Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis
1742 - 1807
|
Vir nemoris
Liber I
|
|
___________________________________________________
|
||
diua autem dilecta uirum Sollertia in altum | ||
480 | tollitur et praeter nostram gerit ardua mentem.Magnos iure uocant animos discrimina magna,uirtus enim sublime petens, ubi gloria fulgensaurato incumbit solio, quo comprimit aeuum,errat in anfractus et compita saepe recursat. | [15] |
485 | Nos, quibus impendent asperrima fata, tementesamplum laudis iter, segnes ignobile tempusper iuga et obscuro numquam absumemus in antro,sed metuet nomenque colet perterritus hostis.Haec etenim fausto memoranda canemus orantes | |
490 | tempore quo tandem reduces e litore Etruscoamplexi socios, uictori sacra penatum.iura duci dabimur, festum paeana canentes.»Nox tandem fessique artus atque auia coguntsistere et hic duro prosternere stramine lumbos. | [109 v] |
495 | Egimus hic totam noctem, interualla tenentes,Saxorum. Iuuit sub diuo carpere somnos,excubiisque canum freti. Res acta et agendaludit imaginibus mentem atque insomnia miscet.Vt primum flaua surgens aurora cel<si>ori <sol> | |
500 | summa iugi tetigit, cum pulsae desuper umbraesese in secessu uallis stipare uidentur,surgimus et lateri suetis praecingimur armis.Praeruptum quis possit iter longumque laboremambagesque apicum intersectaque uallibus altis | |
505 | culmina et obscuros saltus et lubrica saxa,humentes uigilesque umbras aestumque diei,tot quae uices rerum uelint, memorare canendo?Iam passim abscissa nudaque reuerberat altaaestiuus de rupe calor. Iam stridula circum | |
510 | rore cicada tumet, trunco contraxerat umbram
―――――― 109r, 482 nam uirtus T2 V // 486 laudes err. V // 491 socio err. V // 109v, 499-500 primum aurorae nitido surgentis ab ortu / summa iugi patuere actae cum qu*** T2 mg ut primum autore ... actae cum desuper umbrae V ut primum aurorae puro beneolentis ab ortu / summa iugi patuere actae cum desuper umbrae T3 // 507 tot uarias rerumque uices T2 V // 508 alte err. V. |