|
Metamorphoseon libri XV
Liber IX
|
___________________________________________________
|
|
Theseus, Achelous, Hercules
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
coepit inornatos redimitus harundine crines:
'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
|
5 | commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam
turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
magnaque dat nobis tantus solacia victor.
nomine siqua suo fando pervenit ad aures
Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo
|
10 | multorumque fuit spes invidiosa procorum.
cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
dixit et Alcides. alii cessere duobus.
ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
|
15 | et superata suae referebat iussa novercae.
contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi –
nondum erat ille deus – "dominum me cernis aquarum
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
|
20 | sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
|
25 | matris adulterio patrem petis. elige, fictum
esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
talia dicentem iamdudum lumine torvo
spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
|
30 | dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
cedere: reieci viridem de corpore vestem,
bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
in statione manus et pugnae membra paravi.
|
35 | ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
inque vicem fulvae tactu flavescit arenae.
et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
aut captare putes, omnique a parte lacessit.
me mea defendit gravitas frustraque petebar;
|
40 | haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
|
45 | et digitos digitis et frontem fronte premebam.
non aliter vidi fortes concurrere tauros,
cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
expetitur coniunx: spectant armenta paventque
nescia, quem maneat tanti victoria regni.
|
50 | ter sine profectu voluit nitentia contra
reicere Alcides a se mea pectora; quarto
excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
inpulsumque manu – certum est mihi vera fateri –
protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
|
55 | siqua fides, – neque enim ficta mihi gloria voce
quaeritur – inposito pressus mihi monte videbar.
vix tamen inserui sudore fluentia multo
bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
|
60 | et cervice mea potitur. tum denique tellus
pressa genu nostro est, et arenas ore momordi.
inferior virtute, meas devertor ad artes,
elaborque viro longum formatus in anguem.
qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
|
65 | cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
risit, et inludens nostras Tirynthius artes
"cunarum labor est angues superare mearum,"
dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
|
70 | vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
de centum numero caput est inpune recisum,
quin gemino cervix herede valentior esset.
hanc ego ramosam natis e caede colubris
crescentemque malo domui domitamque reclusi.
|
75 | quid fore te credis, falsum qui versus in anguem
arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
dixerat, et summo digitorum vincula collo
inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
|
80 | sic quoque devicto restabat tertia tauri
forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
induit ille toris a laeva parte lacertos,
admissumque trahens sequitur, depressaque dura
cornua figit humo, meque alta sternit arena.
|
85 | nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'
Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
|
90 | una ministrarum, fusis utrimque capillis,
incessit totumque tulit praedivite cornu
autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
lux subit; et primo feriente cacumina sole
discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
|
95 | et placidos habeant lapsus totaeque residant
opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Nessus
Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
|
100 | aut superinposita celatur harundine damnum.
at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
namque nova repetens patrios cum coniuge muros
venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
|
105 | uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
|
110 | haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'
pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis –
nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus –
|
115 | 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
|
120 | fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
si te nulla mei reverentia movit, at orbes
concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
|
125 | haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;
vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
re probat, et missa fugientia terga sagitta
traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
|
130 | emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
dat munus raptae velut inritamen amoris.
Herculis mors
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
|
135 | Herculis inplerant terras odiumque novercae.
victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae veris addere falsa
gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
|
140 | Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
credit amans, venerisque novae perterrita fama
indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
|
145 | quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
|
150 | forte paro facinus, quantumque iniuria possit
femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
Incursus animus varios habet: omnibus illis
praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
mittere, quae vires defecto reddat amori,
|
155 | ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
Tura dabat primis et verba precantia flammis,
|
160 | vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
|
165 | inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
aut haeret membris frustra temptata revelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.
|
170 | ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
ambustique sonant nervi, caecaque medullis
|
175 | tabe liquefactis tendens ad sidera palmas
'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris,
pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
corque ferum satia! vel si miserandus et hosti
(hostis enim tibi sum), diris cruciatibus aegram
|
180 | invisamque animam natamque laboribus aufer:
mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam!
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui saevoque alimenta parentis
Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
|
185 | forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro,
|
190 | pomaque ab insomni concustodita dracone?
nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
crescere per damnum geminasque resumere vires?
quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
|
195 | plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
|
200 | sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
nec telis armisque potest. pulmonibus errat
ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
|
205 | haud aliter graditur, quam si venabula taurus
corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
saepe retemptantem totas refringere vestes
sternentemque trabes irascentemque videres
|
210 | montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
|
215 | pallidus, et timide verba excusantia dicit.
dicentem genibusque manus adhibere parantem
corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
mittit in Euboicas tormento fortius undas.
ille per ae+rias pendens induruit auras:
|
220 | utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
astringi et spissa glomerari grandine corpus,
sic illum validis iactum per inane lacertis
exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
|
225 | in rigidos versum silices prior edidit aetas.
nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
gurgite et humanae servat vestigia formae,
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
|
230 | arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
inque pyram structis arcum pharetramque capacem
regnaque visuras iterum Troiana sagittas
ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
|
235 | congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
haud alio vultu, quam si conviva iaceres
inter plena meri redimitus pocula sertis.
Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
|
240 | securosque artus contemptoremque petebat
flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
o superi, totoque libens mihi pectore grator,
|
245 | quod memoris populi dicor rectorque paterque
et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
fida metu paveant: Oeteas spernite flammas!
|
250 | omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes
nec nisi materna Vulcanum parte potentem
sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
idque ego defunctum terra caelestibus oris
|
255 | accipiam, cunctisque meum laetabile factum
dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
|
260 | cetera non duro, duro tamen ultima vultu
dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
interea quodcumque fuit populabile flammae,
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
|
265 | matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
utque novus serpens posita cum pelle senecta
luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
parte sui meliore viget, maiorque videri
|
270 | coepit et augusta fieri gravitate verendus.
quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
Alcmene et Galanthis
Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras
solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
|
275 | exercebat atrox. at longis anxia curis
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
cui referat nati testatos orbe labores,
cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
|
280 | inpleratque uterum generoso semine; cui sic
incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
conripiantque moras tum cum matura vocabis
praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
|
285 | namque laboriferi cum iam natalis adesset
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
|
290 | ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
|
295 | illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque
quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
utque meos audit gemitus, subsedit in illa
ante fores ara, dextroque a poplite laevum
pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
|
300 | sustinuit partus. tacita quoque carmina voce
dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
nitor, et ingrato facio convicia demens
vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
verba queror silices. matres Cadmeides adsunt,
|
305 | votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
|
310 | saepe fores, divam residentem vidit in ara
bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
|
315 | diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
numine decepto risisse Galanthida fama est.
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
traxit, et e terra corpus relevare volentem
arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
|
320 | strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
amisere suum: forma est diversa priori.
quae quia mendaci parientem iuverat ore,
ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'
Dryope
Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
|
325 | ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri –
|
330 | me pater ex alia genuit – notissima forma
Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
est lacus, adclivis devexo margine formam
|
335 | litoris efficiens, summum myrteta coronant.
venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
indignere magis, nymphis latura coronas,
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
|
340 | haud procul a stagno Tyrios imitata colores
in spem bacarum florebat aquatica lotos.
carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
porrigeret, flores, et idem factura videbar –
namque aderam – vidi guttas e flore cruentas
|
345 | decidere et tremulo ramos horrore moveri.
scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
contulerat versos, servato nomine, vultus.
Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
|
350 | ire et adoratis vellet discedere nymphis,
haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
ut vidit, conata manu laniare capillos,
|
355 | fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
addiderat nomen) materna rigescere sentit
ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
spectatrix aderam fati crudelis, opemque
|
360 | non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,
crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
|
365 | ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
adfusique suae radicibus arboris haerent.
nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat,
cara soror: lacrimae misero de corpore factis
inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
|
370 | vocis iter, tales effundit in ae+ra questus:
"siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
viximus innocuae. si mentior, arida perdam
quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
|
375 | hunc tamen infantem maternis demite ramis,
et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
|
380 | stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
et frutices omnis corpus putet esse dearum.
care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
a pecoris morsu frondes defendite nostras.
|
385 | et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
dum tangi possum, parvumque attollite natum!
plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
colla liber serpit, summoque cacumine condor.
|
390 | ex oculis removete manus. sine munere vestro
contegat inductus morientia lumina cortex!"
desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
corpore mutato rami caluere recentes.'
Iolaus
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
|
395 | Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
res nova tristitiam. nam limine constitit alto
paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
ora reformatus primos Iolaus in annos.
|
400 | hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
dona tributuram post hunc se talia nulli,
non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
|
405 | haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
subductaque suos manes tellure videbit
vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
natus erit facto pius et sceleratus eodem
attonitusque malis, exul mentisque domusque,
|
410 | vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
tum demum magno petet hos Acheloia supplex
ab Iove Calliroe natis infantibus annos
|
415 | addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.
Iuppiter his motus privignae dona nurusque
praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'
Haec ubi faticano venturi praescia dixit
ore Themis, vario superi sermone fremebant,
|
420 | et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
coniugis esse sui, queritur canescere mitis
Ia+siona Ceres, repetitum Mulciber aevum
poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
|
425 | tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.
cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
|
430 | fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent
Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
|
435 | nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
cum Minoe meo, qui propter amara senectae
pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'
Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
|
440 | cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
tunc erat invalidus, Deionidenque iuventae
robore Miletum Phoeboque parente superbum
|
445 | pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
moenia constituis positoris habentia nomen.
Byblis
|
450 | Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
filia Maeandri totiens redeuntis eodem
cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
|
455 | Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
non soror ut fratrem, nec qua debebat, amavit.
illa quidem primo nullos intellegit ignes,
nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
|
460 | mendacique diu pietatis fallitur umbra.
paulatim declinat amor, visuraque fratrem
culta venit, nimiumque cupit formosa videri
et siqua est illic formosior, invidet illi.
sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
|
465 | igne facit votum, verumtamen aestuat intus.
iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.
Spes tamen obscenas animo demittere non est
ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
|
470 | saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri
corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
|
475 | quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
et placet, et possim, si non sit frater, amare,
et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
|
480 | saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
|
485 | ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.
O ego, si liceat mutato nomine iungi,
quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
|
490 | omnia, di facerent, essent communia nobis,
praeter avos: tu me vellem generosior esses!
nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
|
495 | quid mihi significant ergo mea visa? quod autem
somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
di melius! di nempe suas habuere sorores.
sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
|
500 | sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
exigere humanos diversaque foedera tempto?
aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
mortua componar, positaeque det oscula frater.
|
505 | et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.
at non Aeolidae thalamos timuere sororum!
unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
|
510 | nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
si tamen ipse mei captus prior esset amore,
forsitan illius possem indulgere furori.
ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
ipsa petam? poterisne loqui? poterisne fateri?
|
515 | coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,
littera celatos arcana fatebitur ignis.'
Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
|
520 | ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
et meditata manu componit verba trementi.
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
et notat et delet, mutat culpatque probatque
|
525 | inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
verbaque correctis incidere talia ceris:
|
530 | 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
|
535 | esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
et color et macies et vultus et umida saepe
lumina nec causa suspiria mota patenti
et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
oscula sentiri non esse sororia possent.
|
540 | ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
pugnavique diu violenta Cupidinis arma
effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
|
545 | posse putes, ego dura tuli. superata fateri
cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
tu servare potes, tu perdere solus amantem:
elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
|
550 | expetit et vinclo tecum propiore ligari.
iura senes norint, et quid liceatque nefasque
fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
conveniens Venus est annis temeraria nostris.
quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
|
555 | credimus et sequimur magnorum exempla deorum.
nec nos aut durus pater aut reverentia famae
aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
est mihi libertas tecum secreta loquendi,
|
560 | et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
quantum est, quod desit? miserere fatentis amores,
et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
neve merere meo subscribi causa sepulchro.'
Talia nequiquam perarantem plena reliquit
|
565 | cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
protinus inpressa signat sua crimina gemma,
quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
|
570 | dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
omine turbata est, misit tamen. apta minister
tempora nactus adit traditque latentia verba.
attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
|
575 | proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
|
580 | ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni
dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
linguaque vix tales icto dedit ae+re voces:
|
585 | 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius
indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
tam cito commisi properatis verba tabellis?
ante erat ambiguis animi sententia dictis
praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
|
590 | parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
non exploratis inplevi lintea ventis.
auferor in scopulos igitur, subversaque toto
obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
|
595 | quid, quod et ominibus certis prohibebar amori
indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
excidit et fecit spes nostras cera caducas?
nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
|
600 | signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
debueram, praesensque meos aperire furores.
vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
|
605 | invito potui circumdare bracchia collo,
et, si reicerer, potui moritura videri
amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
omnia fecissem, quorum si singula duram
flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
|
610 | forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
non adiit apte, nec legit idonea, credo,
tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.
haec nocuere mihi; neque enim est de tigride natus
nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
|
615 | aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
nam primum, si facta mihi revocare liceret,
non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
|
620 | quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
non tamen ausorum semper memor esse meorum.
et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
|
625 | pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;
denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
|
630 | dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
exit et infelix committit saepe repelli.
mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
inque peregrina ponit nova moenia terra.
|
635 | tum vero maestam tota Miletida mente
defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
spem Veneris, sine qua patriam invisosque penates
|
640 | deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
|
645 | Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
|
650 | concidis, et dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis
tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
|
655 | muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas
Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
naidas his venam, quae numquam arescere posset,
subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
|
660 | utve tenax gravida manat tellure bitumen;
utve sub adventu spirantis lene favoni
sole remollescit quae frigore constitit unda;
sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
|
665 | nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.
Iphis
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
implesset monstri, si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
|
670 | progenuit tellus ignoto nomine Ligdum,
ingenua de plebe virum, nec census in illo
nobilitate sua maior, sed vita fidesque
inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
|
675 | 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
utque marem parias. onerosior altera sors est,
et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
edita forte tuo fuerit si femina partu, –
invitus mando; pietas, ignosce! – necetur.'
|
680 | dixerat et lacrimis vultum lavere profusis
tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
|
685 | vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
cornua cum spicis nitido flaventibus auro
|
690 | et regale decus; cum qua latrator Anubis,
sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
quique premit vocem digitoque silentia suadet;
sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
|
695 | tum velut excussam somno et manifesta videntem
sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
pone graves curas, mandataque falle mariti.
nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
|
700 | exorata fero; nec te coluisse quereris
ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
|
705 | expulit, et nata est ignaro femina patre,
iussit ali mater puerum mentita. fidemque
res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
|
710 | quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
inpercepta pia mendacia fraude latebant.
Cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
sive dares puero, fuerat formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus:
|
715 | cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
inter Phaestiadas quae laudatissima formae
dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
par aetas, par forma fuit, primasque magistris
accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
|
720 | hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
quamque virum putat esse, suum fore credit Ianthe;
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
|
725 | hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,
vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
perdere debuerant; si non me perdere vellent,
|
730 | naturale malum saltem et de more dedissent.
nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
femina femineo conrepta cupidine nulla est.
|
735 | vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
femina nempe marem. meus est furiosior illo,
si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
|
740 | passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
quid faciet? num me puerum de virgine doctis
artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
|
745 | quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
consiliique inopes et stultos excutis ignes?
quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
Spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
|
750 | hanc tibi res adimit. non te custodia caro
arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
|
755 | nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
at non vult natura, potentior omnibus istis,
quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
|
760 | luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe –
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
|
765 | aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
materiam ficti, dilataque tempora taedae
|
770 | institerant, unusque dies restabat. at illa
crinalem capiti vittam nataeque sibique
detrahit, et passis aram complexa capillis
'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
|
775 | fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
|
780 | consilium munusque tuum est. miserere duarum,
auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
et templi tremuere fores, imitataque lunam
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
|
785 | non secura quidem, fausto tamen omine laeta
mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
|
790 | plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
femina nuper eras, puer es! date munera templis,
nec timida gaudete fide! dant munera templis,
addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
DONA·PUER·SOLVIT·QUAE·FEMINA·VOVERAT·IPHIS.
|
795 | postera lux radiis latum patefecerat orbem,
cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.
|