Carolus Linnaeus
1707 - 1778
|
PraeludiaSponsaliorum Plantarum
1729
|
___________________________________________________
|
|
§. vii.Ex collatione florum sexus adparet.
Cum igitur perspicuum sit, in flore plantæ genitalia inesse, omnibus plantis inter se comparatis, patebit, probatam esse veritatem, omnes, quæ pistillum cum rudimento fructus habent, foeminas, contra, quæ stamina cum apicibus, mares, quæ vero utraque habent, hermaphroditos esse, quod posthac demonstrabo. |