BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Johannes Kepler

1571 - 1630

 

Elegia in obitum

D. Tychonis Brahe

 

Text:

in: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia, vol. VIII, pars I

Hrsg: Chr. Frisch, Frankfurt: Heyder & Zimmer, 1870

Faksimile: GoogleBook

 

____________________________________________________________

 

 

 

Elegia in obitum

D. Tychonis Brahe.

 

 

Tu quoque, funebris pars haud incognita pompae,

Appositos lacrumis funde Elegia modos.

Terrigenis animis potuit qui sistere coelo,

Terrigenum tumulo conditur ecce manu.

5

Assuetosque oculos coelestem pandere lucem

Fusa super tenebris invida claudit humus.

Gratuler ambiguum est, an laxem fraena dolori.

Dum meditor, lacrymas utraque causa ciet.

Infelix mundi soboles, homo, dedite mundo,

10

E mundo reliquum quid tibi Parca facit,

Quando etiam lethes sapientia mergitur undis

Divinasque animi mors populatur opes;

Nec iam sideriae frigentia pectora curae

Demulcent solitis vita abeunte modis.

10

Si pars est hominis melior mens edita coelis,

Vilia si terrae pondera corpus habet,

Si probat ipse deus pecudum contemnere vitam,

Pinguia non ventri thura adolere Deo,

Sed memorem esse sui, celeresque patrare per annos

20

Dignum aliquod tanta nobilitate decus,

Si potior mentis quam corporis ulla voluptas,

Pulchrior illius si meliorque labor,

Si patrias animo praestat decurrere sedes

Et laudem autoris commemorare Dei:

20

Debuerant equidem pulchrae molimina mentis

Occidui fato corporis esse super.

Nunc veluti nigris fulgens in nubibus arcus,

Has simul ac venti dissoluere, perit,

Non secus astrorum tot iam quaesita per annos

30

Notitia et celeris nobile mentis opus.

Quod visum Uranie fertur mirata sub astris,

Exemplo sensus obstupefacta sui;

Heu mihi non potuit motu superesse cerebri,

Nec nisi praegressis sensibus ire comes!

30

Scilicet ipsa etiam quondam pulchra astra peribunt,

Et res instabiles fluxa sigilla decent.

Scilicet exiguum est et vasto ex aequore gutta

Quidquid Sideria de radone tenes.

Utque bibit floris lux irradiata colorem,

40

Ipsa sibi nullus de Phaëtonte color,

Non aliter, viles sensu monstrante figuras,

Mens hominis, crasso corpore mersa, videt.

Aut tenue, aut nihil est species aut proxima vero,

Aut pars in promptu est, pars adoperta latet,

40

Divinos puro donec de fonte liquores

Corporis e vinclis morte soluta capit.

Non igitur miser est, lacrymis non aptus acerbis,

Solatur Domini quem modo blanda manus,

Oblitum levium, capiat quo maxima, rerum,

50

Iam vacuum curis, improba vita, tuis.

Non poteras, lethum, pulchram praevertere palmam.

Arte triumphata sideribusque venis.

Non poteras penitus doctrinam extinguere mentis,

Quam spargit toto plurimus orbe liber,

50

Audiit hinc vivus magnas paeana per urbes,

Posteritas omnis quem bene grata canet.

Gratulor hanc merito sortem, sed causa doloris

Non levis a nostra nunc mihi parte venit.

Non mea tam longae iungam suspiria pompae?

60

Mene hilarem iubeat publicus esse dolor?

Nam veluti si qua stagnantibus incidit undis

Scrupulus et fluctum motio prima dedit,

Addit se in spatium viresque acquirit eundo

Circulus atque omni littora parte ferit;

60

Non aliter, qui iam Pragensi moeror ab urbe

Nascitur eois occiduisque plagis,

Regna per et gentes magis ac magis auctior errans

Conturbat vestras, Auster et Eure, domos.

Dania cumprimis Brahaeum patria plorat,

70

Iamque suum Atlantem non abiisse velit.

Illustrisque domus, columen Brahaeia regni,

Occubitu Solis lumine cassa sui,

Luget et ad luctum socios vocat ordine Billos,

Rudros, Rantzovios pulchraque serta Rosae.

70

Stemma Viri fulgens regnum sibi vindicat unum,

Doctrinam censent omnia regna suam.

Fama Caledonium longe tranabit in orbem

Signaque moeroris, Rex Iacobe, dabis,

Musarum cultor celebris, tecumque per orbem

80

Musarum quotquot mystica sacra colunt,

Seu Princeps ditione potens seu Flamen honore,

Quos loquitur propria pagina scripta manu;

Seu quocumque loco stellarum conscius artis,

Cui fuit in voti parte Tychonis amor.

80

Non ita fatidicas ibant crebra agmina Delphos

Sollicita ambiguos aure notare sonos,

Quam super arcano coelorum plurima motu

Brahaeas adiit litera missa manus.

Conticuit vates, migrant oracula terras,

90

I, quaere hinc alios, Delphica turba, Deos.

Tu vero ante alios, Caesar, ter maxime reges,

Non aliquem motum corde latente capis?

Venerat immiti Phoenix dilapsus ab arcto

Atque in Teutonia nidificabat humo;

90

Phoenicem propria voluisti cernere in aula;

Non alia imperio dignior ales erat.

Venit summa dies, properarunt fata receptum

Phoenicem flammis, Phoebe, adolere tuis.

Quo minus hune flocci credam te pendere casum,

100

Impedit officium, dive Rudolphe, tuum,

Armatum imperii depellere finibus hostem,

Tutari pacem iustitiamque domi

Et studia atque artes validas plantare per urbes,

Unde hominum capiat commoda multa genus

100

Percipiatque Dei iustas sapientia laudes;

Haec sunt imperii munia summa tui.

O utinam numquam tua sceptra fatiget Erinnys,

Arma domi nemo concitet, arma foris,

Nulla intemperies languentia corpora tentet,

110

Quod satis est, fundat terra petantque manus.

Non ideo nulli cingant tua lumina fasces,

Non minor hinc Regi retribuatur honos.

Te duce certatim speculentur sidera cives,

Quantaque divinae sint monumenta manus.

110

Scilicet haec una est divini meta laboris,

Haec hominum decuit vita beata genus.

Hanc equidem Eois vitam vixisset in hortis,

Si posset vetitis abstinuisse bonis.

Nunc immorigeros Nemesis divina magisque,

120

Trux hominem duro pectore plectit homo.

Terra homines plectit, tribulos commutat aristis,

Torrida nunc aestu, nunc adoperta nive.

Hinc genus Adamidum duras damnatur ad artes,

Siderea cunctis non vacat arte frui.

120

Hanc tamen esse tuam voluerunt Numina curam

(Par immortali regia turba Deo),

Has etiam ingenuas in sceptra reponere curas

Quoque potes arctas amplificare modo.

Tempora nobilibus condunt pereuntia signis,

130

Aetatem mundi pectora bruta docent,

Quanta sit expediunt coelorum condita moles

Quamque sit humanae commoda forma domus,

Ne velut ignota vivat peregrinus in urbe

Terrigena, hospitii nescius ipse sui.

130

Incipe, mortalis, stolidos deponere fastus:

Quantula de mundo portio, quaeso, tua est!

Quin etiam humanos adiutant gnaviter usus.

(O res ingratis saepe iteranda viris);

Uranien foecunda Ceres Bacchusque loquuntur,

140

Fauni Capripedes Arcadiusque Deus.

Uranie instabilem constrinxit Nerea nautis,

Aeolia Uranie sub iuga castra dedit.

Haec avis Hispanos alium deduxit in orbem,

Huic cessit clausas gens tremefacta fores,

140

Uranie Batavos saeva servavit ab arcto,

Quos fugit multo tempore clausa dies.

Tanta dedit quondam cultori praemia dives,

Non equidem cunctas, credite, fudit opes.

Claudit inexhaustum gremio praedivite gazam,

150

Dat nova non pigris munera culta viris.

Vim coeli reserate viri, venit agnita ad usum,

Ignotae videas commoda nulla rei.

Clausa aperire labor, sed apertis non labor uti;

Naturae ingenio vim reserate viri.

150

Mi quoque, Diva potens, propius perculta dedisti,

Ne cruciet mentem vana superstitio.

Dulcia non poterat compescere somnia Moses,

Suspicio magnos fecerat astra Deos;

Forte etiam magicas venissem promptus ad artes,

160

Eliciens Orco, quos regere astra putant,

Intima quantisper non ad penetralia veni,

Explorans vires lux animosa tuas.

Consulat astrorum vires, quicumque laborat

Cum fructu vetitis obvius ire libris.

160

Tuque adeo immanes terris avertere pestes

Si (quod Sacra iubent) Dive Rudolphe cupis;

Si tibi sunt cordi miserae nova commoda vitae,

Gloria si summi cultus amorque Dei,

Hanc etiam clemens studiorum amplectere partem,

170

Consciam et astrorum perge fovere Deam.

Stravisti Scythicum non una clade tyrannum:

Imbellem exsupera tandem etiam invidiam.

Millia militibus, veniant modo singula Musis;

Neutra gravant reditus, invida lingua, tuos.

170

Si tamen usque adeo multus rapit omnia miles,

Si cunctas adeo Mars populatur opes,

Servanda est inopi tantilla pecunia fisco,

Et nihil est studiis, sordide rhetor, opus,

Deme catenato preciosa monilia collo,

180

Sit simplex vestis mensaque parca tibi.

Luxuries inopi famuletur publica fisco,

Nam nihil est illis, sordide rhetor, opus.

Tunc etiam Iovae fisco cedemus honores;

Astra locum castris ingeniumque dabunt.

 

Ioannes Keplerus moestus posuit