Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio II
Morphologia: Composita verbi «esse»: posse, possum, potero, potui
―――――――――――――――――――――
1. Scribere et legere possum.2. Multa homines possunt: non possumus omnia.3. Potesne saltare?4. Quis vestrum potest equitare?5. Potestisne natare?6. Natare posse prodest.7. Exerce corpus, ut labores sustinere possis!8. Si omnia possemus, deis pares essemus. –9. Hac nocte dormire non poteram.10. Hic medicus te sanare poterit.11. Arte sua iam multos sanare potuit.
―――――――
De cane.
Domesticorum animalium canis appellari potest fidissimus. Multas res miras de fide eius narrare possumus: Canis quondam cum latronibus pro domino suo pugnavit neque a corpore domini saucii fugari potuit, quamquam maxima fame vexabatur. Alius canis, postquam dominus eius necatus est, victum recusabat. Tum ad sepulcrum domini properavit et ibi post nonnullos dies vitam efflavit. Alius in concilio, in quod magna multitudo hominum convenerat, latrans eum virum designavit, qui dominum eius paulo ante necaverat.Tria sunt genera canum: uno genere insidiae malorum hominum prohiberi possunt; obsunt latronibus et custodiunt domos et villas. Alterum observat domicilia agricolarum et stabula et pecora. Tertium genus ad venationem utile est; nam in venatione magna sollertia et celeritas canis probari potest. Hi canes otium non amant; sed valde delectantur, si a venatore in agros aut in silvas ducuntur. – Post pugnas canes milites saucios inveniunt. Ita eorum auxilio in bello mala multorum sauciorum militum levantur; etiam munimenta saepe custodiunt et hostes in tenebris muros oppugnare temptantes prohibent. Saepe in portis domuum aut hortorum legis: «Cave canem!» Periculosum est intrare. Nam canes et mites et saevi sunt.Custoditne domum vestram canis fidus? Qualis est statura canis vestri?
―――――――
Vocabularium
posse, possum, potuīsaltāreequitāre [equus]pār, paris [comparāre]nox, noctis f.mīrus, -a, -umquondamneque (nec)saucius, -a, -umvīctus, -ūs m. [vīvere]tumsepulcrum, -ī n.efflāreconcilium, -ī n.lātrāredēsīgnārepaulō anteobesse, obsum, obfuīdomicilium, -ī n. [domina]stabulum, -ī n.pecus, -oris n. [pecūnia]vēnātiō, -ōnis n.sollertia, ae f.ōtium, ōtiī n.probāremala, -ōrum n. [malus]etiammūnīmentum, -ī n.temptāreperīculōsus, -a, -umintrāremītis, -equālis, -estatūra, -ae f.
|