BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus XIV

 

 

 

 

1   De summa duodecim millium Imperialium Domino Christiano Wilhelmo, Marchioni Brandenburgico, ex Archi-Episcopatu Magdeburgensi quotannis solvendorum, conventum est, ut coenobium et praefectura Zinna et Loburg dicto Domino Marchioni statim tradantur, cum omnibus pertinentiis et omnimoda Iurisdictione, solo territorii iure excepto. Atque his praefecturis idem Marchio utatur fruatur ad diesvitae absque ulla rationum redditione: hac tamen lege, ut in politicis et ecclesiasticis nullum plane subditis afferatur praeiudicium.

 

IPM   § 30

 

Conventio inita circa alimenta Domini Christiani Wilhelmi Marchionis Brandenburgici huc repetita censeatur; prout continetur Articulo decimo quarto Instrumenti Caesareo-Suecici.

2   Quia porro, ut totus Archi-Episcopatus ita etiam iam nominatum coenobium et praefecturae temporum iniuria valde sunt devastatae: ideo a moderno Domino Administratore, Domino Marchioni, sine mora ex collectis in Archi-Episcopatu ad hoc instituendis solvantur tria millia Thalerorum Imperialium ab ipso Marchione vel eius haeredibus non restituenda.

3   Praeterea placuit, ut post facta Domini Marchionis ratione et nomine non praestitorum alimentorum descendentibus ipsius eorumque haeredibus liceat dictum coenobium atque praefecturas per integrum quinquennium retinere, iisque sine rationum redditione cum omnibus suis pertinentiis et iuribus uti frui. Elapso vero quinquennio praedictae praefecturae earundemque iurisdictio, reditus et proventus Archi-Episcopatui absque tergiversatione restituantur; nec superius memoratae summae titulo quicquam ulterius moveatur vel petatur. Et praedicta omnia observentur, etiamsi propter Domini Electoris Brandenburgici aequivalentem recompensationem Archi-Episcopatus Magdeburgensis ad Dominum Electorem eiusque haeredes et successores pervenerit.