Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epistularum liber prior
Epistula VIAd Numicium
|
___________________________________________________
|
|
Nil admirari prope res est una, Numici,solaque, quae possit facere et servare beatum.
hunc solem et stellas et decedentia certistempora momentis sunt qui formidine nulla | |
5 | imbuti spectent. quid censes munera terrae,quid maris extremos Arabas ditantis et Indosludicra, quid plausus et amici dona Quiritis,quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?qui timet his adversa, fere miratur eodem |
10 | quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,inprovisa simul species exterret utrumque.gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,defixis oculis animoque et corpore torpet?
|
15 | insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artissuspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;gaude quod spectant oculi te mille loquentem; |
20 | navus mane forum et vespertinus pete tectum,ne plus frumenti dotalibus emetat agrismutus et – indignum, quod sit peioribus ortus –hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, |
25 | defodiet condetque nitentia. cum bene notumporticus Agrippae, via te conspexerit Appi,ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus.
si latus aut renes morbo temptantur acuto,quaere fugam morbi. vis recte vivere – quis non? –: |
30 | si virtus hoc una potest dare, fortis omissishoc age deliciis. virtutem verba putas etlucum ligna? cave ne portus occupet alter,ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et |
35 | tertia succedant et quae pars quadret acervum.scilicet uxorem cum dote fidemque et amicoset genus et formam regina Pecunia donat,ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: |
40 | ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,si posset centum scaenae praebere rogatus,«qui possum tot?» ait; «tamen et quaeram et quot habebomittam»; post paulo scribit sibi milia quinqueesse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis. |
45 | exilis domus est, ubi non et multa supersuntet dominum fallunt et prosunt furibus. ergosi res sola potest facere et servare beatum,hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
si fortunatum species et gratia praestat, |
50 | mercemur servum, qui dictet nomina, laevumqui fodicet latus et cogat trans pondera dextramporrigere: «hic multum in Fabia valet, ille Velina;cui libet his fascis dabit eripietque curulecui volet inportunus ebur.» «frater», «pater», adde; |
55 | ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamusquo ducit gula, piscemur, venemur, ut olimGargilius, qui mane plagas, venabula, servosdiffertum transire forum populumque iubebat, |
60 | unus ut e multis populo spectante referretemptum mulus aprum. crudi tumidique lavemur,quid deceat, quid non, obliti, Caerite ceradigni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,cui potior patria fuit interdicta voluptas.
|
65 | si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisquenil est iucundum, vivas in amore iocisque.
vive, vale. siquid novisti rectius, istiscandidus inperti; si nil, his utere mecum. |