BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Alexander Gottlieb Baumgarten

1714 - 1762

 

persona

 

Alexander Gottlieb Baumgarten, philosophus Germanicus, natus est Berolini die 17 Iulii 1714; studuit theologiam, philosophiam, poeticam, rhetoricam apud universitatem Hallensem. 1735 magister philosophiae, 1740 professor philosophiae universitatis Francofurti ad Odram. ibi mortuus est die 26 Maii 1762. fuit discipulus philosophi Christiani Wolffii et creator notionis «aesthetica».

 

Alexander Gottlieb Baumgarten

(fons: Bibliotheche dei filosofi)

 

«Orationem cum dicimus, seriem vocum repraesentationes connexas significantium intelligimus. Unam hanc vocem testem citare possemus, si quis definitiones terminorum clarorum omnes inutilitatis reas ageret. Clare intelligunt, qui nondum aere lavantur, quid sit oratio, nisi tamen distinctus eius, quem sequimur, significatus exponatur, mens vaga fluctuat et quam notionem potestatemve voci tribuat in praesenti, prorsus ignorat.» (Meditationes philosophicae de nonnullis ad poema pertinentibus, § 1, fons)

 

«Aesthetica (theoria liberalium artium, gnoseologia inferior, ars pulcre cogitandi, ars analogi rationis) est scientia cognitionis sensitivae.» (Aesthetica I, Prolegomena § 1)

 

 

opera

 

Dissertatio chorographica, Notiones superi et inferi, indeque adscensus et descensus,

in chorographiis sacris occurentes, evolvens (1735)    >>>

Meditationes philosophicae de nonnullis ad poema pertinentibus (1735)    >>>   >>>

De ordine in audiendis philosophicis per triennium academicum quaedam praefatus

acroases proximae aestati destinatas (1738)    >>>

Metaphysica (1739)    >>>

Ethica philosophica (1740)   >>>

Alexander Gottlieb Baumgarten eröffnet Einige Gedancken vom vernünfftigen Beyfall

auf Academien, und ladet zu seiner Antritts-Rede [...] ein (1740)    >>>

Serenissimo potentissimo principi Friderico, Regi Borussorum marchioni brandenburgico S. R. J.

archicamerario et electori, caetera, clementissimo dominio felicia regni felicis auspicia,

a d. III. Non. Quinct. 1740. professoris viadrini munus agressus,

gratulabatur Alexander Gottlieb Baumgarten (1740)

Philosophische Brieffe von Aletheophilus (1741)

Scriptis, quae moderator conflictus academici disputavit, praefatus rationes acroasium suarum

Viadrinarum reddit Alexander Gottlieb Baumgarten (1743)

Aesthetica, pars I/pars II (fragmentum, 1750/58)

Initia philosophiae practicae primae acroamatice (1760)    >>>

Acroasis logica. In Christianum L. B. de Wolff (1761)    >>>

Ius naturae [Dictata iuris naturae ad Koeleri exercitationes iuris naturalis] (1763)

Sciagraphia encyclopaediae philosophicae (posth. 1769)    >>>

Philosophia generalis (posth. 1770)

Praelectiones theologiae dogmaticae (posth. 1773)

Gedanken über die Reden Jesu nach dem Inhalt der evangelischen Geschichten (posth. 1796/97)

 

 

secundaria

 

Alexander Gottlieb Baumgarten (Dagmar Mirbach)

Fontes/Colophon