C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXXIII[ad Lesbiam.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:haec illi fatuo maxima laetitiast.mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,sana esset; nunc quod gannit et obloquitur, | |
5 | non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,iratast. hoc est, uritur et loquitur. |