C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXVIIIc[ad Allium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Conclusio epistulae
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus | |
150 | pro multis, Alli, redditur officiis,ne vostrum scabra tangat rubigine nomenhaec atque illa dies atque alia atque alia.huc addent divi quam plurima, quae Themis olimantiquis solita est munera ferre piis. |
155 | sitis felices et tu simul et tua vita,et domus, in qua <nos> lusimus et domina,†et qui principio nobis terram dedit aufert†a quo sunt primo | omnia nata bona,et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost, |
160 | lux mea, qua viva vivere dulce mihist! |