BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Metamorphoseon libri XV

 

Liber VII

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Iason et Medea

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,

perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam

Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

virgineas volucres miseri senis ore fugarant,

5

multaque perpessi claro sub Iasone tandem

contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt

visque datur Minyis magnorum horrenda laborum,

concipit interea validos Aeetias ignes

10

et luctata diu, postquam ratione furorem

vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas:

nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,

aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.

nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

15

sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,

ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?

excute virgineo conceptas pectore flammas,

si potes, infelix! si possem, sanior essem!

sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,

20

mens aliud suadet: video meliora proboque,

deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,

ureris et thalamos alieni concipis orbis?

haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille

occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari

25

vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?

quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas

et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,

ore movere potest? certe mea pectora movit.

at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore

30

concurretque suae segeti, tellure creatis

hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.

hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!

cur non et specto pereuntem oculosque videndo

35

conscelero? cur non tauros exhortor in illum

terrigenasque feros insopitumque draconem?

di meliora velint! quamquam non ista precanda,

sed facienda mihi. – prodamne ego regna parentis,

atque ope nescio quis servabitur advena nostra,

40

ut per me sospes sine me det lintea ventis

virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,

occidat ingratus! sed non is vultus in illo,

non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,

45

ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes

esse deos. quid tuta times? accingere et omnem

pelle moram: tibi se semper debebit Iason,

te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas

50

servatrix urbes matrum celebrabere turba.

ergo ego germanam fratremque patremque deosque

et natale solum ventis ablata relinquam?

nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,

frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,

55

maximus intra me deus est! non magna relinquam,

magna sequar: titulum servatae pubis Achivae

notitiamque soli melioris et oppida, quorum

hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,

quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

60

Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix

et dis cara ferar et vertice sidera tangam.

quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis

dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis

nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis

65

Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens

per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor;

aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. –

coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae

70

inponis, Medea, tuae? – quin adspice, quantum

adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!'

dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque

constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,

75

quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,

et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,

cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.

erubuere genae, totoque recanduit ore,

utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque

80

parva sub inducta latuit scintilla favilla

crescere et in veteres agitata resurgere vires,

sic iam lenis amor, iam quem languere putares,

ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

et casu solito formosior Aesone natus

85

illa luce fuit: posses ignoscere amanti.

spectat et in vultu veluti tum denique viso

lumina fixa tenet nec se mortalia demens

ora videre putat nec se declinat ab illo;

ut vero coepitque loqui dextramque prehendit

90

hospes et auxilium submissa voce rogavit

promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:

'quid faciam, video: nec me ignorantia veri

decipiet, sed amor. servabere munere nostro,

servatus promissa dato!' per sacra triformis

95

ille deae lucoque foret quod numen in illo

perque patrem soceri cernentem cuncta futuri

eventusque suos et tanta pericula iurat:

creditus accepit cantatas protinus herbas

edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

100

postera depulerat stellas Aurora micantes:

conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum

consistuntque iugis; medio rex ipse resedit

agmine purpureus sceptroque insignis eburno.

ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant

105

aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae

ardent, utque solent pleni resonare camini,

aut ubi terrena silices fornace soluti

concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,

pectora sic intus clausas volventia flammas

110

gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus

obvius it. vertere truces venientis ad ora

terribiles vultus praefixaque cornua ferro

pulvereumque solum pede pulsavere bisulco

fumificisque locum mugitibus inpleverunt.

115

deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes

sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)

pendulaque audaci mulcet palearia dextra

suppositosque iugo pondus grave cogit aratri

ducere et insuetum ferro proscindere campum:

120

mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent

adiciuntque animos. galea tum sumit aena

vipereos dentes et aratos spargit in agros.

semina mollit humus valido praetincta veneno,

et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,

125

utque hominis speciem materna sumit in alvo

perque suos intus numeros conponitur infans

nec nisi maturus communes exit in auras,

sic, ubi visceribus gravidae telluris imago

effecta est hominis, feto consurgit in arvo,

130

quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.

quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas

in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,

demisere metu vultumque animumque Pelasgi;

ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.

135

utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,

palluit et subito sine sanguine frigida sedit,

neve parum valeant a se data gramina, carmen

auxiliare canit secretasque advocat artes.

ille gravem medios silicem iaculatus in hostes

140

a se depulsum Martem convertit in ipsos:

terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres

civilique cadunt acie. gratantur Achivi

victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.

tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:

145

obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,

sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.

quod licet, adfectu tacito laetaris agisque

carminibus grates et dis auctoribus horum.

Pervigilem superest herbis sopire draconem,

150

qui crista linguisque tribus praesignis et uncis

dentibus horrendus custos erat arboris aureae.

hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci

verbaque ter dixit placidos facientia somnos,

quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,

155

somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro

heros Aesonius potitur spolioque superbus

muneris auctorem secum, spolia altera, portans

victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

 

Aeson

Haemoniae matres pro gnatis dona receptis

160

grandaevique ferunt patres congestaque flamma

tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum

victima vota cadit. sed abest gratantibus Aeson,

iam propior leto fessusque senilibus annis,

cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem

165

confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti

excessitque fidem meritorum summa tuorum,

si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)

deme meis annis et demptos adde parenti!'

nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,

170

dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;

nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit

'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam

posse tuae videor spatium transcribere vitae?

nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,

175

quod petis, experiar maius dare munus, Iason.

arte mea soceri longum temptabimus aevum,

non annis revocare tuis, modo diva triformis

adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.'

Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent

180

efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit

ac solida terras spectavit imagine luna,

egreditur tectis vestes induta recinctas,

nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,

fertque vagos mediae per muta silentia noctis

185

incomitata gradus: homines volucresque ferasque

solverat alta quies: nullo cum murmure saepes,

inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,

sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens

ter se convertit, ter sumptis flumine crinem

190

inroravit aquis ternisque ululatibus ora

solvit et in dura submisso poplite terra

'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis

aurea cum luna succeditis ignibus astra,

tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris

195

adiutrixque venis cantusque artisque magorum,

quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,

auraeque et venti montesque amnesque lacusque,

dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,

quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes

200

in fontes rediere suos, concussaque sisto,

stantia concutio cantu freta, nubila pello

nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,

vipereas rumpo verbis et carmine fauces,

vivaque saxa sua convulsaque robora terra

205

et silvas moveo iubeoque tremescere montis

et mugire solum manesque exire sepulcris!

te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores

aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro

pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!

210

vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco

inpatiens oneris collum pressistis aratro,

vos serpentigenis in se fera bella dedistis

custodemque rudem somni sopistis et aurum

vindice decepto Graias misistis in urbes:

215

nunc opus est sucis, per quos renovata senectus

in florem redeat primosque recolligat annos,

et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,

nec frustra volucrum tractus cervice draconum

currus adest.' aderat demissus ab aethere currus.

220

quo simul adscendit frenataque colla draconum

permulsit manibusque leves agitavit habenas,

sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe

despicit et Threces regionibus adplicat angues:

et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,

225

Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,

perspicit et placitas partim radice revellit,

partim succidit curvamine falcis aenae.

multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,

multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;

230

nec non Peneos nec non Spercheides undae

contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;

carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,

nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

Et iam nona dies curru pennisque draconum

235

nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,

cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,

et tamen annosae pellem posuere senectae.

constitit adveniens citra limenque foresque

et tantum caelo tegitur refugitque viriles

240

contactus, statuitque aras de caespite binas,

dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.

has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,

haud procul egesta scrobibus tellure duabus

sacra facit cultrosque in guttura velleris atri

245

conicit et patulas perfundit sanguine fossas;

tum super invergens liquidi carchesia vini

alteraque invergens tepidi carchesia lactis,

verba simul fudit terrenaque numina civit

umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,

250

ne properent artus anima fraudare senili.

Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,

Aesonis effetum proferri corpus ad auras

iussit et in plenos resolutum carmine somnos

exanimi similem stratis porrexit in herbis.

255

hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros

et monet arcanis oculos removere profanos.

diffugiunt iussi; passis Medea capillis

bacchantum ritu flagrantis circuit aras

multifidasque faces in fossa sanguinis atra

260

tinguit et infectas geminis accendit in aris

terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

Interea validum posito medicamen aeno

fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.

illic Haemonia radices valle resectas

265

seminaque floresque et sucos incoquit atros;

adicit extremo lapides Oriente petitos

et quas Oceani refluum mare lavit arenas;

addit et exceptas luna pernocte pruinas

et strigis infamis ipsis cum carnibus alas

270

inque virum soliti vultus mutare ferinos

ambigui prosecta lupi; nec defuit illis

squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri

vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit

ova caputque novem cornicis saecula passae.

275

his et mille aliis postquam sine nomine rebus

propositum instruxit mortali barbara maius,

arenti ramo iampridem mitis olivae

omnia confudit summisque inmiscuit ima.

ecce vetus calido versatus stipes aeno

280

fit viridis primo nec longo tempore frondes

induit et subito gravidis oneratur olivis:

at quacumque cavo spumas eiecit aeno

ignis et in terram guttae cecidere calentes,

vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.

285

quae simul ac vidit, stricto Medea recludit

ense senis iugulum veteremque exire cruorem

passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson

aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque

canitie posita nigrum rapuere colorem,

290

pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,

adiectoque cavae supplentur corpore rugae,

membraque luxuriant: Aeson miratur et olim

ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri

295

Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos

posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

 

Pelias

Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum

Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex

confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,

300

excipiunt natae; quas tempore callida parvo

Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,

dumque refert inter meritorum maxima demptos

Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,

spes est virginibus Pelia subiecta creatis,

305

arte suum parili revirescere posse parentem,

idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.

illa brevi spatio silet et dubitare videtur

suspenditque animos ficta gravitate rogantum.

mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior

310

muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est

dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'

protinus innumeris effetus laniger annis

attrahitur flexo circum cava tempora cornu;

cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro

315

fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,

membra simul pecudis validosque venefica sucos

mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus

cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,

et tener auditur medio balatus aeno:

320

nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus

lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam

exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.

ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis

325

dempserat et quarta radiantia nocte micabant

sidera, cum rapido fallax Aeetias igni

imponit purum laticem et sine viribus herbas.

iamque neci similis resoluto corpore regem

et cum rege suo custodes somnus habebat,

330

quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;

intrarant iussae cum Colchide limina natae

ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes?

stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem,

ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!

335

in manibus vestris vita est aetasque parentis:

si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,

officium praestate patri telisque senectam

exigite, et saniem coniecto emittite ferro!'

his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est

340

et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus

ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,

caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.

ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,

semilacerque toro temptat consurgere, et inter

345

tot medius gladios pallentia bracchia tendens

'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis

armat?' ait: cecidere illis animique manusque;

plura locuturo cum verbis guttura Colchis

abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

 

 

Medeae fuga

350

Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,

non exempta foret poenae: fugit alta superque

Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque

Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:

hic ope nympharum sublatus in aera pennis,

355

cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,

Deucalioneas effugit inobrutus undas.

Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit

factaque de saxo longi simulacra draconis

Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,

360

occuluit Liber falsi sub imagine cervi,

quaque pater Corythi parva tumulatus arena est,

et quos Maera novo latratu terruit agros,

Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres

gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,

365

Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,

quorum oculos ipso vitiantes omnia visu

Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;

transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,

qua pater Alcidamas placidam de corpore natae

370

miraturus erat nasci potuisse columbam.

inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,

quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic

imperio pueri volucrisque ferumque leonem

tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus

375

vicerat et spreto totiens iratus amore

praemia poscenti taurum suprema negabat;

ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto

desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:

factus olor niveis pendebat in aere pennis;

380

at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo

delicuit stagnumque suo de nomine fecit.

adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis

Ophias effugit natorum vulnera Combe;

inde Calaureae Letoidos adspicit arva

385

in volucrem versi cum coniuge conscia regis.

dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron

concubiturus erat saevarum more ferarum;

Cephison procul hinc deflentem fata nepotis

respicit in tumidam phocen ab Apolline versi

390

Eumelique domum lugentis in aere natum.

 

Medea et Theseus

Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis

contigit: hic aevo veteres mortalia primo

corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.

sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis

395

flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,

sanguine natorum perfunditur inpius ensis,

ultaque se male mater Iasonis effugit arma.

hinc Titaniacis ablata draconibus intrat

Palladias arces, quae te, iustissima Phene,

400

teque, senex Peripha, pariter videre volantes

innixamque novis neptem Polypemonis alis.

excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,

nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.

Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,

405

qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:

huius in exitium miscet Medea, quod olim

attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.

illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum

esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,

410

est via declivis, per quam Tirynthius heros

restantem contraque diem radiosque micantes

obliquantem oculos nexis adamante catenis

Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira

inplevit pariter ternis latratibus auras

415

et sparsit virides spumis albentibus agros;

has concresse putant nactasque alimenta feracis

fecundique soli vires cepisse nocendi;

quae quia nascuntur dura vivacia caute,

agrestes aconita vocant. ea coniugis astu

420

ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.

sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,

cum pater in capulo gladii cognovit eburno

signa sui generis facinusque excussit ab ore.

effugit illa necem nebulis per carmina motis;

425

at genitor, quamquam laetatur sospite nato,

attonitus tamen est, ingens discrimine parvo

committi potuisse nefas: fovet ignibus aras

muneribusque deos inplet, feriuntque secures

colla torosa boum vinctorum cornua vittis.

430

nullus Erechthidis fertur celebratior illo

inluxisse dies: agitant convivia patres

et medium vulgus nec non et carmina vino

ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu,

mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,

435

quodque suis securus arat Cromyona colonus,

munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te

clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,

vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,

Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.

440

occidit ille Sinis magnis male viribus usus,

qui poterat curvare trabes et agebat ab alto

ad terram late sparsuras corpora pinus.

tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes

conposito Scirone patet, sparsisque latronis

445

terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;

quae iactata diu fertur durasse vetustas

in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.

si titulos annosque tuos numerare velimus,

facta prement annos. pro te, fortissime, vota

450

publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'

consonat adsensu populi precibusque faventum

regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

 

Minos et Cephalus

Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,

sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus

455

gaudia percepit nato secura recepto:

bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam

classe valet, patria tamen est firmissimus ira

Androgeique necem iustis ulciscitur armis.

ante tamen bello vires adquirit amicas,

460

quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:

hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,

(promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);

hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli

florentemque thymo Syron planamque Seriphon

465

marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne

Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro

mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,

nigra pedes, nigris velata monedula pennis.

At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros

470

et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae

Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro

Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:

Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse

Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.

475

turba ruit tantaeque virum cognoscere famae

expetit; occurrunt illi Telamonque minorque

quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;

ipse quoque egreditur tardus gravitate senili

Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.

480

admonitus patrii luctus suspirat et illi

dicta refert rector populorum talia centum:

'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque

pars sis militiae; tumulo solacia posco.'

huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi

485

non facienda meae; neque enim coniunctior ulla

Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.'

tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'

dixit et utilius bellum putat esse minari

quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.

490

classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris

spectari poterat, cum pleno concita velo

Attica puppis adest in portusque intrat amicos,

quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.

Aeacidae longo iuvenes post tempore visum

495

agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere

inque patris duxere domum: spectabilis heros

et veteris retinens etiamnum pignora formae

ingreditur ramumque tenens popularis olivae

a dextra laevaque duos aetate minores

500

maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

Postquam congressus primi sua verba tulerunt,

Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque

auxilium foedusque refert et iura parentum,

imperiumque peti totius Achaidos addit.

505

sic ubi mandatam iuvit facundia causam,

Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,

'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,

nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras

ducite, et omnia, quae rerum status iste mearum ...

510

robora non desunt: superat mihi miles et hosti.

gratia dis, felix et inexcusabile tempus!'

'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto

urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi,

cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus

515

obvia processit; multos tamen inde requiro,

quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.'

 

Pestilentia

Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:

'flebile principium melior fortuna secuta est;

hanc utinam possem vobis memorare sine illo!

520

ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,

ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,

et quota pars illi rerum periere mearum!

dira lues ira populis Iunonis iniquae

incidit exosae dictas a paelice terras.

525

dum visum mortale malum tantaeque latebat

causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:

exitium superabat opem, quae victa iacebat.

principio caelum spissa caligine terras

pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;

530

dumque quater iunctis explevit cornibus orbem

Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,

letiferis calidi spirarunt aestibus austri.

constat et in fontis vitium venisse lacusque,

miliaque incultos serpentum multa per agros

535

errasse atque suis fluvios temerasse venenis.

strage canum primo volucrumque oviumque boumque

inque feris subiti deprensa potentia morbi.

concidere infelix validos miratur arator

inter opus tauros medioque recumbere sulco;

540

lanigeris gregibus balatus dantibus aegros

sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;

acer equus quondam magnaeque in pulvere famae

degenerat palmas veterumque oblitus honorum

ad praesepe gemit leto moriturus inerti.

545

non aper irasci meminit, non fidere cursu

cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.

omnia languor habet: silvisque agrisque viisque

corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.

mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,

550

non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt

adflatuque nocent et agunt contagia late.

Pervenit ad miseros damno graviore colonos

pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.

viscera torrentur primo, flammaeque latentis

555

indicium rubor est et ductus anhelitus igni.

aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis

ora patent, auraeque graves captantur hiatu.

non stratum, non ulla pati velamina possunt,

nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit

560

corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.

nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes

erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;

quo propior quisque est servitque fidelius aegro,

in partem leti citius venit, utque salutis

565

spes abiit finemque vident in funere morbi,

indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:

utile enim nihil est. passim positoque pudore

fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,

nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.

570

inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis

inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;

tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,

prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,

corpora devolvunt in humum fugiuntque penates

575

quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,

et quia causa latet, locus est in crimine; partim

semianimes errare viis, dum stare valebant,

adspiceres, flentes alios terraque iacentes

lassaque versantes supremo lumina motu;

580

membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,

hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,

ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?

quo se cumque acies oculorum flexerat, illic

585

vulgus erat stratum, veluti cum putria motis

poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.

templa vides contra gradibus sublimia longis:

Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis

inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,

590

pro gnato genitor dum verba precantia dicit,

non exoratis animam finivit in aris,

inque manu turis pars inconsumpta reperta est!

admoti quotiens templis, dum vota sacerdos

concipit et fundit durum inter cornua vinum,

595

haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!

ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque

cum facerem natis, mugitus victima diros

edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis

exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.

600

fibra quoque aegra notas veri monitusque deorum

perdiderat; tristes penetrant ad viscera morbi.

Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,

ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.

pars animam laqueo claudunt mortisque timorem

605

morte fugant ultroque vocant venientia fata.

corpora missa neci nullis de more feruntur

funeribus (neque enim capiebant funera portae):

aut inhumata premunt terras aut dantur in altos

indotata rogos; et iam reverentia nulla est,

610

deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.

qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur

natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,

nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum,

615

"Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur

dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,

nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,

aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!"

ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.

620

"accipio sintque ista precor felicia mentis

signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."

forte fuit iuxta patulis rarissima ramis

sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;

hic nos frugilegas adspeximus agmine longo

625

grande onus exiguo formicas ore gerentes

rugosoque suum servantes cortice callem;

dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi,

"tu mihi da cives et inania moenia supple!"

intremuit ramisque sonum sine flamine motis

630

alta dedit quercus: pavido mihi membra timore

horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae

roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;

sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.

nox subit, et curis exercita corpora somnus

635

occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse

et ramis totidem, totidemque animalia ramis

ferre suis visa est pariterque tremescere motu

graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;

crescereque id subito et maius maiusque videri

640

ac se tollere humo rectoque adsistere trunco

et maciem numerumque pedum nigrumque colorem

ponere et humanam membris inducere formam.

somnus abit: damno vigilans mea visa querorque

in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens

645

murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar

iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni

esse, venit Telamon properus foribusque reclusis

"speque fideque, pater", dixit "maiora videbis:

egredere!" egredior, qualesque in imagine somni

650

visus eram vidisse viros, ex ordine tales

adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.

vota Iovi solvo populisque recentibus urbem

partior et vacuos priscis cultoribus agros,

Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.

655

corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,

nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum

quaesitique tenax et quod quaesita reservet.

hi te ad bella pares annis animisque sequentur,

cum primum qui te feliciter attulit eurus'

660

(eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'

 

Cephalus in Aegina

Talibus atque aliis longum sermonibus illi

inplevere diem; lucis pars ultima mensae

est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,

flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:

665

ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,

ad regem Cephalus simul et Pallante creati

conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.

excipit Aeacides illos in limine Phocus;

nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.

670

Phocus in interius spatium pulchrosque recessus

Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.

adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum

ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.

pauca prius mediis sermonibus ille locutus

675

'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;

qua tamen e silva teneas hastile recisum,

iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,

fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.

unde sit, ignoro, sed non formosius isto

680

viderunt oculi telum iaculabile nostri.'

excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum

maiorem specie mirabere' dixit 'in isto.

consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum

non regit, et revolat nullo referente cruentum.'

685

tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,

cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.

 

Cephalus et Procris

Quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,

qua tulerit mercede; silet tactusque dolore

coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:

690

'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum

flere facit facietque diu, si vivere nobis

fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara

perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

Procris erat, si forte magis pervenit ad aures

695

Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,

si faciem moresque velis conferre duarum,

dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erechtheus,

hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;

non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.

700

alter agebatur post sacra iugalia mensis,

cum me cornigeris tendentem retia cervis

vertice de summo semper florentis Hymetti

lutea mane videt pulsis Aurora tenebris

invitumque rapit. liceat mihi vera referre

705

pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,

quod teneat lucis, teneat confinia noctis,

nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;

pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.

sacra tori coitusque novos thalamosque recentes

710

primaque deserti referebam foedera lecti:

mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas;

Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,

non habuisse voles." meque illi irata remisit.

cum redeo mecumque deae memorata retracto,

715

esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx

non bene servasset: facies aetasque iubebat

credere adulterium, prohibebant credere mores;

sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,

criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.

720

quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam

sollicitare fidem; favet huic Aurora timori

inmutatque meam (videor sensisse) figuram.

Palladias ineo non cognoscendus Athenas

ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat

725

castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:

vix aditu per mille dolos ad Erechthida facto

ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui

temptamenta fide; male me, quin vera faterer,

continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.

730

tristis erat (sed nulla tamen formosior illa

esse potest tristi) desiderioque dolebat

coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,

Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!

quid referam, quotiens temptamina nostra pudici

735

reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni

servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo."

cui non ista fide satis experientia sano

magna foret? non sum contentus et in mea pugno

vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo

740

muneraque augendo tandem dubitare coegi.

exclamo: "male (fictor adest!), male fictus adulter

verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!"

illa nihil; tacito tantummodo victa pudore

insidiosa malo cum coniuge limina fugit;

745

offensaque mei genus omne perosa virorum

montibus errabat, studiis operata Dianae.

tum mihi deserto violentior ignis ad ossa

pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar

et potuisse datis simili succumbere culpae

750

me quoque muneribus, si munera tanta darentur.

Haec mihi confesso laesum prius ulta pudorem

redditur et dulces concorditer exigit annos;

dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset

dona, canem munus; quem cum sua traderet illi

755

Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."

dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.

muneris alterius quae sit fortuna, requiris?

accipe mirandum: novitate movebere facti!

carmina Laiades non intellecta priorum

760

solverat ingeniis, et praecipitata iacebat

inmemor ambagum vates obscura suarum:

[scilicet alma Themis nec talia linquit inulta.]

protinus Aoniis inmittitur altera Thebis

pestis, et exitio multi pecorumque suoque

765

rurigenae pavere feram. vicina iuventus

venimus et latos indagine cinximus agros.

illa levi velox superabat retia saltu

summaque transibat postarum lina plagarum:

copula detrahitur canibus, quas illa sequentes

770

effugit et celeri non segnior alite ludit.

Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno

(muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat

exuere ipse sibi colloque morantia tendit.

vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,

775

scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,

ipse oculis ereptus erat: non ocior illo

hasta nec excussae contorto verbere glandes

nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.

collis apex medii subiectis inminet arvis:

780

tollor eo capioque novi spectacula cursus,

quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso

vulnere visa fera est; nec limite callida recto

in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis

et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:

785

inminet hic sequiturque parem similisque tenenti

non tenet et vanos exercet in aera morsus.

Ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat

dum mea, dum digitos amentis addere tempto,

lumina deflexi. revocataque rursus eodem

790

rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo

adspicio, fugere hoc, illud captare putares.

scilicet invictos ambo certamine cursus

esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.'

Hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'

795

Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:

'gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:

illa prius referam. iuvat o meminisse beati

temporis, Aeacide, quo primos rite per annos

coniuge eram felix, felix erat illa marito.

800

mutua cura duos et amor socialis habebat,

nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,

nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,

ulla erat; aequales urebant pectora flammae.

sole fere radiis feriente cacumina primis

805

venatum in silvas iuvenaliter ire solebam

nec mecum famulos nec equos nec naribus acres

ire canes, nec lina sequi nodosa sinebam:

tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae

dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras

810

et quae de gelidis exhalat vallibus, auram.

aura petebatur medio mihi lenis in aestu,

auram exspectabam, requies erat illa labori.

"aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam,

"meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,

815

utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"

forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),

blanditias plures et "tu mihi magna voluptas"

dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque,

tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque

820

spiritus iste tuus semper captatur ab ore."

vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem

nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum

esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.

criminis extemplo ficti temerarius index

825

Procrin adit linguaque refert audita susurra.

credula res amor est: subito conlapsa dolore,

ut sibi narratur, cecidit longoque refecta

tempore se miseram, se fati dixit iniqui

deque fide questa est et crimine concita vano,

830

quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen

et dolet infelix veluti de paelice vera.

saepe tamen dubitat speratque miserrima falli,

indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,

damnatura sui non est delicta mariti.

835

postera depulerant Aurorae lumina noctem:

egredior silvamque peto victorque per herbas

"aura, veni" dixi "nostroque medere labori!"

et subito gemitus inter mea verba videbar

nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens

840

fronde levem rursus strepitum faciente caduca

sum ratus esse feram telumque volatile misi:

Procris erat medioque tenens in pectore vulnus

"ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae

coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.

845

semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes

et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem

invenio corpusque meo mihi carius ulnis

mollibus attollo scissaque a pectore veste

vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem

850

neu me morte sua sceleratum deserat, oro.

viribus illa carens et iam moribunda coegit

haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti

perque deos supplex oro superosque meosque,

per si quid merui de te bene perque manentem

855

nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,

ne thalamis Auram patiare innubere nostris!"

dixit, et errorem tum denique nominis esse

et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?

labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,

860

dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me

infelicem animam nostroque exhalat in ore;

sed vultu meliore mori secura videtur.'

Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce

Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque

865

milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.