Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio VII
Morphologia: Composita
―――――――――――――――――――――
1. Autumno ciconiae avolant.2. Ex patria nostra excedunt et in alias terras emigrant.3. Tum magna multitudo ciconiarum convenit.4. Ex omnibus latebris provolant.5. Magno clamore aer completur.6. Validissimae aves, quae omnes celeritate antecedunt, praevolant agmenque abducunt.7. Raro ciconiae in terram devolant.8. Praeter urbes vicosque volant.9. Si montes obstant, transvolant, ut celerrime in regiones fervidiores perveniant.10. Nisi calamitas intercessit, brevi tempore adveniunt.
ciconiae
11. Apes nobis magnopere prosunt.12. Mel apportant et in cellas important.13. Nuper apes nostrae perterritae sunt.14. Complures crabrones in domicilia apium involaverunt.15. Apes fortiter hostes oppugnaverunt et circumvenerunt.16. Aliae alias sublevabant.17. Necatis aliae succedebant.18. Postremo crabrones devicti humi iacebant.19. Nullus supererat.apis et crabro
―――――――
Castellum Salburgense.
Limite Germani ab imperio Romano separabantur neque catervae armatorum traduci poterant. Nam Romani in illis regionibus multa castella collocaverant. Cetera magnitudine antecedit castellum Salaburgense. Eius reliquiae, quae in monte Tauno supererant, detectae partimque renovatae sunt. Compluribus vallis fossisque castellum erat firmatum. Intra valla erant domicilia militum. Ex iis complura nunc sunt renovata. .
Praefectus cohortis
Medio in castello habitabat praefectus eius cohortis, quae in castello collocata erat. In castris arma multaeque aliae res inventae sunt. Etiam extra castra reliquiae nonnullorum aedificiorum sunt detectae. – Sed iam pridem illa cohors discessit. Castellum inflammatum et deletum est.
Castra Romana (100 p. Chr. n.)
―――――――
Vocabularium
latebrae, -ārum, f.agmen, -inis, n.calamitās, -ātis, f.cella, -ae, f.humīpraefectus, -i, m.cohors, -rtis, f.apis, -is, f.crabrō, -ōnis, m.mel, mellis, n.iam prīdemprīncipālis, -epraetōrium, -ī n.
|