Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epistularum liber prior
Epistula VIIAd Maecenatem
|
___________________________________________________
|
|
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurumSextilem totum mendax desideror. atquisi me vivere vis sanum recteque valentem,quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, | |
5 | Maecenas, veniam, dum ficus prima calorquedissignatorem decorat lictoribus atris,dum pueris omnis pater et matercula palletofficiosaque sedulitas et opella forensisadducit febris et testamenta resignat. |
10 | quodsi bruma nives Albanis inlinet agris,ad mare descendet vates tuus et sibi parcetcontractusque leget; te, dulcis amice, revisetcum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
non quo more piris vesci Calaber iubet hospes |
15 | tu me fecisti locupletem. «vescere, sodes.»«iam satis est.» «at tu, quantum vis, tolle.» «benigne.»«non invisa feres pueris munuscula parvis.»«tam teneor dono, quam si dimittar onustus.»«ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.»
|
20 | prodigus et stultus donat quae spernit et odit:haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,nec tamen ignorat quid distent aera lupinis:dignum praestabo me etiam pro laude merentis. |
25 | quodsi me noles usquam discedere, reddesforte latus, nigros angusta fronte capillos,reddes dulce loqui, reddes ridere decorum etinter vina fugam Cinarae maerere protervae.
forte per angustam tenuis vulpecula rimam |
30 | repserat in cumeram frumenti, pastaque rursusire foras pleno tendebat corpore frustra.cui mustela procul: «si vis» ait «effugere istinc,macra cavum repetes artum, quem macra subisti.»
hac ego si compellor imagine, cuncta resigno: |
35 | nec somnum plebis laudo satur altilium necotia divitiis Arabum liberrima muto.saepe verecundum laudasti rexque paterqueaudisti coram nec verbo parcius absens:inspice, si possum donata reponere laetus. |
40 | haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:«non est aptus equis Ithace locus, ut neque planisporrectus spatiis nec multae prodigus herbae:Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.»parvum parva decent; mihi iam non regia Roma, |
45 | sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
strenuus et fortis causisque Philippus agendisclarus ab officiis octavam circite horamdum redit atque foro nimium distare Carinasiam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, |
50 | adrasum quendam vacua tonsoris in umbracultello proprios purgantem leniter unguis.«Demetri» – puer hic non laeve iussa Philippiaccipiebat – «abi, quaere et refer, unde domo, quis,cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.» |
55 | it, redit et narrat Vulteium nomine Menam,praeconem, tenui censu, sine crimine, notumet properare loco et cessare, et quaerere et uti,gaudentem parvisque sodalibus et lare certoet ludis et post decisa negotia campo. |
60 | «scitari libet ex ipso quodcumque refers: dicad cenam veniat.» non sane credere Mena,mirari secum tacitus. quid multa? «benigne,»respondet. «neget ille mihi?» «negat improbus et teneglegit aut horret.» Vulteium mane Philippus |
65 | vilia vendentem tunicato scruta popellooccupat et salvere iubet prior; ille Philippoexcusare laborem et mercennaria vincla,quod non mane domum venisset, denique quod nonprovidisset eum. «sic ignovisse putato |
70 | me tibi, si cenas hodie mecum.» «ut libet.» «ergopost nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.»ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutustandem dormitum dimittitur. hic ubi saepeoccultum visus decurrere piscis ad hamum, |
75 | mane cliens et iam certus conviva, iubeturrura suburbana indictis comes ire Latinis.impositus mannis arvum caelumque Sabinumnon cessat laudare. videt ridetque Philippus,et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, |
80 | dum septem donat sestertia, mutua septempromittit, persuadet uti mercetur agellum.
mercatur. ne te longis ambagibus ultraquam satis est morer, ex nitido fit rusticus atquesulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, |
85 | inmoritur studiis et amore senescit habendi.verum ubi oves furto, morbo periere capellae,spem mentita seges, bos est enectus arando:offensu damnis media de nocte caballumarripit iratusque Philippi tendit ad aedis. |
90 | quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,«durus» ait, «Vultei, nimis attentusque viderisesse mihi.» «pol, me miserum, patrone, vocares,si velles» inquit «verum mihi ponere nomen.quod te per Genium dextramque deosque Penatis |
95 | obsecro et obtestor, vitae me redde priori.»
qui semel adspexit quantum dimissa petitispraestent, mature redeat repetatque relicta.
metiri se quemque suo modulo ad pede verum est. |