BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus XII

 

 

 

 

1   Pro eo vero, quod Duci Megapolitano-Suerinensi, Domino Adolpho Friderico, in alienatione Civitatis Portusque Wismariensis decedit, competant ipsi eiusque haeredibus masculis Episcopatus Suerinensis et Ratzenburgensis iure perpetui et immediati feudi (salvo tamen Domus Saxonico-Lauenburgicae, aliorumque vicinorum, ut et dictae Dioeceseos hinc inde competenti iure) cum omnibus iuribus, documentis literariis, Archivo, rationariis, aliisque pertinentiis, et potestate extinguendi Canonicatus utrobique post praesenti tempore residentium Canonicorum decessum, omnesque reditus mensae Ducali applicandi, eoque nomine habeat sessionem in conventibus Imperii et circuli Saxoniae inferioris cum duplici Principis titulo et voto. Etsi vero eiusdem ex fratre nepos, Dominus Gustavus Adolphus, Dux Megapolitano- Gustroviensis, antehac designatus fuerat Administrator Ratzeburgensis, quia tamen ipsi non minus, quam patruo beneficium restitutionis in suos ducatus obtigerat, aequum visum est, ut patruo cedenti Wismariam, ipse vicissim hunc cedat Episcopatum. Conferentur autem dicto Duci Gustavo Adolpho, eo nomine compensationis ergo, duo Canonicatuum, iuxta modernam compositionem Gravaminum ad Augustanae Confessioni addictos pertinentium, beneficia, unum in ecclesia cathedrali Magdeburgensi, alterum in Halberstadiensi, primum vacatura.

 

IPM

 

Hunc textum non habet IPM.

2   Quod deinde ad praetensos duos Canonicatus in ecclesia Cathedrali Argentinensi attinet, si quid eo nomine Statibus Augustanae Confessionis, iuxta praesentem transactionem competit, familiae Ducum Mecklenburgensium ex huiusmodi proventibus duorum Canonicatuum portiones concedantur, absque tamen praeiudicio Catholicorum. Quod si vero contigerit lineam masculinam Suerinensem deficere, superstite Gustroviana, tum haec iterum ipsi succedat.

3   Pro maiori vero dictae Domus Mecklenburgensis satisfactione cedant ipsi Commendae ordinis equestris Divi Johannis Hierosolymitani Mirow et Nemeraw, in isto Ducatu sitae vigore dispositionis in Articulo 5to § 9. supra expressae in perpetuum, donec de controversiis religionis in Imperio conventum fuerit, et quidem lineae Suerinensi Mirow, lineae vero Gustroviensi commenda Nemeraw, sub hac conditione, ut dicti ordinis consensum ipsi procurare, eidemque nec non Domino Electori Brandenburgico tanquam eius Patrono, quotiescunque casus evenerit, hactenus praestari solita, porro quoque praestare teneantur.

4   Confirmabit etiam Caesarea Maiestas eidem vectigalia ad Albim antehac obtenta in perpetuum, concessa insuper immunitate a tributis Imperii futuro tempore, citra causam satisfactionis militiae Suedicae indicendis, donec summa ducentorum millium thalerorum Imperialium compensata fuerit. Cassetur insuper praetensum debitum Wingerschianum, utpote ex caussa belli ortum, processibus etiam et decretis desuper emanatis penitus annullatis, ita ut neque Duces Megapolitani, neque Civitas Hamburgensis eo nomine imposterum unquam conveniri possint vel debeant.