Titus Lucretius Carus
97 - 55 a. Chr. n.
|
De rerum natura
Liber secundus
|
_________________________________________________________
|
|
Suave, mari magno turbantibus aequora ventise terra magnum alterius spectare laborem;non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, | |
4 | sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest. |
6 | suave etiam belli certamina magna tueri |
5 | per campos instructa tua sine parte pericli; |
7 | sed nihil dulcius est, bene quam munita tenereedita doctrina sapientum templa serena,despicere unde queas alios passimque videre |
10 | errare atque viam palantis quaerere vitae,certare ingenio, contendere nobilitate,noctes atque dies niti praestante laboread summas emergere opes rerumque potiri.o miseras hominum mentes, o pectora caeca! |
15 | qualibus in tenebris vitae quantisque periclisdegitur hoc aevi quod cumquest! nonne viderenihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut quicorpore seiunctus dolor absit, mente fruaturiucundo sensu cura semota metuque? |
20 | ergo corpoream ad naturam pauca videmusesse opus omnino: quae demant cumque dolorem,delicias quoque uti multas substernere possintgratius inter dum, neque natura ipsa requirit,si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes |
25 | lampadas igniferas manibus retinentia dextris,lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,nec domus argento fulget auroque renidetnec citharae reboant laqueata aurataque templa,cum tamen inter se prostrati in gramine molli |
30 | propter aquae rivum sub ramis arboris altaenon magnis opibus iucunde corpora curant,praesertim cum tempestas adridet et annitempora conspergunt viridantis floribus herbas.nec calidae citius decedunt corpore febres, |
35 | textilibus si in picturis ostroque rubentiiacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazaeproficiunt neque nobilitas nec gloria regni,quod super est, animo quoque nil prodesse putandum; |
40 | si non forte tuas legiones per loca campifervere cum videas belli simulacra cientis,subsidiis magnis et opum vi constabilitas,ornatas armis stlattas pariterque animatas,his tibi tum rebus timefactae religiones |
45 | effugiunt animo pavidae mortisque timorestum vacuum pectus lincunt curaque solutum.quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,re veraque metus hominum curaeque sequacesnec metuunt sonitus armorum nec fera tela |
50 | audacterque inter reges rerumque potentisversantur neque fulgorem reverentur ab auronec clarum vestis splendorem purpureai,quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,omnis cum in tenebris praesertim vita laboret? |
55 | nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecisin tenebris metuunt, sic nos in luce timemusinter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quamquae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest |
60 | non radii solis neque lucida tela dieidiscutiant, sed naturae species ratioque.Nunc age, quo motu genitalia materiaicorpora res varias gignant genitasque resolvantet qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis |
65 | reddita mobilitas magnum per inane meandi,expediam: tu te dictis praebere memento.nam certe non inter se stipata cohaeretmateries, quoniam minui rem quamque videmuset quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo |
70 | ex oculisque vetustatem subducere nostris,cum tamen incolumis videatur summa manerepropterea quia, quae decedunt corpora cuique,unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.illa senescere, at haec contra florescere cogunt, |
75 | nec remorantur ibi. sic rerum summa novatursemper, et inter se mortales mutua vivunt.augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,inque brevi spatio mutantur saecla animantumet quasi cursores vitai lampada tradunt. |
80 | Si cessare putas rerum primordia possecessandoque novos rerum progignere motus,avius a vera longe ratione vagaris.nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessestaut gravitate sua ferri primordia rerum |
85 | aut ictu forte alterius. nam <cum> cita saepeobvia conflixere, fit ut diversa repentedissiliant; neque enim mirum, durissima quae sintponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.et quo iactari magis omnia materiai |
90 | corpora pervideas, reminiscere totius imumnil esse in summa, neque habere ubi corpora primaconsistant, quoniam spatium sine fine modoquestinmensumque patere in cunctas undique partispluribus ostendi et certa ratione probatumst. |
95 | quod quoniam constat, ni mirum nulla quies estreddita corporibus primis per inane profundum,sed magis adsiduo varioque exercita motupartim intervallis magnis confulta resultant,pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu. |
100 | et quae cumque magis condenso conciliatuexiguis intervallis convecta resultant,indupedita suis perplexis ipsa figuris,haec validas saxi radices et fera ferricorpora constituunt et cetera <de> genere horum. |
105 | paucula quae porro magnum per inane vagantur,cetera dissiliunt longe longeque recursantin magnis intervallis; haec aëra rarumsufficiunt nobis et splendida lumina solis.multaque praeterea magnum per inane vagantur, |
110 | conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquamconsociare etiam motus potuere recepta.Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imagoante oculos semper nobis versatur et instat.contemplator enim, cum solis lumina cumque |
115 | inserti fundunt radii per opaca domorum:multa minuta modis multis per inane videbiscorpora misceri radiorum lumine in ipsoet vel ut aeterno certamine proelia pugnasedere turmatim certantia nec dare pausam, |
120 | conciliis et discidiis exercita crebris;conicere ut possis ex hoc, primordia rerumquale sit in magno iactari semper inani.dum taxat, rerum magnarum parva potest resexemplare dare et vestigia notitiai. |
125 | Hoc etiam magis haec animum te advertere par estcorpora quae in solis radiis turbare videntur,quod tales turbae motus quoque materiaisignificant clandestinos caecosque subesse.multa videbis enim plagis ibi percita caecis |
130 | commutare viam retroque repulsa revertinunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.scilicet hic a principiis est omnibus error.prima moventur enim per se primordia rerum,inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu |
135 | et quasi proxima sunt ad viris principiorum,ictibus illorum caecis inpulsa cientur,ipsaque <pro>porro paulo maiora lacessunt.sic a principiis ascendit motus et exitpaulatim nostros ad sensus, ut moveantur |
140 | illa quoque, in solis quae lumine cernere quimusnec quibus id faciant plagis apparet aperte.Nunc quae mobilitas sit reddita materiaicorporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.primum aurora novo cum spargit lumine terras |
145 | et variae volucres nemora avia pervolitantesaëra per tenerum liquidis loca vocibus opplent,quam subito soleat sol ortus tempore taliconvestire sua perfundens omnia luce,omnibus in promptu manifestumque esse videmus. |
150 | at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenumnon per inane meat vacuum; quo tardius irecogitur, aërias quasi dum diverberat undas;nec singillatim corpuscula quaeque vaporissed complexa meant inter se conque globata; |
155 | qua propter simul inter se retrahuntur et extraofficiuntur, uti cogantur tardius ire.at quae sunt solida primordia simplicitate,cum per inane meant vacuum nec res remoraturulla foris atque ipsa suis e partibus unum, |
160 | unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,debent ni mirum praecellere mobilitateet multo citius ferri quam lumina solismultiplexque loci spatium transcurrere eodemtempore quo solis pervolgant fulgura caelum.[lacuna] |
165 | nec persectari primordia singula quaeque,ut videant qua quicque geratur cum ratione.At quidam contra haec, ignari materiai,naturam non posse deum sine numine reddunttanto opere humanis rationibus atmoderate |
170 | tempora mutare annorum frugesque creareet iam cetera, mortalis quae suadet adireipsaque deducit dux vitae dia voluptaset res per Veneris blanditur saecla propagent,ne genus occidat humanum. quorum omnia causa |
175 | constituisse deos cum fingunt, omnibus rebusmagno opere a vera lapsi ratione videntur.nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausimconfirmare aliisque ex rebus reddere multis, |
180 | nequaquam nobis divinitus esse creatamnaturam mundi: tanta stat praedita culpa.quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;nunc id quod super est de motibus expediemus.Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus |
185 | confirmare tibi, nullam rem posse sua vicorpoream sursum ferri sursumque meare.ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;sursus enim versus gignuntur et augmina sumuntet sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, |
190 | pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorumet celeri flamma degustant tigna trabesque,sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.quod genus e nostro com missus corpore sanguis |
195 | emicat exultans alte spargitque cruorem.nonne vides etiam quanta vi tigna trabesquerespuat umor aquae? nam quo magis ursimus altumderecta et magna vi multi pressimus aegre,tam cupide sursum removet magis atque remittit, |
200 | plus ut parte foras emergant exiliantque.nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.sic igitur debent flammae quoque posse per aurasaëris expressae sursum succedere, quamquam |
205 | pondera, quantum in <se> est, deorsum <de>ducere pugnent.nocturnasque faces caeli sublime volantisnonne vides longos flammarum ducere tractusin quas cumque dedit partis natura meatum?non cadere in terras stellas et sidera cernis? |
210 | sol etiam <caeli> de vertice dissipat omnisardorem in partis et lumine conserit arva;in terras igitur quoque solis vergitur ardor.transversosque volare per imbris fulmina cernis,nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes |
215 | concursant; cadit in terras vis flammea volgo.Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,corpora cum deorsum rectum per inane ferunturponderibus propriis, incerto tempore fermeincertisque locis spatio depellere paulum, |
220 | tantum quod momen mutatum dicere possis.quod nisi declinare solerent, omnia deorsumimbris uti guttae caderent per inane profundumnec foret offensus natus nec plaga creataprincipiis; ita nihil umquam natura creasset. |
225 | Quod si forte aliquis credit graviora potessecorpora, quo citius rectum per inane feruntur,incidere ex supero levioribus atque ita plagasgignere, quae possint genitalis reddere motus,avius a vera longe ratione recedit. |
230 | nam per aquas quae cumque cadunt atque aëra rarum,haec pro ponderibus casus celerare necessestpropterea quia corpus aquae naturaque tenvisaëris haud possunt aeque rem quamque morari,sed citius cedunt gravioribus exsuperata; |
235 | at contra nulli de nulla parte neque ullotempore inane potest vacuum subsistere rei,quin, sua quod natura petit, concedere pergat;omnia qua propter debent per inane quietumaeque ponderibus non aequis concita ferri. |
240 | haud igitur poterunt levioribus incidere umquamex supero graviora neque ictus gignere per se,qui varient motus, per quos natura gerat res.quare etiam atque etiam paulum inclinare necessestcorpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus |
245 | obliquos videamur et id res vera refutet.namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,pondera, quantum in <se> est, non posse obliqua meare,ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;sed nihil omnino <recta> regione viai |
250 | declinare quis est qui possit cernere sese?Denique si semper motu conectitur omniset vetere exoritur <motus> novus ordine certonec declinando faciunt primordia motusprincipium quoddam, quod fati foedera rumpat, |
255 | ex infinito ne causam causa sequatur,libera per terras unde haec animantibus exstat,unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,declinamus item motus nec tempore certo |
260 | nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?nam dubio procul his rebus sua cuique voluntasprincipium dat et hinc motus per membra rigantur.nonne vides etiam patefactis tempore punctocarceribus non posse tamen prorumpere equorum |
265 | vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?omnis enim totum per corpus materiaicopia conciri debet, concita per artusomnis ut studium mentis conixa sequatur;ut videas initum motus a corde creari |
270 | ex animique voluntate id procedere primum,inde dari porro per totum corpus et artus.nec similest ut cum inpulsi procedimus ictuviribus alterius magnis magnoque coactu;nam tum materiem totius corporis omnem |
275 | perspicuumst nobis invitis ire rapique,donec eam refrenavit per membra voluntas.iamne vides igitur, quamquam vis extera multospellat et invitos cogat procedere saepepraecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro |
280 | quiddam quod contra pugnare obstareque possit?cuius ad arbitrium quoque copia materiaicogitur inter dum flecti per membra per artuset proiecta refrenatur retroque residit.quare in seminibus quoque idem fateare necessest, |
285 | esse aliam praeter plagas et pondera causammotibus, unde haec est nobis innata potestas,de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.pondus enim prohibet ne plagis omnia fiantexterna quasi vi; sed ne res ipsa necessum |
290 | intestinum habeat cunctis in rebus agendiset devicta quasi cogatur ferre patique,id facit exiguum clinamen principiorumnec regione loci certa nec tempore certo.Nec stipata magis fuit umquam materiai |
295 | copia nec porro maioribus intervallis;nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.qua propter quo nunc in motu principiorumcorpora sunt, in eodem ante acta aetate fuereet post haec semper simili ratione ferentur, |
300 | et quae consuerint gigni gignentur eademcondicione et erunt et crescent vique valebunt,quantum cuique datum est per foedera naturai.nec rerum summam commutare ulla potest vis;nam neque quo possit genus ullum materiai |
305 | effugere ex omni quicquam est <extra>, neque in omneunde coorta queat nova vis inrumpere et omnemnaturam rerum mutare et vertere motus.Illud in his rebus non est mirabile, quare,omnia cum rerum primordia sint in motu, |
310 | summa tamen summa videatur stare quiete,praeter quam siquid proprio dat corpore motus.omnis enim longe nostris ab sensibus infraprimorum natura iacet; qua propter, ubi ipsacernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; |
315 | praesertim cum, quae possimus cernere, celentsaepe tamen motus spatio diducta locorum.nam saepe in colli tondentes pabula laetalanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantesinvitant herbae gemmantes rore recenti, |
320 | et satiati agni ludunt blandeque coruscant;omnia quae nobis longe confusa videnturet velut in viridi candor consistere colli.praeterea magnae legiones cum loca cursucamporum complent belli simulacra cientes, |
325 | fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circumaere renidescit tellus supterque virum viexcitur pedibus sonitus clamoreque montesicti reiectant voces ad sidera mundiet circum volitant equites mediosque repente |
330 | tramittunt valido quatientes impete campos;et tamen est quidam locus altis montibus, <unde>stare videntur et in campis consistere fulgor.Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerumqualia sint et quam longe distantia formis, |
335 | percipe, multigenis quam sint variata figuris;non quo multa parum simili sint praedita forma,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, |
340 | debent ni mirum non omnibus omnia prorsumesse pari filo similique adfecta figura.Praeterea genus humanum mutaeque natantessquamigerum pecudes et laeta armenta feraequeet variae volucres, laetantia quae loca aquarum |
345 | concelebrant circum ripas fontisque lacusque,et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,quorum unum quidvis generatim sumere perge;invenies tamen inter se differre figuris.nec ratione alia proles cognoscere matrem |
350 | nec mater posset prolem; quod posse videmusnec minus atque homines inter se nota cluere.nam saepe ante deum vitulus delubra decoraturicremas propter mactatus concidit arassanguinis expirans calidum de pectore flumen; |
355 | at mater viridis saltus orbata peragransnovit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,omnia convisens oculis loca, si queat usquamconspicere amissum fetum, completque querellisfrondiferum nemus adsistens et crebra revisit |
360 | ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,nec tenerae salices atque herbae rore vigentesfluminaque ulla queunt summis labentia ripisoblectare animum subitamque avertere curam,nec vitulorum aliae species per pabula laeta |
365 | derivare queunt animum curaque levare;usque adeo quiddam proprium notumque requirit.praeterea teneri tremulis cum vocibus haedicornigeras norunt matres agnique petulcibalantum pecudes; ita, quod natura resposcit, |
370 | ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.Postremo quodvis frumentum non tamen omnequidque suo genere inter se simile esse videbis,quin intercurrat quaedam distantia formis.concharumque genus parili ratione videmus |
375 | pingere telluris gremium, qua mollibus undislitoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.quare etiam atque etiam simili ratione necessest,natura quoniam constant neque facta manu suntunius ad certam formam primordia rerum, |
380 | dissimili inter se quaedam volitare figura.Perfacile est animi ratione exsolvere nobisquare fulmineus multo penetralior ignisquam noster fluat e taedis terrestribus ortus;dicere enim possis caelestem fulminis ignem |
385 | subtilem magis e parvis constare figurisatque ideo transire foramina quae nequit ignisnoster hic e lignis ortus taedaque creatus.praeterea lumen per cornum transit, at imberrespuitur. quare, nisi luminis illa minora |
390 | corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?et quamvis subito per colum vina videmusperfluere, at contra tardum cunctatur olivom,aut quia ni mirum maioribus est elementisaut magis hamatis inter se perque plicatis, |
395 | atque ideo fit uti non tam diducta repenteinter se possint primordia singula quaequesingula per cuiusque foramina permanare.Huc accedit uti mellis lactisque liquoresiucundo sensu linguae tractentur in ore; |
400 | at contra taetra absinthi natura feriquecentauri foedo pertorquent ora sapore;ut facile agnoscas e levibus atque rutundisesse ea quae sensus iucunde tangere possunt,at contra quae amara atque aspera cumque videntur, |
405 | haec magis hamatis inter se nexa teneriproptereaque solere vias rescindere nostrissensibus introituque suo perrumpere corpus.omnia postremo bona sensibus et mala tactudissimili inter se pugnant perfecta figura; |
410 | ne tu forte putes serrae stridentis acerbumhorrorem constare elementis levibus aequeac musaea mele, per chordas organici quaemobilibus digitis expergefacta figurant;neu simili penetrare putes primordia forma |
415 | in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,et cum scena croco Cilici perfusa recens estaraque Panchaeos exhalat propter odores;neve bonos rerum simili constare coloressemine constituas, oculos qui pascere possunt, |
420 | et qui conpungunt aciem lacrimareque coguntaut foeda specie foedi turpesque videntur.omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <tibi res>haut sine principiali aliquo levore creatast;at contra quae cumque molesta atque aspera constat, |
425 | non aliquo sine materiae squalore repertast.Sunt etiam quae iam nec levia iure putanturesse neque omnino flexis mucronibus unca,sed magis angellis paulum prostantibus, <ut quae>titillare magis sensus quam laedere possint, |
430 | fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.Denique iam calidos ignis gelidamque pruinamdissimili dentata modo conpungere sensuscorporis, indicio nobis est tactus uterque.tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, |
435 | corporis est sensus, vel cum res extera seseinsinuat, vel cum laedit quae in corpore natastaut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,semina confundunt inter se concita sensum; |
440 | ut si forte manu quamvis iam corporis ipsetute tibi partem ferias atque experiare.qua propter longe formas distare necessestprincipiis, varios quae possint edere sensus.Denique quae nobis durata ac spissa videntur, |
445 | haec magis hamatis inter sese esse necessestet quasi ramosis alte compacta teneri.in quo iam genere in primis adamantina saxaprima acie constant ictus contemnere suetaet validi silices ac duri robora ferri |
450 | aeraque quae claustris restantia vociferantur.illa quidem debent e levibus atque rutundisesse magis, fluvido quae corpore liquida constant.namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque |
455 | et perculsus item proclive volubilis exstat.omnia postremo quae puncto tempore cernisdiffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,at non esse tamen perplexis indupedita, |
460 | pungere uti possint corpus penetrareque saxa,nec tamen haerere inter se; quod cumque videmussensibus dentatum, facile ut cognoscere possisnon e perplexis, sed acutis esse elementis.sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, |
465 | sudor uti maris est, minime mirabile debet. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundisest, sed levibus <sunt hamata> admixta doloriscorpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, |
470 | provolvi simul ut possint et laedere sensus.et quo mixta putes magis aspera levibus esseprincipiis, unde est Neptuni corpus acerbum,est ratio secernendi seorsumque videndi,umor dulcis ubi per terras crebrius idem |
475 | percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;linquit enim supera taetri primordia viri,aspera quo magis in terris haerescere possint.Quod quoniam docui, pergam conectere rem quaeex hoc apta fidem ducat, primordia rerum |
480 | finita variare figurarum ratione.quod si non ita sit, rursum iam semina quaedamesse infinito debebunt corporis auctu.namque in eadem una cuiusvis iam brevitatecorporis inter se multum variare figurae |
485 | non possunt. fac enim minimis e partibus essecorpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;nempe ubi eas partis unius corporis omnis,summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo |
490 | formai speciem totius corporis eius,quod super est, si forte voles variare figuras,addendum partis alias erit. inde sequetur,adsimili ratione alias ut postulet ordo,si tu forte voles etiam variare figuras. |
495 | ergo formarum novitatem corporis augmensubsequitur. quare non est ut credere possisesse infinitis distantia semina formis,ne quaedam cogas inmani maximitateesse, supra quod iam docui non posse probari. |
500 | iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgenspurpura Thessalico concharum tacta colore,aurea pavonum ridenti imbuta leporesaecla novo rerum superata colore iacerentet contemptus odor smyrnae mellisque sapores, |
505 | et cycnea mele Phoebeaque daedala chordiscarmina consimili ratione oppressa silerent;namque aliis aliud praestantius exoreretur.cedere item retro possent in deterioresomnia sic partis, ut diximus in melioris; |
510 | namque aliis aliud retro quoque taetrius essetnaribus auribus atque oculis orisque sapori.quae quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certafinis utrimque tenet summam, fateare necessestmateriem quoque finitis differe figuris. |
515 | denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinasfinitumst retroque pari ratione remensumst.omnis enim calor ac frigus mediique teporesinterutrasque iacent explentes ordine summam.ergo finita distant ratione creata, |
520 | ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.Quod quoniam docui, pergam conectere rem quaeex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,inter se simili quae sunt perfecta figura, |
525 | infinita cluere. etenim distantia cum sitformarum finita, necesse est quae similes sintesse infinitas aut summam materiaifinitam constare, id quod non esse probavi.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .versibus ostendam corpuscula materiai |
530 | ex infinito summam rerum usque tenereundique protelo plagarum continuato.nam quod rara vides magis esse animalia quaedamfecundamque magis naturam cernis in illis,at regione locoque alio terrisque remotis |
535 | multa licet genere esse in eo numerumque repleri;sicut quadripedum cum primis esse videmusin genere anguimanus elephantos, India quorummilibus e multis vallo munitur eburno,ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum |
540 | vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet estounica res quaedem nativo corpore sola,cui similis toto terrarum non sit, in orbi;infinita tamen nisi erit vis materiai, |
545 | unde ea progigni possit concepta, crearinon poterit neque, quod super est, procrescere alique.quippe etenim sumant alii finita per omnecorpora iactari unius genitalia rei,unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt |
550 | materiae tanto in pelago turbaque aliena?non, ut opinor, habent rationem conciliandi:sed quasi naufragiis magnis multisque coortisdisiactare solet magnum mare transtra cavernasantemnas prorem malos tonsasque natantis, |
555 | per terrarum omnis oras fluitantia aplustraut videantur et indicium mortalibus edant,infidi maris insidias virisque dolumqueut vitare velint, neve ullo tempore credant,subdola cum ridet placidi pellacia ponti, |
560 | sic tibi si finita semel primordia quaedamconstitues, aevom debebunt sparsa per omnemdisiectare aestus diversi materiai,numquam in concilium ut possint compulsa coirenec remorari in concilio nec crescere adaucta; |
565 | quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,et res progigni et genitas procrescere posse.esse igitur genere in quovis primordia reruminfinita palam est, unde omnia suppeditantur.Nec superare queunt motus itaque exitiales |
570 | perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,nec porro rerum genitales auctificiquemotus perpetuo possunt servare creata.sic aequo geritur certamine principiorumex infinito contractum tempore bellum. |
575 | nunc hic nunc illic superant vitalia rerumet superantur item. miscetur funere vagor,quem pueri tollunt visentis luminis oras;nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,quae non audierit mixtos vagitibus aegris |
580 | ploratus, mortis comites et funeris atri.Illud in his obsignatum quoque rebus habereconvenit et memori mandatum mente tenere,nil esse, in promptu quorum natura videtur,quod genere ex uno consistat principiorum, |
585 | nec quicquam quod non permixto semine constet.et quod cumque magis vis multas possidet in seatque potestates, ita plurima principiorumin sese genera ac varias docet esse figuras.Principio tellus habet in se corpora prima, |
590 | unde mare inmensum volventes frigora fontesadsidue renovent, habet ignes unde oriantur;nam multis succensa locis ardent sola terrae,ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.tum porro nitidas fruges arbustaque laeta |
595 | gentibus humanis habet unde extollere possit,unde etiam fluvios frondes et pabula laetamontivago generi possit praebere ferarum.quare magna deum mater materque ferarumet nostri genetrix haec dicta est corporis una. |
600 | Hanc veteres Graium docti cecinere poëtaesedibus in curru biiugos agitare leones,aëris in spatio magnam pendere docentestellurem neque posse in terra sistere terram.adiunxere feras, quia quamvis effera proles |
605 | officiis debet molliri victa parentum.muralique caput summum cinxere corona,eximiis munita locis quia sustinet urbes.quo nunc insigni per magnas praedita terrashorrifice fertur divinae matris imago. |
610 | hanc variae gentes antiquo more sacrorumIdaeam vocitant matrem Phrygiasque catervasdant comites, quia primum ex illis finibus eduntper terrarum orbes fruges coepisse creari.Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint |
615 | matris et ingrati genitoribus inventi sint,significare volunt indignos esse putandos,vivam progeniem qui in oras luminis edant.tympana tenta tonant palmis et cymbala circumconcava, raucisonoque minantur cornua cantu, |
620 | et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,telaque praeportant, violenti signa furoris,ingratos animos atque impia pectora volgiconterrere metu quae possint numine divae.ergo cum primum magnas invecta per urbis |
625 | munificat tacita mortalis muta salute,aere atque argento sternunt iter omne viarumlargifica stipe ditantes ninguntque rosarumfloribus umbrantes matrem comitumque catervam.hic armata manus, Curetas nomine Grai |
630 | quos memorant, Phrygias inter si forte catervasludunt in numerumque exultant sanguine laetiterrificas capitum quatientes numine cristas,Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illumvagitum in Creta quondam occultasse feruntur, |
635 | cum pueri circum puerum pernice chorea[armat et in numerum pernice chorea]armati in numerum pulsarent aeribus aera,ne Saturnus eum malis mandaret adeptusaeternumque daret matri sub pectore volnus. |
640 | propterea magnam armati matrem comitantur,aut quia significant divam praedicere ut armisac virtute velint patriam defendere terrampraesidioque parent decorique parentibus esse.quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, |
645 | longe sunt tamen a vera ratione repulsa.omnis enim per se divom natura necessestinmortali aevo summa cum pace fruatursemota ab nostris rebus seiunctaque longe;nam privata dolore omni, privata periclis, |
650 | ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.terra quidem vero caret omni tempore sensu,et quia multarum potitur primordia rerum,multa modis multis effert in lumina solis. |
655 | hic siquis mare Neptunum Cereremque vocareconstituet fruges et Bacchi nomine abutimavolt quam laticis proprium proferre vocamen,concedamus ut hic terrarum dictitet orbem |
659 | esse deum matrem, dum vera re tamen ipse |
680 | religione animum turpi contingere parcat. |
660 | Saepe itaque ex uno tondentes gramina campolanigerae pecudes et equorum duellica prolesbuceriaeque greges eodem sub tegmine caeliex unoque sitim sedantes flumine aquaidissimili vivont specie retinentque parentum |
665 | naturam et mores generatim quaeque imitantur.tanta est in quovis genere herbae materiaidissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unamossa cruor venae calor umor viscera nervi |
670 | constituunt, quae sunt porro distantia longe,dissimili perfecta figura principiorum.Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,unde ignem iacere et lumen submittere possint |
675 | scintillasque agere ac late differre favillam.cetera consimili mentis ratione peragransinvenies igitur multarum semina rerumcorpore celare et varias cohibere figuras. |
679 | Denique multa vides, quibus et color et sapor una |
681 | reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.haec igitur variis debent constare figuris;nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,fucus item sorsum, <sorsum> sapor insinuatur |
685 | sensibus; ut noscas primis differre figuris.dissimiles igitur formae glomeramen in unumconveniunt et res permixto semine constant.Quin etiam passim nostris in versibus ipsismulta elementa vides multis communia verbis, |
690 | cum tamen inter se versus ac verba necesse estconfiteare alia ex aliis constare elementis;non quo multa parum communis littera currataut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. |
695 | sic aliis in rebus item communia multamultarum rerum cum sint, primordia rerumdissimili tamen inter se consistere summapossunt; ut merito ex aliis constare feraturhumanum genus et fruges arbustaque laeta. |
700 | Nec tamen omnimodis conecti posse putandum estomnia; nam volgo fieri portenta videres,semiferas hominum species existere et altosinter dum ramos egigni corpore vivomultaque conecti terrestria membra marinis, |
705 | tum flammam taetro spirantis ore Chimaeraspascere naturam per terras omniparentis.quorum nil fieri manifestum est, omnia quandoseminibus certis certa genetrice creataconservare genus crescentia posse videmus. |
710 | scilicet id certa fieri ratione necessust.nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artuscorpora discedunt conexaque convenientisefficiunt motus; at contra aliena videmusreicere in terras naturam, multaque caecis |
715 | corporibus fugiunt e corpore percita plagis,quae neque conecti quoquam potuere neque intusvitalis motus consentire atque imitari.sed ne forte putes animalia sola tenerilegibus his, quaedam ratio res terminat omnis |
720 | nam vel uti tota natura dissimiles suntinter se genitae res quaeque, ita quamque necessestdissimili constare figura principiorum;non quo multa parum simili sint praedita forma,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. |
725 | semina cum porro distent, differre necessustintervalla vias conexus pondera plagasconcursus motus; quae non animalia solumcorpora seiungunt, sed terras ac mare totumsecernunt caelumque a terris omne retentant. |
730 | Nunc age dicta meo dulci quaesita laborepercipe, ne forte haec albis ex alba rearisprincipiis esse, ante oculos quae candida cernis,aut ea quae nigrant nigro de semine nata;nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem, |
735 | propterea gerere hunc credas, quod materiaicorpora consimili sint eius tincta colore;nullus enim color est omnino materiaicorporibus, neque par rebus neque denique dispar.in quae corpora si nullus tibi forte videtur |
740 | posse animi iniectus fieri, procul avius erras.nam cum caecigeni, solis qui lumina numquamdispexere, tamen cognoscant corpora tactuex ineunte aevo nullo coniuncta colore,scire licet nostrae quoque menti corpora posse |
745 | vorti in notitiam nullo circum lita fuco.denique nos ipsi caecis quaecumque tenebristangimus, haud ullo sentimus tincta colore.Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.omnis enim color omnino mutatur in omnis; |
750 | quod facere haud ullo debent primordia pacto;immutabile enim quiddam superare necessest,ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;nam quod cumque suis mutatum finibus exit,continuo hoc mors est illius quod fuit ante. |
755 | proinde colore cave contingas semina rerum,ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.Praeterea si nulla coloris principiis estreddita natura et variis sunt praedita formis,e quibus omnigenus gignunt variantque colores, |
760 | propterea magni quod refert, semina quaequecum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque,perfacile extemplo rationem reddere possis,cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, |
765 | marmoreo fieri possint candore repente,ut mare, cum magni commorunt aequora venti,vertitur in canos candenti marmore fluctus;dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,materies ubi permixta est illius et ordo |
770 | principiis mutatus et addita demptaque quaedam,continuo id fieri ut candens videatur et album.quod si caeruleis constarent aequora pontiseminibus, nullo possent albescere pacto;nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, |
775 | numquam in marmoreum possunt migrare colorem.sin alio atque alio sunt semina tincta colore,quae maris efficiunt unum purumque nitorem,ut saepe ex aliis formis variisque figurisefficitur quiddam quadratum unaque figura, |
780 | conveniebat, ut in quadrato cernimus essedissimiles formas, ita cernere in aequore pontiaut alio in quovis uno puroque nitore |
785 | dissimiles longe inter se variosque colores.praeterea nihil officiunt obstantque figuraedissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;at varii rerum inpediunt prohibentque colores,quo minus esse uno possit res tota nitore.Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamusprincipiis rerum non numquam causa colores, |
790 | occidit, ex albis quoniam non alba creantur,nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.quippe etenim multo proclivius exorienturcandida de nullo quam nigro nata coloreaut alio quovis, qui contra pugnet et obstet. |
795 | Praeterea quoniam nequeunt sine luce coloresesse neque in lucem existunt primordia rerum,scire licet quam sint nullo velata colore;qualis enim caecis poterit color esse tenebris?lumine quin ipso mutatur propterea quod |
800 | recta aut obliqua percussus luce refulget;pluma columbarum quo pacto in sole videtur,quae sita cervices circum collumque coronat;namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,inter dum quodam sensu fit uti videatur |
805 | inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,consimili mutat ratione obversa colores;qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,scire licet, sine eo fieri non posse putandum est. |
810 | Et quoniam plagae quoddam genus excipit in sepupula, cum sentire colorem dicitur album,atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,nec refert ea quae tangas quo forte colorepraedita sint, verum quali magis apta figura, |
815 | scire licet nihil principiis opus esse colore,sed variis formis variantes edere tactus.Praeterea quoniam non certis certa figurisest natura coloris et omnia principiorumformamenta queunt in quovis esse nitore, |
820 | cur ea quae constant ex illis non pariter suntomnigenus perfusa coloribus in genere omni?conveniebat enim corvos quoque saepe volantisex albis album pinnis iactare coloremet nigros fieri nigro de semine cycnos |
825 | aut alio quovis uno varioque colore.Quin etiam quanto in partes res quaeque minutasdistrahitur magis, hoc magis est ut cernere possisevanescere paulatim stinguique colorem;ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: |
830 | purpura poeniceusque color clarissimus multo,filatim cum distractum est, disperditur omnis;noscere ut hinc possis prius omnem efflare coloremparticulas, quam discedant ad semina rerum.Postremo quoniam non omnia corpora vocem |
835 | mittere concedis neque odorem, propterea fitut non omnibus adtribuas sonitus et odores:sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,scire licet quaedam tam constare orba colorequam sine odore ullo quaedam sonituque remota, |
840 | nec minus haec animum cognoscere posse sagacemquam quae sunt aliis rebus privata notare.Sed ne forte putes solo spoliata colorecorpora prima manere, etiam secreta teporissunt ac frigoris omnino calidique vaporis, |
845 | et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.sicut amaracini blandum stactaeque liquoremet nardi florem, nectar qui naribus halat,cum facere instituas, cum primis quaerere par est, |
850 | quod licet ac possis reperire, inolentis olivinaturam, nullam quae mittat naribus auram,quam minime ut possit mixtos in corpore odoresconcoctosque suo contractans perdere viro,propter eandem <rem> debent primordia rerum |
855 | non adhibere suum gignundis rebus odoremnec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,nec simili ratione saporem denique quemquamnec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, |
860 | molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,omnia sint a principiis seiuncta necessest,inmortalia si volumus subiungere rebusfundamenta, quibus nitatur summa salutis;ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes. |
865 | Nunc ea quae sentire videmus cumque necessestex insensilibus tamen omnia confiteareprincipiis constare. neque id manufesta refutantnec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt |
870 | ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.quippe videre licet vivos existere vermesstercore de taetro, putorem cum sibi nacta estintempestivis ex imbribus umida tellus.Praeterea cunctas itidem res vertere sese. |
875 | vertunt se fluvii in frondes et pabula laetain pecudes, vertunt pecudes in corpora nostranaturam, et nostro de corpore saepe ferarumaugescunt vires et corpora pennipotentum.ergo omnes natura cibos in corpora viva |
880 | vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,non alia longe ratione atque arida lignaexplicat in flammas et <in> ignis omnia versat.iamne vides igitur magni primordia rerumreferre in quali sint ordine quaeque locata |
885 | et commixta quibus dent motus accipiantque?Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,quod movet et varios sensus expromere cogit,ex insensilibus ne credas sensile gigni?ni mirum lapides et ligna et terra quod una |
890 | mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.illud in his igitur rebus meminisse decebit,non ex omnibus omnino, quaecumque creant ressensilia, extemplo me gigni dicere sensus,sed magni referre ea primum quantula constent, |
895 | sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,motibus ordinibus posituris denique quae sint.quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,vermiculos pariunt, quia corpora materiai |
900 | antiquis ex ordinibus permota nova reconciliantur ita ut debent animalia gigni.Deinde ex sensilibus qui sensile posse creariconstituunt, porro ex aliis sentire suëti[lacuna]mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis |
905 | visceribus nervis venis, quae cumque videmusmollia mortali consistere corpore creta.sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;nempe tamen debent aut sensum partis habereaut similis totis animalibus esse putari. |
910 | at nequeant per se partes sentire necesse est:namque animus sensus membrorum respuit omnis,nec manus a nobis potis est secreta neque ullacorporis omnino sensum pars sola tenere.linquitur ut totis animantibus adsimulentur, |
915 | vitali ut possint consentire undique sensu.qui poterunt igitur rerum primordia diciet leti vitare vias, animalia cum sint,atque animalia <sint> mortalibus una eademque?quod tamen ut possint, at coetu concilioque |
920 | nil facient praeter volgum turbamque animantum,scilicet ut nequeant homines armenta feraequeinter sese ullam rem gignere conveniundo.sic itidem quae sentimus sentire necessest.quod si forte suum dimittunt corpore sensum |
925 | atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quoddetrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,quatinus in pullos animalis vertier ovacernimus alituum vermisque effervere terra,intempestivos quam putor cepit ob imbris, |
930 | scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oririposse ex non sensu sensus mutabilitate,aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,huic satis illud erit planum facere atque probare, |
935 | non fieri partum nisi concilio ante coacto,nec quicquam commutari sine conciliatu.Principio nequeunt ullius corporis essesensus ante ipsam genitam naturam animantis,ni mirum quia materies disiecta tenetur |
940 | aëre fluminibus terris terraque creatis,nec congressa modo vitalis convenientescontulit inter se motus, quibus omnituentesaccensi sensus animantem quamque tuentur.Praeterea quamvis animantem grandior ictus, |
945 | quam patitur natura, repente adfligit et omniscorporis atque animi pergit confundere sensus.dissoluuntur enim positurae principiorumet penitus motus vitales inpediuntur,donec materies omnis concussa per artus |
950 | vitalis animae nodos a corpore solvitdispersamque foras per caulas eiecit omnis;nam quid praeterea facere ictum posse reamuroblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu |
955 | reliqui motus vitalis vincere saepe,vincere et ingentis plagae sedare tumultusinque suos quicquid rursus revocare meatuset quasi iam leti dominantem in corpore motumdiscutere ac paene amissos accendere sensus; |
960 | nam qua re potius leti iam limine ab ipsoad vitam possint conlecta mente reverti,quam quo decursum prope iam siet ire et abire?Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiaicorpora vi quadam per viscera viva per artus |
965 | sollicitata suis trepidant in sedibus intus,inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,scire licet nullo primordia posse doloretemptari nullamque voluptatem capere ex se;quandoquidem non sunt ex ullis principiorum |
970 | corporibus, quorum motus novitate laborentaut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.haut igitur debent esse ullo praedita sensu.Denique uti possint sentire animalia quaeque,principiis si iam est sensus tribuendus eorum, |
975 | quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?scilicet et risu tremulo concussa cachinnantet lacrimis spargunt rorantibus ora genasquemultaque de rerum mixtura dicere callentet sibi proporro quae sint primordia quaerunt; |
980 | quandoquidem totis mortalibus adsimulataipsa quoque ex aliis debent constare elementis,inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;quippe sequar, quod cumque loqui ridereque diceset sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. |
985 | quod si delira haec furiosaque cernimus esseet ridere potest non ex ridentibus auctus,et sapere et doctis rationem reddere dictisnon ex seminibus sapientibus atque disertis,qui minus esse queant ea quae sentire videmus |
990 | seminibus permixta carentibus undique sensu?Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;omnibus ille idem pater est, unde alma liquentisumoris guttas mater cum terra recepit,feta parit nitidas fruges arbustaque laeta |
995 | et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascuntet dulcem ducunt vitam prolemque propagant;qua propter merito maternum nomen adepta est.cedit item retro, de terra quod fuit ante, |
1000 | in terras, et quod missumst ex aetheris oris,id rursum caeli rellatum templa receptant.nec sic interemit mors res ut materiaicorpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis |
1005 | res ut convertant formas mutentque coloreset capiant sensus et puncto tempore reddant;ut noscas referre earum primordia rerumcum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque, |
1010 | neve putes aeterna penes residere potessecorpora prima quod in summis fluitare videmusrebus et interdum nasci subitoque perire.quin etiam refert nostris in versibus ipsiscum quibus et quali sint ordine quaeque locata; |
1015 | namque eadem caelum mare terras flumina solemsignificant, eadem fruges arbusta animantis;si non omnia sunt, at multo maxima pars estconsimilis; verum positura discrepitant res.sic ipsis in rebus item iam materiai |
1020 | [intervalla vias conexus pondera plagas]concursus motus ordo positura figuraecum permutantur, mutari res quoque debent.Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.nam tibi vehementer nova res molitur ad auris |
1025 | accedere et nova se species ostendere rerum.sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primumdifficilis magis ad credendum constet, itemquenil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,quod non paulatim minuant mirarier omnes, |
1030 | principio caeli clarum purumque coloremquaeque in se cohibet, palantia sidera passim,lunamque et solis praeclara luce nitorem;omnia quae nunc si primum mortalibus essentex improviso si sint obiecta repente, |
1035 | quid magis his rebus poterat mirabile dici,aut minus ante quod auderent fore credere gentes?nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,suspicere in caeli dignatur lucida templa. |
1040 | desine qua propter novitate exterritus ipsaexpuere ex animo rationem, sed magis acriiudicio perpende, et si tibi vera videntur,dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit |
1045 | infinita foris haec extra moenia mundi,quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mensatque animi iactus liber quo pervolet ipse.Principio nobis in cunctas undique partiset latere ex utroque <supra> supterque per omne |
1050 | nulla est finis; uti docui, res ipsaque per sevociferatur, et elucet natura profundi.nullo iam pacto veri simile esse putandumst,undique cum vorsum spatium vacet infinitumseminaque innumero numero summaque profunda |
1055 | multimodis volitent aeterno percita motu,hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,nil agere illa foris tot corpora materiai;cum praesertim hic sit natura factus et ipsasponte sua forte offensando semina rerum |
1060 | multimodis temere in cassum frustraque coactatandem coluerunt ea quae coniecta repentemagnarum rerum fierent exordia semper,terrai maris et caeli generisque animantum.quare etiam atque etiam talis fateare necesse est |
1065 | esse alios alibi congressus materiai,qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.Praeterea cum materies est multa parata,cum locus est praesto nec res nec causa moraturulla, geri debent ni mirum et confieri res. |
1070 | nunc et seminibus si tanta est copia, quantamenumerare aetas animantum non queat omnis,quis eadem natura manet, quae semina rerumconicere in loca quaeque queat simili rationeatque huc sunt coniecta, necesse est confiteare |
1075 | esse alios aliis terrarum in partibus orbiset varias hominum gentis et saecla ferarum.Huc accedit ut in summa res nulla sit una,unica quae gignatur et unica solaque crescat,quin aliquoius siet saecli permultaque eodem |
1080 | sint genere. in primis animalibus indice menteinvenies sic montivagum genus esse ferarum,sic hominum geminam prolem, sic denique mutassquamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.qua propter caelum simili ratione fatendumst |
1085 | terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,non esse unica, sed numero magis innumerali;quando quidem vitae depactus terminus altetam manet haec et tam nativo corpore constantquam genus omne, quod his generatimst rebus abundans. |
1090 | Quae bene cognita si teneas, natura videturlibera continuo, dominis privata superbis,ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.nam pro sancta deum tranquilla pectora pacequae placidum degunt aevom vitamque serenam, |
1095 | quis regere immensi summam, quis habere profundiindu manu validas potis est moderanter habenas,quis pariter caelos omnis convertere et omnisignibus aetheriis terras suffire feracis,omnibus inve locis esse omni tempore praesto, |
1100 | nubibus ut tenebras faciat caelique serenaconcutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedissaepe suas disturbet et in deserta recedenssaeviat exercens telum, quod saepe nocentespraeterit exanimatque indignos inque merentes? |
1105 | Multaque post mundi tempus genitale diemqueprimigenum maris et terrae solisque coortumaddita corpora sunt extrinsecus, addita circumsemina, quae magnum iaculando contulit omne,unde mare et terrae possent augescere et unde |
1110 | appareret spatium caeli domus altaque tectatolleret a terris procul et consurgeret aër.nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagiscorpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,umor ad umorem, terreno corpore terra |
1115 | crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>,donique ad extremum crescendi perfica finemomnia perduxit rerum natura creatrix;ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intravitalis venas quam quod fluit atque recedit. |
1120 | omnibus hic aetas debet consistere rebus,hic natura suis refrenat viribus auctum.nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctupaulatimque gradus aetatis scandere adultae,plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, |
1125 | dum facile in venas cibus omnis inditur et dumnon ita sunt late dispessa, ut multa remittantet plus dispendi faciant quam vescitur aetas.nam certe fluere atque recedere corpora rebusmulta manus dandum est; sed plura accedere debent, |
1130 | donec alescendi summum tetigere cacumen.inde minutatim vires et robur adultumfrangit et in partem peiorem liquitur aetas.quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,et quo latior est, in cunctas undique partis |
1135 | plura modo dispargit et a se corpora mittit,nec facile in venas cibus omnis diditur einec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,unde queat tantum suboriri ac subpeditare.iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo |
1140 | sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,quando quidem grandi cibus aevo denique defit,nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullamcorpora conficere et plagis infesta domare.Sic igitur magni quoque circum moenia mundi |
1145 | expugnata dabunt labem putrisque ruinas;omnia debet enim cibus integrare novandoet fulcire cibus, <cibus> omnia sustentare,ne quiquam, quoniam nec venae perpetiunturquod satis est, neque quantum opus est natura ministrat. |
1150 | Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellusvix animalia parva creat, quae cuncta creavitsaecla deditque ferarum ingentia corpora partu.haud, ut opinor, enim mortalia saecla superneaurea de caelo demisit funis in arva |
1155 | nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.praeterea nitidas fruges vinetaque laetasponte sua primum mortalibus ipsa creavit,ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; |
1160 | quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,conterimusque boves et viris agricolarum,conficimus ferrum vix arvis suppeditati:usque adeo parcunt fetus augentque laborem.iamque caput quassans grandis suspirat arator |
1165 | crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,et cum tempora temporibus praesentia confertpraeteritis, laudat fortunas saepe parentis.tristis item vetulae vitis sator atque <vietae>temporis incusat momen saeclumque fatigat, |
1170 | et crepat, antiquum genus ut pietate repletumperfacile angustis tolerarit finibus aevom,cum minor esset agri multo modus ante viritim;nec tenet omnia paulatim tabescere et iread capulum spatio aetatis defessa vetusto. |