C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXVIIIa[ad Allium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Epistulae initio
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerboconscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undissublevem et a mortis limine restituam, | |
5 | quem neque sancta Venus molli requiescere somnodesertum in lecto caelibe perpetitur,nec veterum dulci scriptorum carmine Musaeoblectant, cum mens anxia pervigilat,id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum |
10 | muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.sed tibi ne mea sint ignota incommoda, mi Alli,neu me odisse putes hospitis officium,accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,ne amplius a misero dona beata petas. |
15 | tempore quo primum vestis mihi tradita purast,iocundum cum aetas florida ver ageret,multa satis lusi; non est dea nescia nostri,quae dulcem curis miscet amaritiem:sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors |
20 | abstulit. o misero frater adempte mihi,tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,tecum una tota est nostra sepulta domus,omnia tecum una perierunt gaudia nostra,quae tuus in vita dulcis alebat amor. |
25 | cuius ego interitu tota de mente fugavihaec studia atque omnes delicias animi.quare, quod scribis Veronae turpe Catulloesse, quod hic quisquis de meliore notafrigida deserto tepefactet membra cubili, |
30 | id, mi Alli, non est turpe, magis miserumst.ignosces igitur si, quae mihi luctus ademit,haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, |
35 | illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;huc una ex multis capsula me sequitur.quod cum ita sit, nolim statuas nos mente malignaid facere aut animo non satis ingenuo,quod tibi non utriusque petenti copia postast: |
40 | ultro ego deferrem, copia si qua foret. |