|
- G a u d e a m u s
i g i t u r
- __________________________
- |: Gaudeamus igitur,
juvenes dum sumus; :|
post jocundam juventutem,
post molestam senectutem
|: nos habebit humus!:|
|: Ubi sunt qui ante nos
in mundo fuere? :|
Vadite ad superos,
transite ad inferos!
|: ubi jam fuere. :|
|:Vita nostra brevis est,
brevi finietur, :|
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
|: nemini parcetur, :|
|: Vivat academia,
vivant professores, :|
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
|: semper sint in flore! :|
|: Vivant omnes virgines,
faciles, formosae, :|
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles
|: bonae, laboriosae! :|
|: Vivat et respublica
et qui illam regit, :|
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
|: quae nos hic protegit! :|
[|: Pereat tristitia,
pereant osores, :|
pereat diabolus,
quivis antiburschius,
|: atque irrisores! :|]
________
Carmen orginale est
rhythmus paenitentialis
saeculi XIII:
[. . .]
II
Vita brevis, brevitas in brevi finietur;
mors venit velociter et neminem veretur;
omnia mors perimit et nulli miseretur.
Surge, surge, vigila, semper esto paratus!
[. . .]
IV
Ubi sunt, qui ante nos in hoc mundo fuere?
Venies ad tumulos, si eos vis videre:
Cineres et vermes sunt, carnes computruere.
Surge, surge, vigila, semper esto paratus!
|