BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermannus Weller

1878 - 1956

 

Carmina latina

 

1938/1946

 

_________________________________________________________

 

 

 

Y

1938

 

 

 

Paulo leviora canamus

Vinifer Auctumnus silvas ubi visit et hortos

Arvaque laetifica veste decorus adit,

Tunc calamos tenues inflat, sua regna peragrans,

Effunditque novos fistula mira sonos.

5

Blandaque dum magici resonant modulamina buxi,

Assumunt facies omnia versa novas.

Flavet acer, virgulta rubent, nitet aurea fagus,

Nec manet, in rebus qui fuit ante color.

Est plaga lucidior, tanquam sine pondere surgunt

10

E tenui nebula culmina summa iugi.

Auctumno leviora placent: mortalibus ipsis

Quod premit ingratum pectora demit onus.

Efficit, ut cocti tumeant sub sole racemi

Pictaque iam domino rideat uva suo.

15

Undique tunc hilari fervet vindemia cantu

Et fluit e prelis per loca dulcis odor.

Tunc nova musta iuvant, delenitique Lyaeo

Numinibus laetis omnia plena putant. –

Me quoque cum turba celebrantem festa sodali

20

Vinxerat haud dura compede dulce merum.

E bene colluto dederamus gutture cantus;

Omnis erat nostro cura fugata choro.

Afflatusque meri generoso numine, tandem

Constitui sera nocte redire domum.

25

Luna super domuum fastigia celsa nitebat;

Splendor in hoc nunquam lumine tantus erat.

Orbis erat plenus, potuit faciesque videri

Risu diducens ora serena levi.

Quid, dea, subrides? Num te quoque vicit Iacchus?

30

An quia, proh, titubat proxima quaeque domus?

«State, domus», dixi, «quaeso, paulisper; amicae

Parcite, quae dulci pressa sopore iacet.

Odit enim blandos sibi rumpi Lydia somnos;

Novimus: experto credite; state, domus!»

35

Sed mihi submisse recitanti «Lydia, dormis?»

Illius occurrit praeteriitque domus.

Iamque meos vidi procul occursare penates:

Vae, labor Herculeus perficiendus erat:

Non ita difficile est cymbas intrare vehentes

40

Ut, quae diffugiant, detinuisse fores.

Sed quem dulcis Amor regit et Iovis ebria proles,

Est sacer et tutus, sit via dura licet.

Et validas aperire fores mihi contigit atque

Scalarum leves exsuperare gradus.

45

Perveni – licet offenso pede saepius illis –

Lassulus ad thalami molle cubile mei,

Ille fuitque animus mihi, qui solet esse probato

Aurigae, dubium cui bene cessit opus.

Nec mihi displicuit, quod ibi mutaverat arte

50

Omnia mirifice fulgida Luna sua.

Ecce videbatur totum radiare cubiclum

Claraque pro sera nocte redisse dies.

Conclavis paries speciosaque pallia lecti

Lacte renidebant candidiora mihi.

55

Qui liber in mensa revolutus forte iacebat,

Illius poterat vincere charta nivem.

Nec mora, tentavi notas percurrere chartas:

Et poterat quaevis littera parva legi.

Perlecto versu recitavi «Lydia, dormis?»:

60

Lydia, vox felix, quam mihi dulce sonas!

Gemma nitens decus amplificat spectabilis auri,

Tuque per y tantum nobilitatis habes.

Non ego iam potui tenerum seponere librum,

Cuncta mihi quamvis languida membra forent.

65

Conscendi posita gemebundum veste grabatum

Et legi solito cetera more cubans.

Languentes oculi ceciderunt saepe legenti,

Nutavit victum saepe sopore caput,

Saepe toro lapsurus erat manibusque libellus,

70

Suntque simul visae delituisse notae.

Sed tamen obstitimus: nondum vigor omnis et ardor

Cesserat e membris ingenioque mihi.

Utque reluctabar, fugientia signa redibant,

Et poteram digito fluxa iuvante sequi.

75

Ac sua pugnanti duplicavit lumina Phoebe,

Blandaque erat, studiis talibus apta, quies.

At quid id est? Heu, quaeque suo iam littera cedit,

Ecce, loco, suetam deseruitque vicem.

Mira loquor: citus ut pulex haec exsilit, illa

80

Forficulae similis margine lapsa cadit.

Plurima pars, levium velut agmina formicarum,

Turbida per lecti pallia tota ruunt.

Pallueram, quidquidque mihi superesse comarum

Glorior, arrectum, proh, stetit omne metu.

85

Namque meae menti celeberrima monstra subibant,

Qualia rex quondam viderat Oenopius,

Cum nova Myrmidonum tribuisset corpora summus

Numine formicis Iuppiter ipse suo.

Nec falso metui: si non ibi corpora vera,

90

At quaedam licuit cernere membra mihi:

Hostiles oculos frendentiaque ora movebant

Nec non cum manibus bracchia parva suis.

Iamque suam quaevis emisit pagina turbam,

Parsque meas – heu, heu! – iam petiere manus.

95

Emicui lecto rabidus nimiumque procaces

Excussi: stridens decidit atra cohors.

Sed doluit – licet insidiis exempta – diuque

Haec mea pruritum sensit, ut usta, manus.

Iam lectus iamque omne solum, iam mensa locusque

100

Quilibet indomita peste refertus erat.

Murmura confusae resonabant undique turbae

Et simul argutis sibila mixta sonis.

«Fallor, an hic» dixi «venient civilia bella,

Et me de medio cedere tempus erit?»

105

Et cessi, quantum licuit. Iam virgula clavae

Esse loco patitur punctaque iacta volant.

Turma premit turmam; magni proceresque laborant

Iamque timent, ne se vincat ubique minor.

Et cadit O magnum: iacet, heu, quamvisque reclamat,

110

Ut trochus a spurco volvitur – ecce! – choro.

Non tulit hoc populi princeps ductorque sagax, A,

Qui gravior sociis splendidiorque fuit.

Saepius hic rabiem potuit frenare popelli,

Saepius arguta flectere voce gregem.

115

Tunc etiam vix audierat plebs caeca severi

Verba sonora ducis, cum stupefacta silet.

Ille: «Quis, ah,» dixit «cives furor incitat? Irae

Parcite! Ne proprios dilacerate viros!

Sunt alienigenae, quorum satiare, Quirites,

120

Sanguine iam dudum pectora tempus erat.»

Necdum finierat: fremitu stridente faventum

Quaeritur Y psilon; protrahiturque nocens,

Perducuntque reum clamantes ante tribunal

Ad tenuemque ligant bracchia vara pedem.

125

Tum sic incipit A: «Animos attendite, cives:

Grammaticus (– tremui! –), credite, noster amat.

Noster amat Latio – pudor est – non nomine dignam

Quaeque peregrinos praeferat ipsa sonos.

Sic ergo malus iste potest corrumpere mores!

130

Perdidit iste viros et muliebre genus.

Fecit, ut ille bibo vapidum proflaret Iacchum

In nostros, media carmina nocte legens.

Sed tamen hoc levius (– tulimus graviora, Quirites –);

Est aliud, quod nos dira timere iubet.

135

Sermonem studet hic sensim vitiare Latinum:

Publica res agitur vitaque nostra, viri!

Nec, quia sacra lues nondum pervenit ad ima

Viscera, securi spernite tale malum:

Saepe levis raptim creverunt semina morbi

140

Corporaque horrendae tota dedere neci;

Saepe latens scintilla feros surrexit in ignes

Inque suos cineres procubuere domus.

Ne morer exemplis, memoro pro pluribus unum:

Te quoque turbari tu, Tiberine, doles.

145

Qui Tiberis Latio celebrari nomine gaudes,

Thybridis impura voce notatus oles.

Haec si pernicies vel sancta vocabula tangit,

Verborum plebem qualia fata manent?

Nec parat insidias tantum: nos despicit omnes;

150

Iactat enim patriam conspicuumque genus.

Graeculus est sane: ψιλός, calvusque levisque,

Vox vero querulum vixque virile sonat.

Nec iam plura noto: gravis est manifestaque culpa;

Est vestrum poenae constituisse genus.

155

Cedimus hoc vobis nostro de iure, Quirites:

Hic sensum populi iudiciumque sequar.»

Dixerat. Ingentes strepuerunt undique plausus;

Nec mora, consilium rite senatus habet.

Hic suadet gladium, lapides pars, ille securim,

160

Hic laqueum, turpem mitior ille fugam.

Distrahitur populus, iactant mala iurgia, caedem

Incipiunt, omnes ira furorque rapit.

Infecitque solum lentus pro sanguine nigror:

Miscent confusi vulnera saeva globi.

165

Interea fugit inde reus rumpitque ligamen

Quoque vocat thalami lata fenestra, volat.

Remigio manuum partem se librat in imam

Illius, exiguum ponit ibique pedem

Bracchiolumque movens tenerum valedicere tentat

170

Arridensque mihi devolat, ecce, foras.

Obstipui. Nimis ignavum segnemque vocavi

Me, puduitque simul destituisse reum.

Aeger eram curis. Atqui mora longa nocebat,

Et memor absentis me cruciabat amor.

175

Ecce fenestra viam dedit et, delapsus, in hortum

Nescio quo veni subveniente deo.

Miraque conspexi: tendens in vertice pini

Y psilon stabat bracchia parva meum.

Maius erat solito: dulci cum lumine Phoebes

180

Imbiberat – si fas credere – roris aquas.

Quid facerem? Piguit sudantem scandere truncum.

Dixi igitur blando talia verba sono:

«Y, precor, o redeas: fidus te quaerit amicus,

Te cum grammatico Lydia pulchra choro.

185

Te petet ipsius populi mutata voluntas:

Haec quoque tempestas, sit licet atra, cadet.

Quaesumus usque, redi: splendent vulgaria, rarum

Si decus accessit; rara probatur avis.

Lilia nobilitat stagni Gangetica lotus,

190

Nobilitat vitreas unica gemma fabas.

Tu quoque nescio quid festi popularibus addis

Ausoniae verbis Ausoniaeque notis.

Hospes ades: salve. Non iam violaberis hospes,

Si quid apud cultos advena iuris habet.

195

Tu peregrina sapis, tecum mysteria ducis,

E veteris mythi tu quoque fonte venis.

Te resonante subit Graiae telluris imago,

Quidquid et aeterni gentibus una dedit.

Es priscis similis, tradit quos fabula reges

200

Syrmate verrentes marmora picta soli.

Nobilis ipse, tuos comites extollis: et inde

Nominibus multis venit opimus honor.

Sic nihil est nostrae quam Lydia dulcius auri,

Vique tua fiunt nomina grata lyrae.

205

Vocibus in magnis resides: per saecula vivet

Vox hymni; volitas, mythe, per ora virum.

Syllaba iura dedit sanctas legesque poetae,

Qui sua non rhythmo verba carere sinit.

Sed maiora loquar: vasti quae foedera mundi,

210

Semina quae rerum prima vicesque docet,

Naturae faciem moderantesque omnia leges,

Sacratum φυσικῆς ars ea nomen habet!

Ipse pater divum, magni dominator Olympi,

Te voluit partem nominis esse sui.

215

Ergo parce fugae: cuncti te poscimus, hospes,

Adque tuos socios, ad tua verba redi!

Sic ego: sed ridens Y psilon bracchia vibrat,

Ut volet ad nitidi sidera celsa poli.

Iamque per albentem vidi cursantia murum

220

Agmina perque horti seditiosa vias.

His spem deposui monstris perterritus, artes

Iam nihil humanas posse valere putans.

«Tu fer opem» dixique «superciliumque moveto,

Iuppiter, o, si quid nunc quoque, sancte, potes!»

225

Et deus, invicto qui temperat omnia nutu

Quique tenet dextra fulmina saeva manu,

Intonuit, sonuitque fragor simul undique tantus,

Ut tremerent tellus longaque regna poli.

Me quoque terribilis subito concusserat horror

230

Torpebantque novo pectora victa metu.

Ut tamen horrendo tanquam pulsantis ab ictu

Sensimus immeritas condoluisse nates,

Cum sensu rediit mihi mens: simul omnia vidi,

Quaelibet ex animo fugerat umbra meo.

235

Quid potius facerem? Risi, tremuitque cubile

Laetifico risu tota domusque meo:

Excideram lecto: vigil attonitusque premebam

Quernea cum Flacci codice strata soli.

Exsilui. Iam luce nova conclavia Titan

240

Complebat, dudum venerat alma dies.

Agmina iam volucrum per caerula regna volabant,

Ex hortisque recens aëris ibat odor.