BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Metamorphoseon libri XV

 

Liber V

 

___________________________________________________

 

 

 

Perseus et Phineus

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros

agmine commemorat, fremida regalia turba

atria conplentur, nec coniugialia festa

qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;

5

inque repentinos convivia versa tumultus

adsimilare freto possis, quod saeva quietum

ventorum rabies motis exasperat undis.

primus in his Phineus, belli temerarius auctor,

fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam

10

'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;

nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum

Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus

'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem

mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis

15

redditur? hac vitam servatae dote rependis?

quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,

sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

sed quae visceribus veniebat belua ponti

exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,

20

quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum

exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.

scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est

et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;

insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis

25

praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,

ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.

nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,

ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque

non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'

30

ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu

alterno spectans petat hunc ignorat an illum:

cunctatusque brevi contortam viribus hastam,

quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.

ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus

35

exsiluit teloque ferox inimica remisso

pectora rupisset, nisi post altaria Phineus

isset: et (indignum) scelerato profuit ara.

fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,

qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est

40

calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.

tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,

telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt

cum genero debere mori; sed limine tecti

exierat Cepheus testatus iusque fidemque

45

hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem

datque animos. erat Indus Athis, quem flumine Gange

edita Limnaee vitreis peperisse sub undis

creditur, egregius forma, quam divite cultu

50

augebat, bis adhuc octonis integer annis,

indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat

aureus; ornabant aurata monilia collum

et madidos murra curvum crinale capillos;

ille quidem iaculo quamvis distantia misso

55

figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

stipite, qui media positus fumabat in ara,

perculit et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus

60

Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi

et comes et veri non dissimulator amoris,

postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam

deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus

arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;

65

'nec longum pueri fato laetabere, quo plus

invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum

dixerat: emicuit nervo penetrabile telum

vitatumque tamen sinuosa veste pependit.

vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae

70

Acrisioniades adigitque in pectus; at ille

iam moriens oculis sub nocte natantibus atra

circumspexit Athin seque adclinavit ad illum

et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas

75

et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,

sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,

conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,

alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis

80

telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis

exstantem signis multaeque in pondere massae

ingentem manibus tollit cratera duabus

infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem

et resupinus humum moribundo vertice pulsat.

85

inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum

Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum

intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque

sternit et exstructos morientum calcat acervos.

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti

90

intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,

expertem frustra belli et neutra arma secutum.

ille tuens oculis inmitem Phinea torvis

'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,

quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'

95

iamque remissurus tractum de corpore telum

sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites

ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,

Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis

100

Emathion, aequi cultor timidusque deorum,

qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo

pugnat et incessit scelerataque devovet arma;

huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

decutit ense caput, quod protinus incidit arae

105

atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua

edidit et medios animam exspiravit in ignes.

Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon

invicti, vinci si possent caestibus enses,

Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos

110

Ampycus albenti velatus tempora vitta,

tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,

sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,

iussus eras celebrare dapes festumque canendo.

cui procul adstanti plectrumque inbelle tenenti

115

Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit

'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;

concidit et digitis morientibus ille retemptat

fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.

nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas

120

raptaque de dextro robusta repagula posti

ossibus inlisit mediae cervicis, at ille

procubuit terrae mactati more iuvenci.

demere temptabat laevi quoque robora postis

Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est

125

cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;

haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,

sed retinente manum moriens e poste pependit.

sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,

et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,

130

dives agri Dorylas, quo non possederat alter

latius aut totidem tollebat turis acervos.

huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:

letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor

singultantem animam et versantem lumina vidit

135

Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto

de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.

torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam

ultor Abantiades; media quae nare recepta

cervice exacta est in partesque eminet ambas;

140

dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,

matre satos una, diverso vulnere fudit:

nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto

fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.

occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus

145

matre Palaestina dubio genitore creatus,

Aethionque sagax quondam ventura videre,

tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes

armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum

150

opprimere est animus, coniurata undique pugnant

agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;

hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx

cum genetrice favent ululatuque atria conplent,

sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,

155

pollutosque semel multo Bellona penates

sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

Circueunt unum Phineus et mille secuti

Phinea: tela volant hiberna grandine plura

praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.

160

adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae

tutaque terga gerens adversaque in agmina versus

sustinet instantes: instabat parte sinistra

Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.

tigris ut auditis diversa valle duorum

165

exstimulata fame mugitibus armentorum

nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,

sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,

Molpea traiecti submovit vulnere cruris

contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,

170

sed furit et cupiens alto dare vulnera collo

non circumspectis exactum viribus ensem

fregit, in extrema percussae parte columnae:

lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.

non tamen ad letum causas satis illa valentes

175

plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra

bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,

'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'

dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,

180

si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.

'quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit

Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat

mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.

proximus huic Ampyx animi plenissima magni

185

pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo

dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.

at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

ementitus erat, clipeo quoque flumina septem

argento partim, partim caelaverat auro,

190

'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:

magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,

a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis

in medio suppressa sono est, adapertaque velle

ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

195

increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit

'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum

et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'

incursurus erat: tenuit vestigia tellus,

inmotusque silex armataque mansit imago.

200

hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus

miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus

Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;

quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo

ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.

205

dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,

marmoreoque manet vultus mirantis in ore.

nomina longa mora est media de plebe virorum

dicere: bis centum restabant corpora pugnae,

Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

210

paenitet iniusti tum denique Phinea belli;

sed quid agat? simulacra videt diversa figuris

adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum

poscit opem credensque parum sibi proxima tangit

corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex

215

confessasque manus obliquaque bracchia tendens

'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque

saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,

tolle, precor! non nos odium regnique cupido

conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!

220

causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:

non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter

hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'

talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,

respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,

225

et possum tribuisse et magnum est munus inerti, –

pone metum! – tribuam: nullo violabere ferro.

quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,

inque domo soceri semper spectabere nostri,

ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'

230

dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,

ad quam se trepido Phineus obverterat ore.

tum quoque conanti sua vertere lumina cervix

deriguit, saxoque oculorum induruit umor,

sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex

235

submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros

intrat et inmeriti vindex ultorque parentis

adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato

Acrisioneas Proetus possederat arces.

240

sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce

torva colubriferi superavit lumina monstri.

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,

nec iuvenis virtus per tot spectata labores

nec mala mollierant, sed inexorabile durus

245

exerces odium, nec iniqua finis in ira est;

detrectas etiam laudem fictamque Medusae

arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.

parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis

ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
 

Pegasus

250

Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri

se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon

deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,

quaque super pontum via visa brevissima, Thebas

virgineumque Helicona petit. quo monte potita

255

constitit et doctas sic est adfata sorores:

'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,

dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.

is mihi causa viae; volui mirabile factum

cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'

260

excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi

has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.

vera tamen fama est: est Pegasus huius origo

fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.

quae mirata diu factas pedis ictibus undas

265

silvarum lucos circumspicit antiquarum

antraque et innumeris distinctas floribus herbas

felicesque vocat pariter studioque locoque

Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:

'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,

270

in partem ventura chori Tritonia nostri,

vera refers meritoque probas artesque locumque,

et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
 

Pyreneus

Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent

virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus

275

vertitur, et nondum tota me mente recepi.

Daulida Threicio Phoceaque milite rura

ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;

templa petebamus Parnasia: vidit euntes

nostraque fallaci veneratus numina vultu

280

"Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit

"nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"

(imber erat) "vitare meo; subiere minores

saepe casas superi." dictis et tempore motae

adnuimusque viro primasque intravimus aedes.

285

desierant imbres, victoque aquilonibus austro

fusca repurgato fugiebant nubila caelo:

inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus

vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.

ipse secuturo similis stetit arduus arce

290

"qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"

seque iacit vecors e summae culmine turris

et cadit in vultus discussisque ossibus oris

tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'
 

Pierides

Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,

295

voxque salutantum ramis veniebat ab altis.

suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes

unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;

ales erat. numeroque novem sua fata querentes

institerant ramis imitantes omnia picae.

300

miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae

auxerunt volucrum victae certamine turbam.

Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,

Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem

Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.

305

intumuit numero stolidarum turba sororum

perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes

huc venit et tali committit proelia voce:

"desinite indoctum vana dulcedine vulgus

fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,

310

Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte

vincemur totidemque sumus: vel cedite victae

fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,

vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos

cedemus campis! dirimant certamina nymphae."

315

turpe quidem contendere erat, sed cedere visum

turpius; electae iurant per flumina nymphae

factaque de vivo pressere sedilia saxo.
 

Metamorphoses deorum

Tunc sine sorte prior quae se certare professa est,

bella canit superum falsoque in honore gigantas

320

ponit et extenuat magnorum facta deorum;

emissumque ima de sede Typhoea terrae

caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse

terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus

ceperit et septem discretus in ostia Nilus.

325

huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat

et se mentitis superos celasse figuris;

"duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis

nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;

Delius in corvo, proles Semeleia capro,

330

fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,

pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."
 

Ceres et Proserpina

Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:

poscimur Aonides, – sed forsitan otia non sint,

nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'

335

'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'

Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;

Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;

surgit et inmissos hedera collecta capillos

Calliope querulas praetemptat pollice chordas

340

atque haec percussis subiungit carmina nervis:

"Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,

prima dedit fruges alimentaque mitia terris,

prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus.

illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim

345

carmina digna dea! certe dea carmine digna est.

Vasta Giganteis ingesta est insula membris

Trinacris et magnis subiectum molibus urguet

aetherias ausum sperare Typhoea sedes.

nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,

350

dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,

laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,

degravat Aetna caput, sub qua resupinus arenas

eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.

saepe remoliri luctatur pondera terrae

355

oppidaque et magnos devolvere corpore montes:

inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,

ne pateat latoque solum retegatur hiatu

inmissusque dies trepidantes terreat umbras.

hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus

360

exierat curruque atrorum vectus equorum

ambibat Siculae cautus fundamina terrae.

postquam exploratum satis est loca nulla labare

depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem

monte suo residens natumque amplexa volucrem

365

'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,

'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,

inque dei pectus celeres molire sagittas,

cui triplicis cessit fortuna novissima regni.

tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti

370

victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:

Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque

imperium profers? agitur pars tertia mundi,

et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,

spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.

375

Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam

abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,

si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.

at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno

iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram

380

solvit et arbitrio matris de mille sagittis

unam seposuit, sed qua nec acutior ulla

nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,

oppositoque genu curvavit flexile cornum

inque cor hamata percussit harundine Ditem.

385

haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,

nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros

carmina cycnorum labentibus audit in undis.

silva coronat aquas cingens latus omne suisque

frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;

390

frigora dant rami, varios humus umida flores:

perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco

ludit et aut violas aut candida lilia carpit,

dumque puellari studio calathosque sinumque

inplet et aequales certat superare legendo,

395

paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:

usque adeo est properatus amor. dea territa maesto

et matrem et comites, sed matrem saepius, ore

clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,

collecti flores tunicis cecidere remissis,

400

tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,

haec quoque virgineum movit iactura dolorem.

raptor agit currus et nomine quemque vocando

exhortatur equos, quorum per colla iubasque

excutit obscura tinctas ferrugine habenas,

405

perque lacus altos et olentia sulphure fertur

stagna Palicorum rupta ferventia terra

et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,

inter inaequales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,

410

quod coit angustis inclusum cornibus aequor:

hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,

inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.

gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo

adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;

415

'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,

non rapienda fuit. quodsi conponere magnis

parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;

exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'

dixit et in partes diversas bracchia tendens

420

obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram

terribilesque hortatus equos in gurgitis ima

contortum valido sceptrum regale lacerto

condidit; icta viam tellus in Tartara fecit

et pronos currus medio cratere recepit.

425

at Cyane, raptamque deam contemptaque fontis

iura sui maerens, inconsolabile vulnus

mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis

et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas

extenuatur aquas: molliri membra videres,

430

ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;

primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,

caerulei crines digitique et crura pedesque

(nam brevis in gelidas membris exilibus undas

transitus est); post haec umeri tergusque latusque

435

pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;

denique pro vivo vitiatas sanguine venas

lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

Interea pavidae nequiquam filia matri

omnibus est terris, omni quaesita profundo.

440

illam non udis veniens Aurora capillis

cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus

flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna

perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;

rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam

445

solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.

fessa labore sitim conceperat, oraque nulli

conluerant fontes, cum tectam stramine vidit

forte casam parvasque fores pulsavit; at inde

prodit anus divamque videt lymphamque roganti

450

dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.

dum bibit illa datum, duri puer oris et audax

constitit ante deam risitque avidamque vocavit.

offensa est neque adhuc epota parte loquentem

cum liquido mixta perfudit diva polenta:

455

conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,

crura gerit; cauda est mutatis addita membris,

inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi

contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.

mirantem flentemque et tangere monstra parantem

460

fugit anum latebramque petit, aptumque colori

nomen habet variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras et quas erraverit undas,

dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;

Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,

465

venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,

omnia narrasset; sed et os et lingua volenti

dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;

signa tamen manifesta dedit notamque parenti,

illo forte loco delapsam in gurgite sacro

470

Persephones zonam summis ostendit in undis.

quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam

scisset, inornatos laniavit diva capillos

et repetita suis percussit pectora palmis.

nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes

475

ingratasque vocat nec frugum munere dignas,

Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni

repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas

fregit aratra manu, parilique irata colonos

ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit

480

fallere depositum vitiataque semina fecit.

fertilitas terrae latum vulgata per orbem

falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,

et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;

sideraque ventique nocent, avidaeque volucres

485

semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant

triticeas messes et inexpugnabile gramen.

Tum caput Eleis Alpheias extulit undis

rorantesque comas a fronte removit ad aures

atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe

490

et frugum genetrix, inmensos siste labores

neve tibi fidae violenta irascere terrae.

terra nihil meruit patuitque invita rapinae,

nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.

Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,

495

Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni

haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,

hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.

mota loco cur sim tantique per aequoris undas

advehar Ortygiam, veniet narratibus hora

500

tempestiva meis, cum tu curaque levata

et vultus melioris eris. mihi pervia tellus

praebet iter, subterque imas ablata cavernas

hic caput attollo desuetaque sidera cerno.

ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,

505

visa tua est oculis illic Proserpina nostris:

illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,

sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,

sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'

Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces

510

attonitaeque diu similis fuit, utque dolore

pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras

exit in aetherias: ibi toto nubila vultu

ante Iovem passis stetit invidiosa capillis

'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit

515

'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,

nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,

vilior illius, quod nostro est edita partu.

en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,

si reperire vocas amittere certius, aut si

520

scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,

dummodo reddat eam! neque enim praedone marito

filia digna tua est, si iam mea filia non est.'

Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque

nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus

525

addere vera placet, non hoc iniuria factum,

verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,

tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est

esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt

nec cedit nisi sorte mihi? – sed tanta cupido

530

si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,

lege tamen certa, si nullos contigit illic

ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'

Dixerat, at Cereri certum est educere natam;

non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo

535

solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,

puniceum curva decerpserat arbore pomum

sumptaque pallenti septem de cortice grana

presserat ore suo, solusque ex omnibus illud

Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,

540

inter Avernales haud ignotissima nymphas,

ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;

vidit et indicio reditum crudelis ademit.

ingemuit regina Erebi testemque profanam

fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha

545

in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.

ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis

inque caput crescit longosque reflectitur ungues

vixque movet natas per inertia bracchia pennas

foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,

550

ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Hic tamen indicio poenam linguaque videri

commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde

pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?

an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,

555

in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?

quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,

protinus, et vestram sentirent aequora curam,

posse super fluctus alarum insistere remis

optastis facilesque deos habuistis et artus

560

vidistis vestros subitis flavescere pennis.

ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures

tantaque dos oris linguae deperderet usum,

virginei vultus et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui maestaeque sororis

565

Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:

nunc dea, regnorum numen commune duorum,

cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.

vertitur extemplo facies et mentis et oris;

nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,

570

laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis

nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
 

Arethusa

Exigit alma Ceres nata secura recepta,

quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.

conticuere undae, quarum dea sustulit alto

575

fonte caput viridesque manu siccata capillos

fluminis Elei veteres narravit amores.

'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit

'una fui, nec me studiosius altera saltus

legit nec posuit studiosius altera casses.

580

sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,

quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,

nec mea me facies nimium laudata iuvabat,

quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote

corporis erubui crimenque placere putavi.

585

lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;

aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:

invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,

perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte

calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.

590

cana salicta dabant nutritaque populus unda

sponte sua natas ripis declivibus umbras.

accessi primumque pedis vestigia tinxi,

poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor

molliaque inpono salici velamina curvae

595

nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque

mille modis labens excussaque bracchia iacto,

nescio quod medio sensi sub gurgite murmur

territaque insisto propioris margine ripae.

"quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,

600

"quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.

sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes

ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,

et quia nuda fui, sum visa paratior illi.

sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,

605

ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,

ut solet accipiter trepidas urguere columbas.

usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque

Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin

currere sustinui, nec me velocior ille;

610

sed tolerare diu cursus ego viribus inpar

non poteram, longi patiens erat ille laboris.

per tamen et campos, per opertos arbore montes,

saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.

sol erat a tergo: vidi praecedere longam

615

ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat,

sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens

crinales vittas adflabat anhelitus oris.

fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam

"armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti

620

ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"

mota dea est spissisque ferens e nubibus unam

me super iniecit: lustrat caligine tectam

amnis et ignarus circum cava nubila quaerit

bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit

625

et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"

quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,

si qua lupos audit circum stabula alta frementes,

aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

ora canum nullosque audet dare corpore motus?

630

non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit

longius ulla pedum: servat nubemque locumque.

occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,

caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,

quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis

635

ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,

in latices mutor. sed enim cognoscit amatas

amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore

vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.

Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis

640

advehor Ortygiam, quae me cognomine divae

grata meae superas eduxit prima sub auras.'
 

Triptolemus

Hac Arethusa tenus. geminos dea fertilis angues

curribus admovit frenisque coercuit ora

et medium caeli terraeque per aera vecta est

645

atque levem currum Tritonida misit in urbem

Triptolemo partimque rudi data semina iussit

spargere humo, partim post tempora longa recultae.

iam super Europen sublimis et Asida terram

vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.

650

rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.

qua veniat, causamque viae nomenque rogatus

et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;

Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,

nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.

655

dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros

frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'

barbarus invidit tantique ut muneris auctor

ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum

adgreditur ferro: conantem figere pectus

660

lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit

Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."
 

Pierides

Finierat doctos e nobis maxima cantus;

at nymphae vicisse deas Helicona colentes

concordi dixere sono: convicia victae

665

cum iacerent, "quoniam" dixit "certamine vobis

supplicium meruisse parum est maledictaque culpae

additis et non est patientia libera nobis,

ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."

rident Emathides spernuntque minacia verba,

670

conantesque loqui et magno clamore protervas

intentare manus pennas exire per ungues

adspexere suos, operiri bracchia plumis,

alteraque alterius rigido concrescere rostro

ora videt volucresque novas accedere silvis;

675

dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae

aere pendebant, nemorum convicia, picae.

Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit

raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'