Max et Moritz
1865
|
Max et Moritz
|
_________________________________________________________
|
|
Dolus sextus.
Homines pistoriiProbi sunt et placidiCrustum dulce condientesEt coquendo conficientes.Nostri pueri amabantCrusta et desiderabant.Quod hic pistor scit et audit,Itaque pistrinum claudit.Hinc consilium est capiendum:Per caminum est rapiendum!Ecce pueri non pigri!Ambo sunt, ut corvi, nigri.Sed in cistam deiactanturEt farina maculantur.Ea re sunt dealbati,Velut creta maculati.Pellicientes sunt et mundaeIllae crustulae rotundae.Sella fracta cadunt tumIn propinquum alveumPlenum atque lubricum.Lapsu territi et mutiStant nunc massa involuti.Pistor eos deprehendit;Manus captaturas tendit.Cito pueros raptavit,Duos panes fabricavit.Neque inconstanter ludit:Pueros in furnum trudit.Furni aestu nunc coquuntur,Cocti demum extrahuntur.Noli mortuos lugere!Potes alacres videre.Domicilium perforant;Partem crusti devorant.Nunc e velamento suntRidentesque fugiunt.Sextus dolus narrabatur,Nunc extremus praeparatur. |