BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. vi.

Quod in flore quærenda sit sexus distinctio.

 

Si igitur scire velis , utrum plantæ mares, an foeminæ sint, organa generationis, ut jam dictum est, inspicienda sunt. Probe scimus, post florem fructum provenire, fructumque re vera fetum esse; nullus fit fructus, nisi flos prius fuerit, nullusque in regno animali fetus sine prævio congressu; si igitur absque dubio flos æque necessarium est antecedens fructus, atque organa genitalia maris et foeminæ fetus, inde omnino sequitur, in flore necessario reperiri debere ipsa organa generationis, quæ in illo vicem maris et foeminæ suppleant.