BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Max et Moritz

1865

 

Max et Moritz

 

_________________________________________________________

 

 

 

Dolus quintus.

 

Habesne avunculum

Divitem homunculum? – –

Habes! Ergo sis modestus,

Illi minime molestus.

Veni visitatum mane!

Nam gaudebit ille sane,

Si urbanus, non iners,

Tabacum et ignem fers.

Si affectus est dolore,

Cura eum cum amore!

Naso tabacum amanti

Gratulare sternutanti!

„Have“, dic, „avuncule,

Valeas velim, optime!“

Calceos resolve vero

Domum redeunti sero,

Quod urbanitas te docet.

Frigus enim illi nocet.

Esto denique benignus,

Huius viri gratia dignus!

 

Max et Moritz non sapiebant,

Pietatem fastidiebant.

Fridericum non amabant,

Innocentem irritabant.

Melolonthae hae vulgares

Nobis sunt familiares.

Mense Maio milia

Susurrant per folia.

Max et Moritz quassaverunt.

Melolonthae ceciderunt.

Nunc curiose colliguntur,

Tum papyro involvuntur,

Quas immittunt scelerati

In cubiculum cognati.

Fridericus dormiturus

Est in lectum invasurus.

Brevi tum exstincta face

Dormit probus bona pace

Somnia iucunda sunt.

Scarabaei veniunt.

Ecce hostium incessus;

Primus nasum est aggressus.

„Vae, est bestiis affectus

Lectus“, inquit experrectus

Et a bestiis coactus

Surgit nunc terrore tractus.

Scarabaeus maximus

Sedet in cervicibus.

Ceteri omnes volitant,

Repunt, currunt, susurrant.

Fridericus verberat,

Caedit, ferit, conculcat.

Vide faciem beati:

Omnes hostes sunt necati.

Tandem victor recreatur,

Somno corpus confirmatur.

 

Talis dolus non amatur.

Tamen novus praeparatur.