C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXIII[omnia sunt ingrata.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Desine de quoquam quicquam bene velle mereriaut aliquem fieri posse putare pium.omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne<prodest>, immo etiam taedet obestque magis: | |
5 | ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. |