C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXV[ad Hortensium Hortalum.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Etsi me assiduo confectum cura doloresevocat a doctis, Ortale, virginibus,nec potis est dulcis Musarum expromere fetusmens animi (tantis fluctuat ipsa malis: | |
5 | namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratrispallidulum manans alluit unda pedem,Troia Rhoeteo quem subter litore tellusereptum nostris obterit ex oculis.<alloquar, audiero numquam tua {facta} loquentem,> |
10 | numquam ego te, vita frater amabilior,aspiciam posthac; at certe semper amabo,semper maesta tua carmina morte canam,qualia sub densis ramorum concinit umbrisDaulias, absumpti fata gemens Itylei) - |
15 | sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mittohaec expressa tibi carmina Battiadae,ne tua dicta vagis nequiquam credita ventiseffluxisse meo forte putes animo,ut missum sponsi furtivo munere malum |
20 | procurrit casto virginis e gremio,quod miserae oblitae molli sub veste locatum,dum adventu matris prosilit, excutitur,atque illud prono praeceps agitur decursu,huic manat tristi conscius ore rubor. |