BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermannus Weller

1878 - 1956

 

Carmina latina

 

1938/1946

 

_________________________________________________________

 

 

 

Ara pacis

1938

 

 

 

Salve, Romuleae gentis celeberrime Limes,

Quem proavi veteres accoluere mei!

Saepe ego te fessus strepitu, te saepe requiro,

Ut loca defugiam pulverulenta rotis.

5

Sola per obscuras ducit tua semita pinos

Quaque patent altis aequora magna locis.

Illic sub culto latitas incognitus agro,

Obtegit hic fossam rustica villa tuam.

Rudera sunt muri pridem, sunt rudera turres:

10

Sic quoque praeteriti temporis acta refers.

Hic ego te video, veniens e margine saltus

Ad loca, quae viridis reddit amoena seges.

Sol cadit aestivus: nitidis e nubibus urbis

Aurea constructae tecta videre putes,

15

Stare coruscantes croceo fulgore columnas

Regalesque domos celsaque templa simul.

An pia gens illic colit, et, quam plena dolorum

Terra petit, dulcis pax ibi regna tenet?

En micat in medio quaedam spectabilis ara,

20

Araque ab Augusto Caesare facta subit,

Et loca transgrediens quaerit mens libera Romam

Adque ducis magni saecula prisca redit.

 

Reddiderat patriae lucem post nubila Caesar,

Reddiderat populis otia grata suis.

25

Perniciesque erat Ausoniae, Discordia, gentis

Principis invicta, saeva, perempta manu.

Orbis ab Augusto, domitus, nova iura petebat,

Et caput et mundi gloria Roma fuit.

Ara tibi tunc est voto decreta senatûs,

30

Pax dea, quae felix a duce nomen habes.

Ante oculos opus egregium mihi, sole cadente,

Versatur, repeto cunctaque mente mea:

Libera, puniceo non iam polluta cruore,

Tellus mansueto lumine diva sedet.

35

Progenies ludit circum tua bracchia, mater,

Nec faciunt illi classica rauca metum.

Crevit, alens mortale genus, seges aurea dextra

Laevaque pars tenero consita flore nitet.

Vacca iacens grata fruitur secura quiete

40

Candidaque in viridi pascitur agna solo.

Roma, parens generosa, sedet super arma, quiescens,

Fert pius Aeneas publica sacra Lari.

Nec iam bella minans, placidus sua pignora Mavors

Aspicit, ambrosio quae lupa lacte fovet.

45

Ecce frequens iam pompa venit cum Principe summo,

Postque sacerdotes Principis ipsa domus;

Inde graves populi proceres celeberque senatus:

Nobilis et tanto munere digna cohors.

Hic quascunque vides, credis spirare figuras,

50

Fertque carens vita vivida signa lapis.

Arae tanta diu latuit defossa venustas:

Eruta iam nobis – noscite fata! – nitet.

In Campoque iterum populo sacra Principis ara

Pacis et imperii splendida testis erit.

55

Tu vero sidus radias per saecula, Caesar,

Illuxitque tuum nunc quoque mite iubar.

Te servatorem terrae tua dixerat aetas;

Et merito: per te venerat alma salus:

Sancta comes sanctae viguit, concordia, pacis,

60

Copia laetificas prodiga fudit opes;

Et rediere pudor priscus legesque severae

Inque suo divum cultus honore fuit.

Vera videbantur tunc omnia vota: quid ergo,

A populis ultra quod peteretur, erat?

65

Fulge stella tuis, Princeps Auguste, perennis,

Quae queat in tenebris significare viam.

 

Suspicio caelum: genus hoc mutabile, nubes,

Me nihil in terris posse manere docent.

Aurea, quam vidi, pridem diffluxit imago:

70

Ut mare sanguineum fulget ab axe rubor.

Ferrea lex fati rexit quoque Caesaris acta

Et ducis ingenui denique fregit opus.

(At, livor, taceas: pax transiit alma, manebit

Cum Roma divi gloria tanta ducis!).

75

Floruit illa quidem pax tempora longa: tenebat

Haec quoque tunc felix forsitan arva quies,

Securusque diu glebas vertebat arator

Et sulco fragili semina tuta dabat,

Venditor e calida merces regione ferebat

80

Romaque Teutonicas accipiebat opes:

At belli furor exarsit iam Caesare vivo

In magni longis finibus imperii.

Horrida Romanas postremo incendia terras

Irruerunt, longe paxque fugata fuit.

85

Aurea pax, cito vanescit tua dulcis imago

Et fugis ut nubes candida vere novo.

Sic quoque deperiit, quondam formosa, iuventus,

Sic modo fulgentes deperiere rosae.

Tu velut hospes ades, fruitur qui luce serena

90

Laetus, et occidui tempore solis abit.

Quis dabit aeternam pacem? Venietne beata

Pro vice perpetua, non peritura, quies?

 

Nox hiemalis erat, resolutaque corpora somno

Torpuerant, quavis voce silente, gravi.

95

Tu nihil audires, nisi si qui sedulus ibat

Et strepitum passu vix faciente vigil.

Flamma micans Vestae flagrabat: cetera divum

Ipsa videbatur turba sopore premi.

Nigra sub obscuro stabant Capitolia caelo,

100

Nigra Palatini regia collis erat.

Caesareum pertentarunt nova somnia pectus:

Audiit ignotos, carmina mira, sonos

Et super aeternos vidit splendescere colles

Aetheriam lucem mirificumque iubar.

105

Somnus abit, tenuitque ducem tam dulcis imago

Nec iam devinxit lumina clara sopor,

Et superiniecta scandit solaria veste;

Dumque tenebrosas prospicit inde vias

Dumque movet meditans animo sua somnia, cedunt,

110

Ecce, fere media nubila nocte polo,

Et simul aura recens Eois venit ab oris

Astraque, caelestes emicuere faces.

Et subito, velut immensi praenuntius astri,

Splendor in Eoo clarior axe fuit.

115

Prodigio stupuit Princeps animoque recursant

Vatis opus fato plenaque dicta viri:

«An veniunt» inquit «nunc, quae nova saecula terris

Aurea cum sancta Virgine regna ferent,

Illaque progenies veteri cantata Sibyllae

120

Labitur a celso, spesque salusque, polo?»

Decrevit iam iamque nitor, rediitque sereno

Pectore dux; tacitum noxque peregit iter.

Nox erat haec, qua sidereae cecinere phalanges:

«Pax sit terrigenis, gloria summa Deo!»,

125

Qua puer in stabulo tenui, solacia mundi,

De benedicenda Virgine natus erat.

Pax igitur dulcisque salus mortalibus aegris

Tunc erat angelici carmine vota chori:

Nec tamen immensus maculari desiit orbis

130

Sanguine, vesanus saeviit usque furor.

Ipse dator pacis sanctique assertor amoris

Occidit affixus, victima diva, cruci.

Ah quam tristis eras, Calvaria flebilis, ara,

Floribus ac sertis luminibusque carens,

135

Quam sol deficiens tenebris contexit opacis

Et pro purpureis sanguinis unda rosis!

Sed stabit pia divini crux omen amoris,

Donec erunt terrae, dum polus altus erit.

In cruce vicit amor: tamen, o mysteria fati

140

Mira: sub hac luna perstitit omne malum.

Mortales rabie bellique furoribus acti

Foedarunt vitiis saecula cuncta suis.

Nunc omnes unâ belli contagia terras

Inficiunt, Mavors si ferus arma ciet.

145

Ah frustra varias miscent commercia gentes

Missaque per radios mitia verba novos.

Quid iuvat hic reperire novae miracula lucis

Eque tenebrosa reddere nocte diem,

Si nos sub latebras cogit timor hostis iniqui

150

Et perit optatae lucis in urbe nitor?

Ipse salutiferi divus largitor amoris

Saepe fuit belli maxima causa feri.

Nunc quoque stat contra Christum numerosa caterva,

Nunc quoque pro Christo plurima turba cadit.

155

Pax ubicunque iacet; dulcis quoque pacis imago,

Si qua nitet quando, quam cito lapsa fugit!

 

At tamen hic, prope muscosi loca pulchra sacelli?

Nonne quies et pax hic sua regna tenent?

Solliciti sane quaerunt hic munera pacis,

160

Sed novus usque dolor mollia corda petit:

Hic, licet obtineat querulus quaecunque petivit,

Quod petat ulterius, sic quoque semper habet;

Hunc vigil assiduo consumit cura dolore,

Illius excruciat pectora culpa latens.

165

Innocuos etiam torquet dolor acer et aegra

Pectora, si poscunt tristia fata, facit.

Testis es – ah pectus non novi purius ullum –

Tu quoque, quam pridem nigra cypressus habet.

Tempus erat, quo post longi mala tristia belli

170

Nostra renascenti vere nitebat humus.

Hac ego forte via, qua nunc quoque, segniter ibam:

Ecce mihi visa est illa puella procul,

In scamno residens parvi prope limina fani,

Sole novo flavas irradiante comas.

175

Iamque nitescebant viridantia germina silvae,

Mollis erant violis gramina picta viae.

«Aut mentem» dixique «meam vaga somnia ludunt

Aut oculi pacis regna serena vident!»

Ut tamen accessi properans illique salutem,

180

Mane sacrum laudans, laetaque verba tuli,

Annuit, heu, tacite madidoque e lumine manans

Perfudit niveas lacrima multa genas.

Inde procul vallem tristis spectabat amoenam,

Flebileque in ramo parva canebat avis:

185

Sponsus in Alpinis certarat fortiter oris,

Non iam visurus ver patriaeque solum. –

Pectora pace carent: etiam sacrata piorum

Pectora perpetua, credite, pace carent:

Si nostrum quoque cor trepidat, sine fine laborans,

190

Donec in aeterna Luce sit alta quies,

Quid pia Sanctorum patientur corda, beati

Quae caeli semper fervidus urit amor?

 

Ecce ruber caeli fugiens evanuit ardor

Pallet adhuc viridi primaque stella polo.

195

Prima micant et in urbe procul praenuntia noctis

Lumina, nescio quae curaque corda premit.

Pectora divellit quaedam discordia rerum,

Ex quo prima nocens primaque culpa fuit.

Descendo meditans: – sed iam, mihi dulce levamen,

200

Consona campanae pensilis aera sonant

Esse viamque monent, veteris de carcere culpae

Ducentem, divus quam patefecit amor.

Cur mala sint, ne quaere: tibi sors obtigit aequa:

Et dolor et, pulchri plurima causa, labor.

205

Gratia sit fato: magno certamine dignae

Virtutis facilem noluit esse viam!

Nobilis heroum mater fuit inclyta virtus

Et pater invictus continuusque labor.

Maturat segetes acri sol flammeus igne

210

Nec sine sentoso germine nata rosa est.

Suscipe spinosam, felicia signa, coronam,

Suscipe solliciti dona doloris homo!

Interea paci, quam nos dare possumus, aras

Condamus – lapidum sint pia facta loco –,

215

Ut iam nunc et in hac lacrimarum valle, dolentum

Luminibus fusae, deminuantur aquae.

Quae bona sunt, quae pulchra, suo decoremus honore,

Et genus humanum vincula grata ligent.

At super astra poli, verae sanctissima pacis,

220

Quam Deus ipse potens condidit, ara nitet,

Quam decorant non marcenti nova serta coronâ

Et quasi sidereo lumina mille choro.

Es nitidâ splendens illic, urbs aurea, luce,

Civibus o nunquam deperitura tuis!

225

Nec iam fletus ibi, sed in alti Numinis hortis

Candida perpetuae gaudia pacis erunt.