C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXX[ad Alphenum.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: Asclepiadeus maior
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. | |
5 | quos tu neglegis ac me miserum deseris in malis.eheu, quid faciant, dice, homines cuive habeant fidem?certe tute iubebas animam tradere, inique, <me>inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque |
10 | ventos irrita ferre ac nebulas aërias sinis.si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. |