BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XLI

 

Grammatica

Morphologia:

Comparatio adiectivorum:

positivus, comparativus, superlativus/elativus.

Declinatio tertia sive consonantica: adiectiva:

dives, pauper, vetus, princeps

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Paulus longus est. Quis est longior? Pauli frater longissimus est.

2. Navis celeris est, avis celerior. Nihil est celerius quam mens. Hominum mens celerrima est.

3. Tu hunc librum breviore tempore legisti quam ego.

4. Exempla utiliora sunt quam verba.

5. Consiliis hominum prudentiorum libenter oboediemus.

 

―――――――

 

De divitiis veris.

 

 

Homo dóctus ín se sémper dívitiás habét.

Simonides, Graecorum poeta clarissimus, in multis urbibus Asiae maximas opes collegerat. Tum navem ascendit, ut domum navigaret. In alto mari navis tempestate vehementissima in maximum periculum adducta est. Ceteri solliciti res pretiosissimas colligebant, Simonides autem: «Omnia», inquit, «mea mecum porto.» Postquam navis tempestate deleta est, plurimi aquis devorati sunt; ceteri, quorum numerus minor fuit, in litore a latronibus spoliati sunt et pauperes proximam urbem petiverunt.

Inter cives illius urbis erat vir dives, qui carmina Simonidae pulchriora putabat quam aliorum poetarum. Is Simonidam ut poetam illustrissimum salutavit et pro vetere amore carminum eius veste et pecunia ornavit. Deinde poeta arte sua brevissimo tempore maiores opes, quam antea habuerat, sibi comparavit. Interea ceteri domos divitum petebant et victum quaerebant. Tum Simonides eos interrogavit: «Docuitne vos sors peior? Estisne nunc sapientiores? Litterae sunt meliores divitiae quam opes. Nunc habetis fortunam pauperam. Spes maior meliorque in doctrina est quam in pecunia.»

 

―――――――

 

Usus est magister optimus.

Minima non curat praetor.

Mea culpa, mea maxima culpa.

Fames est cibi condimentum optimum.

Quid est in homine optimum et pessimum? – Lingua.

 

―――――――

 

Vocabularium

 

longus (positivus), longior -ius (comparativus), longissimus -a -um (superlativus/elativus)

miser, miserior -ius, miserrimus -a -um

fēlīx, fēlīcior -ius, fēlīcissimus -a -um

brevis, brevior -ius, brevissimus -a -um

ācer, ācrior -ius, ācerrimus -a -um

bonus, melior melius, optimus -a -um

malus, peior peius, pessimus -a -um

māgnus, maior maius, māximus -a -um

parvus, minor minus, minimus -a -um

multum, plūs, plūrimum

multī, plūrēs plūra (gen.: plūrium), plūrimī

dīves, dīvitis

pauper, pauperis

vetus, veteris

prīnceps, prīncipis

tempestās, -ātis  f.

lītus, -oris n.

latrō, -ōnis m.

doctrīna [doctus]

culpa

condīmentum

vehemēns, -entis

sollicitus, -a, -um

illūstris, -e

sapiēns, -entis

amīcum fīdum putāre

colligere, colligō, collēgī, collēctum

nāvigāre

spoliāre

Simōnidēs, -ae (philosophus Graecus, 557/556 - 468/467 a. Chr. n.)

 

Dictionarium latine-anglice