C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXXIV[ad Arrium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
«Chommoda» dicebat, si quando «commoda» velletdicere, et «insidias» Arrius «hinsidias»,et tum mirifice sperabat se esse locutum,cum, quantum poterat, dixerat «hinsidias». | |
5 | credo, sic mater, sic liber avunculus eius,sic maternus avus dixerat atque avia.hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:audibant eadem haec leniter et leviternec sibi postilla metuebant talia verba, |
10 | cum subito affertur nuntius horribilisIonios fluctus, postquam illic Arrius isset,iam non «Ionios» esse, sed – Hionios. |