C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXIX[in Mamurram.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: trimeter iambeus
Quis hoc potest videre, quis potest pati,nisi impudicus et vorax et aleo,Mamurram habere quod Comata Galliahabebat ante et ultima Britannia? | |
5 | cinaede Romule, haec videbis et feres?et ille nunc superbus et superfluensperambulabit omnium cubilia,ut albulus columbus aut Adoneus?cinaede Romule, haec videbis et feres: |
10 | es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,fuisti in ultima occidentis insula,ut ista vestra diffututa mentuladucenties comesset aut trecenties? |
15 | quid est alid sinistra liberalitas?parum expatravit an parum elluatus est?paterna prima lancinata sunt bona;secunda praeda Pontica; inde tertiaHibera, quam scit amnis aurifer Tagus; |
20 | nunc Galliae timetur et Britanniae.
quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potestnisi uncta devorare patrimonia?eone nomine, urbis o piissimei,socer generque, perdidistis omnia? |