BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Epistularum liber prior

 

Epistula VIII

Ad Albinovanus Celsus

 

___________________________________________________

 

 

 

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano

Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

 

si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem

vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando

5

contunderit vitis oleamve momorderit aestus,

nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;

sed quia mente minus validus quam corpore toto

nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum,

fidis offendar medicis, irascar amicis,

10

cur me funesto properent arcere veterno,

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,

Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.

 

post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,

ut placeat iuveni, percontare, utque cohorti.

15

si dicet «recte», primum gaudere, subinde

praeceptum auriculis hoc instillare memento:

«ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.»