BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus V

 

 

 

 

Cum autem praesenti bello magnam partem gravamina, quae inter utriusque religionis Electores, Principes et Status Imperii vertebantur, causam et occasionem dederint, de iis, prout sequitur, conventum et transactum est:

1  1) Transactio anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo Passavii inita, et hanc anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto secuta pax Religionis, prout ea anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto Augustae Vindelicorum, et post in diversis Sacri Romani Imperii Comitiis universalibus confirmata fuit, in omnibus suis capitulis, unanimi Imperatoris, Electorum, Principum et Statuum, utriusque Religionis, consensu initis ac conclusis rata habeatur, sancteque et inviolabiliter servetur. Quae vero de nonnullis in ea articulis controversis hac transactione communi partium placito statuta sunt, ea pro perpetua dictae pacis declaratione, tam in judiciis, quam alibi observanda habebuntur, donec per Dei gratiam de religione ipsa convenerit, non attenta cujusvis seu Ecclesiastici seu Politici, intra vel extra Imperium, quocunque tempore interposita contradictione vel protestatione, quae omnes inanes et nihili vigore horum declarantur. In reliquis omnibus autem inter utriusque Religionis Electores, Principes, Status omnes et singulos sit aequalitas exacta mutuaque, quatenus formae Reipublicae, constitutionibus Imperii et praesenti conventioni conformis est, ita ut, quod uni parti justum est, alteri quoque sit justum, violentia omni et via facti, ut alias ita et hic inter utramque partem perpetuo prohibita.

2  2) Terminus a quo restitutionis in ecclesiasticis, et quae intuitu eorum in politicis mutata sunt, sit dies prima Januarii Anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti. Fiat itaque restitutio omnium Electorum, Principum et Statuum utriusque Religionis, comprehensa libera Imperii Nobilitate, ut et communitatibus et pagis immediatis plenarie et pure, cassatis omnibus interim in istiusmodi causis latis, publicatis et institutis sententiis, decretis, transactionibus, pactis seu dedititiis, seu aliis, et executionibus, reductione ad statum dicti anni dieique in omnibus facta.

3   Civitates Augusta Vindelicorum, Dünckelspüla, Bibracum et Ravensburgum retineant bona, jura et exercitium Religionis dicti anni dieique; sed ratione dignitatum senatoriarum aliorumque munerum publicorum, sit inter utrique Religioni addictos aequalitas idemque numerus.

4   In specie autem quoad Civitatem Augustam sint septem senatores Consilii secretioris ex familiis patriciis delecti, ex his desumpti Reipublicae praesides duo, vulgo Stadt-Pfleger dicti, unus sit Catholicus, alter Augustanae Confessionis: ex reliquis quinque tres Catholicae Religioni et duo Augustanae Confessioni addicti. Senatores reliqui Senatus ut vocant minoris, nec non Syndici, Assessores Judicii urbani aliique officiales omnes sint aequali numero utriusque religionis.

Quaestores rei nummariae sint tres, quorum duo unius, tertius diversae religionis: ita quidem ut primo anno duo sint Catholici, unus vero Augustanae Confessionis, altero duo Augustanae Confessionis et tertius Catholicus, et sic deinceps alternando singulis annis.

5   Praefecti rei Tormentariae itidem tres parique annua alternatione. Idem etiam circa curam collectarum, annonae, aedilicii muneris, et si quae alia sunt officia, quae tribus committuntur, obtineat: ita quidem ut si uno anno duo officia (veluti Quaestura et cura annonae, vel aedilicii muneris) penes duos Catholicos et unum Augustanae Confessionis sint, eodem anno duo alia officia (veluti praefectura rei tormentariae et collectarum) duobus ex Augustana Confessione et uni Catholico committantur; sequenti autem anno circa haec officia duobus Catholicis duo Augustanae Confessioni addicti et uni Catholico unus Augustanae Confessionis surrogetur.

6   Munera quae uni soli committi solita sunt, pro qualitate rei vel uno vel pluribus annis inter Catholicos et Augustanae Confessionis cives alternentur, eo quidem modo, ut de officiis, quae tribus personis committuntur, nunc dictum.

7   Templorum tamen et scholarum cuique parti suarum cura integra reservetur ii autem Catholici, qui nunc tempore hujus pacificationis in Magistratu et officiis praeter numerum supra conventum supersunt, pristino quidem per omnia honore commodoque fruantur, veruntamen usque dum eorum loca vel morte vel abdicatione vacaverint, vel domi se contineant, vel si Senatui quandoque interesse velint, voto tamen careant.

8   Neutra vero pars suae religioni adhaerentium potentia ad deprimendam alteram abutatur, aut majorem numerum directe vel indirecte ad dignitates Praesidum, Senatorum, aliorumque publicorum munerum aggregare praesumat, sed quicquid ejus quandocunque et quomodocunque tentatum fuerit, irritum esto, proinde non solum haec dispositio quotannis quando de novorum Senatorum aliorumque officialium in demortuorum locum surrogatione agitur, publice praelegitor, sed etiam praesidis, seu duumviri secretiorum, reliquorumque Senatorum, Praefectorum, Syndicorum, Judicum, aliorumque Officialium Catholicorum electio et nunc et posthac sit penes ipsos Catholicos, Augustanae vero Confessioni addictorum penes eosdem; et defuncto Catholico, alius Catholicus pariterque Augustanae Confessioni addicto, eidem addictus surrogetur.

9   Pluralitas autem votorum in causis Religionem sive directe, sive indirecte concernentibus nequaquam attendatur, neque illa Augustanae Confessioni addictis civibus ejus loci magis, quam Augustanae Confessionis Electoribus, Principibus et Statibus in Imperio Romano praejudicet. Quod si Catholici pluralitate votorum in his vel aliis quibusvis negotiis in praejudicium Augustanae Confessioni addictorum abutantur, reservatum his ipsis esto vigore hujus transactionis ad introducendam alternationem quinti Senatoris secretioris, aliaque legitima remedia provocare.

10   De caetero pax religiosa, itemque Ordinatio Carolina de Electione Magistratuum, nec non transactiones de annis millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, et millesimo quingentesimo nonagesimo primo (quatenus huic dispositioni directe vel per indirectum non repugnant) salvae et inviolatae per omnia maneant.

11   Deinde Dünckelspülae, Biberaci et Ravensburgi duo sint Consules, Catholicus unus alter Augustanae Confessionis, quatuor secretioris consilii aequali numero utriusque religionis. Eadem etiam aequalitas circa Senatum, judicium urbanum, praefecturam aerarii, ut et alia omnia officia, dignitates ac munera publica observetur. Quoad praeturam judicii vero, Syndicatum et Secretarios Senatus et judicii, nec non quoad alia hujusmodi officia, quae uni tantum personae committuntur, alternatio perpetuo observetur, ita ut demortuo Catholico semper Augustanae Confessioni addictus, et vice versa, succedat. Quantum ad modum electionis et votorum pluralitatem, nec non curam templorum ac scholarum, itemque anniversariam praelectionem hujus dispositionis attinet, idem quod de Augusta dictum est, observetur.

12   Quod ad civitatem Donawerdam attinet, si in proxime venturis comitiis universalibus in pristinam libertatem restituenda esse judicabitur ab Imperii Statibus, eodem gaudeat jure in ecclesiasticis et politicis, quo caeterae Imperii liberae civitates vigore huius transactionis gaudent: salvis tamen quoad hanc civitatem eorum, quorum interest, juribus.

13   Terminus autem anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti nullum praejudicium creare debet iis, qui ex capite amnestiae aut aliunde restituendi veniunt.

14  3) Bona ecclesiastica immediata quod attinet, sive sint Archiepiscopatus, Episcopatus, Praelaturae, Abbatiae, Baliviae, Praepositurae, Commendae, sive liberae fundationes seculares, aut alia, una cum reditibus, pensionibus aliisquocunque nomine signatis, seu in urbibus, seu ruri sitis, ea, seu Catholici, seu Augustanae Confessionis Status die prima Januarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti possederint, omnia et singula, nullo plane excepto, ejus Religionis Consortes, qui dicto tempore in reali eorum possessione fuerunt, usque dum de Religionis dissidiis per Dei gratiam conventum fuerit, tranquille et imperturbate possideant, neutrique parti liceat alteri seu in judicio seu extra negotium facessere, multo minus turbas aut impedimentum aliquod inferre: Si vero, quod Deus prohibeat, de religionis dissidiis amicabiliter conveniri non possit, nihilominus haec conventio perpetua sit et pax semper duratura.

15   Si igitur Catholicus Archiepiscopus, Episcopus, Praelatus aut Augustanae Confessioni addictus in Archiepiscopum, Episcopum, Praelatum electus vel postulatus, solus aut una cum Capitularibus seu singulis seu universis, aut etiam alii ecclesiastici religionem imposterum mutarint, excidant illi statim suo jure, honore tamen famaque illibatis, fructusque et reditus citra moram et exceptionem cedant, Capituloque, aut cui id de jure competit, integrum sit, aliam personam religioni ei, ad quam beneficium istud vigore hujus transactionis pertinet, addictam, eligere aut postulare, relictis tamen Archiepiscopo, Episcopo, Praelato etc. decedenti, fructibus et reditibus interea perceptis et consumptis. Si ergo Status seu Catholici seu Augustanae Confessioni addicti Archiepiscopatibus, Episcopatibus, beneficiis aut praebendis suis immediatis, a die prima Januarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti judicialiter aut extrajudicialiter exciderint, aut quocunque modo turbati fuerint, vigore harum illico tam in ecclesiasticis quam politicis, omnibus novationibus abolitis, restituantur, ita quidem, ut quaecunque bona ecclesiastica immediata die prima Januarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti Catholico praesule regebantur, Catholicum caput recipiant et vicissim, quae dicto anno dieque Augustanae Confessioni addicti possidebant, retineant etiam imposterum, remissis tamen, quae una pars contra alteram praetendere posset, perceptis interea fructibus, damnis et expensis.

16  4) In omnibus Archiepiscopatibus, Episcopatibus et reliquis fundationibus immediatis jura eligendi et postulandi juxta cujusque loci consuetudines et statuta antiqua illibata maneant, quatenus illa Imperii constitutionibus, transactioni Passaviensi, Paci religiosae et imprimis huic declarationi et transactioni sunt conformia et intuitu Archiepiscopatuum et Episcopatuum Augustanae Confessioni addictis permanentium, ea nihil in se contineant illi Confessioni adversum, sicut etiam pariter in Episcopatibus et Ecclesiis, in quibus Catholicis et Augustanae Confessionis rOdinibus mixta jura admittuntur, statutis antiquis nihil de novo admisceatur, quod Catholicorum vel Augustanae Confessioni addictorum conscientiam et causam pro cujusque parte laedere eorumve jus imminuere possit.

17   Postulati vero seu electi in Capitulationibus suis spondeant se susceptos ecclesiasticos principatus, dignitates et beneficia nequaquam haereditario jure possessuros, aut id acturos, ut haereditaria fiant, sed libera sit ubique Capitulo, et quibus id praeterea pariter cum Capitulo pro more competit, tam electio et postulatio, quam sede vacante administratio et jurium episcopalium exercitium; operaque detur, ne nobiles Patricii, gradibus academicis insigniti, aliaeque personae idoneae, ubi id fundationibus non adversatur, excludantur, sed ut potius in iis conserventur.

18  5) Ubi sacra caesarea majestas jus primariarum precum exercuit, exerceat etiam imposterum, dummodo decedente Augustanae Confessioni addicto, in ejus Religionis Episcopatibus Augustanae Confessioni addictus, ad normam statutorum et observantiae idoneus, precibus fruatur. In mixtis vero ex utraque religione seu Episcopatibus seu aliis locis immediatis, precibus primariis praesentatus non gaudeat, nisi beneficium vacans religionis consors possederit.

19   Si quid annatarum, jurium pallii, confirmationum, mensium Papalium et hujusmodi jurium et reservationum nomine in bonis Statuum Augustanae Confessionis ecclesiasticis immediatis, a quocunque, quandocunque aut quomodocunque praetendatur, id validitate et executione a brachio seculari impertienda careat.

20   In quorum autem Ecclesiasticorum bonorum immediatorum Capitulis utrjusque religionis Capitulares et Canonici, vigore praefati termini certo utrinque numero admittuntur, mensesque Papales id temporis in usu fuerunt, porro quoque si decedentes Capitulares et Canonici ex numero Catholicorum definito fuerint, obtineant atque executioni casu eveniente mandentur, modo papalis provisio Capitulis immediate e curia Romana et tempore legitimo insinuetur.

21  6) Electi aut postulati in Archiepiscopos, Episcopos aut Praelatos Augustanae Confessioni addicti a Cacra Caesarea Majestate, postquam intra annum electionis aut postulationis suae fidem fecerint et iuramenta regalibus sueta feudis praestiterint, absque ulla exceptione investiantur, ultraque taxae ordinariae summam insuper ejusdem dimidium pro infeudatione pendant; iidem aut sede vacante Capitula et quibus administratio cum iis conjunctim competit, ad universales aeque ac particulares deputationum, visitationum, revisionum aliosque Conventus Imperiales literis solitis evocentur, et suffragii jure fruantur, prout quisque Statuum ante religionis dissidia eorum jurium particeps fuit. Quae vero et quot personae ad ejusmodi conventus mitti debeant, de eo Praesulibus cum Capitulis et Conventualibus statuere liberum esto.

22   De titulis principum ecclesiasticorum ex Augustana Confessione ita convenit, ut absque tamen praejudicio status et dignitatis titulis electorum aut postulatorum in Archiepiscopum, Episcopum, Abbatem, Praepositum insigniantur, sessionem autem in scamno inter ecclesiasticos et seculares intermedio et transverso capiant, quibus a latere assideant in conventu omnium trium Imperii Collegiorum Director Cancellariae Moguntinensis, nomine Domini Archiepiscopi, actorum Comitialium generali directione fungens, et post ipsum Directores Collegii Principum, idemque observetur in Senatu Principum collegialiter congregato, a solis istius Collegii actorum directoribus.

23  7) Quot Capitulares aut Canonici die prima Januarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto uspiam vel Augustanae Confessionis vel Catholici fuerunt, totidem illic ex utraque Religione erunt semper, nec decedentibus nisi ejusdem religionis consortes surrogentur; Si vero alicubi jam plures Catholici, vel Augustanae Confessionis Capitulares aut Canonici beneficia possident, quam anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, ii quidem supernumerarii beneficia et praebendas ad vitam retineant, mortuis vero tam diu Catholicis Augustanae Confessioni addicti, et his Catholici succedant, donec redintegratus fuerit utriusque religionis Capitularium et Canonicorum numerus, qui die prima Januarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto erat. Exercitium vero religionis in mixtis Episcopatibus ita restituatur et permaneat, ubi et quatenus id anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto palam receptum permissumque fuit, neque supradictis omnibus vel eligendo vel praesentando aliterve quidquam detrimenti creetur.

24  8) Qui Archiepiscopatus, Episcopatus et aliae fundationes atque bona ecclesiastica immediata vel mediata in satisfactionem Regiae Majestatis Regnique Sueciae, aut aequivalentem recompensationem indemnitatemque suorum foederatorum, Amicorum et Interessatorum concesserunt, peculiaribus suis conventionibus infra contentis per omnia relinquantur. In omnibus vero iis, quae ibi non continentur, et inter haec, quoad § «Ius dioecesanum etc.» 16. infra positum, Constitutionibus Imperii et huic transactioni subiecta manento.

25  9) Quaecunque Monasteria, Collegia, Ballivias, Commendas, templa, fundationes, scholas, hospitalia, aliave bona ecclesiastica mediata, ut et eorum reditus juraque, quocunque ea nomine appellata fuerint, Augustanae Confessionis Electores, Principes, Status etc. anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii possederunt, eadem omnia et singula, sive retenta semper, sive restituta, sive vigore huius transactionis restituenda, iidem possideant, donec controversiae Religionis amicabili partium compositione universali definiantur, non attentis exceptionibus, sive ante sive post transactionem Passaviensem aut Pacem Religiosam reformata et occupata, aut quod non de, vel in territorio Augustanae Confessionis Statuum, vel exempta vel aliis Statibus iure suffraganeatus, Diaconatus, aliave quavis ratione obligata fuisse dicuntur, unicum solumque huius transactionis, restitutionis observantiaeque futurae fundamentum sit die prima Januarii Anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto habita possessio, irritis prorsus exceptionibus, quae ex introducto alicubi locorum exercitio interimistico, vel anterioribus aut secutis pactis generalibus aut specialibus transactionibus vel litibus motis causisve decisis, vel etiam decretis, mandatis, Rescriptis, paritoriis, reversalibus, litispendentiis vel aliis quibuscunque praetextibus et rationibus desumi possent. Ubi igitur supradictorum omnium bonorum, eorundem pertinentium, fructuumve Augustanae Confessionis Statibus aliquid quovis modo aut praetextu, sive iudicialiter sive extraiudicialiter a dicto tempore interversum aut ademptum est, omnino absque mora et indistincte (interque illa specialiter etiam Monasteria, fundationes, atque bona ecclesiastica omnia et singula a Principe Württenbergico anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto possessa) cum suis pertinentiis, reditibus et accessionibus ubicunque sitis, una cum amotis documentis in priorem statum restituantur, nec Augustanae Confessioni addicti posthac in habita vel recuperata possessione ullo modo turbentur, sed ab omni persecutione iuris et facti perpetuo tuti sint, donec controversiae religionis compositae fuerint.

26   Omnia quoque Monasteria, fundationes et sodalitia mediata, quae die prima Januarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto Catholici realiter possederunt, possideant, et ipsi similiter, ut ut in Augustanae Confessionis Statuum territoriis et ditionibus ea sita sint, non tamen in alios Religiosorum ordines, quam quorum regulis primitus dicata sunt, commutentur, nisi talium Religiosorum ordo plane interciderit, tunc enim Magistratui Catholicorum liberum esto, ex alio in Germania ante dissidia religionis exorta usitato ordine novos Religiosos substituere. In quibuscunque vero fundationibus, ecclesiis collegiatis, monasteriis, hospitalibus eiusmodi mediatis Catholicis (!) et Augustanae Confessioni addicti promiscue vixerunt, vivant etiam posthac promiscue, numero prorsus eodem, qui die prima Ianuarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto ibidem repertus fuit; publicum etiam religionis exercitium idem maneat, quod quovis in loco dicto anno dieque usitatum fuit, absque unius vel alterius partis impedimento. In quibuscunque etiam fundationibus mediatis anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii, Sacra Caesarea Majestas primarias preces exercuit, exerceat eas et inposterum, ad modum circa bona immediata superius explicatum. Idem plane hic observetur de mensibus papalibus, quod supra de iis §° quinto dispositum est. Conferant etiam Archiepiscopi, et quibus aliis id iuris competit, beneficia mensium extraordinariorum. Quod si quoque Augustanae Confessioni addicti in ejusmodi bonis ecclesiasticis mediatis dicto anno dieque a Catholicis realiter plene vel ex parte possessis iura praesentandi, visitandi, inspectionis, confirmandi, corrigendi, protectionis aperturae, hospitationis, servitiorum operarum habuerunt, item parochos, praepositos ibi aluerunt, iura ista illis sarta tectaque maneant. Et si electiones debito tempore modove non fiant, praebendarum vacantium, distributio et collatio in ejusdem religionis personas, cuius decedens fuit ex iure devoluto ad eosdem pertineat, modo per hoc in istiusmodi bonis ecclesiasticis mediatis instituto Catholicae religionis nihil praeiudicetur et Magistratui Catholicorum ecclesiastico sua iura ex instituto ordinis in ipsos Religiosos competentia salva et illibata sint; quibus etiam, si electiones aut collationes praebendarum vacantium debito tempore factae non fuerint, ius devolutum salvum esto.

Quod ad oppignerationes Imperiales attinet, cum in Capitulatione Caesarea dispositum reperiatur, quod electus Romanorum Imperator, Electoribus, Principibus, caeterisque Statibus immediatis Imperii, eiusmodi oppignerationes confirmare, atque illos in earundem tranquilla et quieta possessione defendere ac manutenere debeat, conventum est, hanc dispositionem, donec consensu Electorum, Principum et Statuum aliter statutum fuerit, observandam esse, atque propterea Civitati Lindau nec non Weissenburgo in Noricis reddita sorte, oppignerationes Imperiales ipsis ademptas illico et plenarie restituendas.

27   Quae vero bona Status Imperii sibi invicem pignoris iure ante hominis memoriam obligaverunt, in iis reluitioni aliter locus non detur, nisi possessorum exceptiones et merita causarum sufficienter examinentur. Quod si bona eiusmodi durante hoc bello vel absque praevia causae cognitione, vel non soluta sorte, ab aliquo occupata fuerint, una cum documentis statim plenarie prioribus possessoribus reddantur, et, si sententia reluitioni locum concedat, inque rem iudicatam transierit, atque sorte numerata restitutio subsecuta fuerit, Domino quidem directo liberum esse debet in huiusmodi terras oppigneratas ad se reversas suae religionis exercitium publice introducere, incolae tamen et subditi migrare, aut suam, quam sub priori possessore hujusmodi terrarum oppigneratarum amplexi fuerant, religionem deserere non cogantur; de publico vero suae religionis exercitio inter ipsos et reluentem Dominum directum transigatur.

28  10) Libera et immediata imperii nobilitas omniaque et singula ejus membra, una cum subditis et bonis suis feudalibus et allodialibus nisi forte in quibusdam locis ratione bonorum et respectu territorii vel domicilii aliis Statibus reperiantur subiecti, vigore Pacis religiosae et praesentis Conventionis in iuribus Religionem concernentibus et beneficiis inde promanantibus, idem ius habeant, quod supradictis Electoribus, Principibus et Statibus competit, nec in iis, sub quocunque praetextu impediantur aut turbentur; turbati vero omnes omnino in integrum restituantur.

29  11) Liberae imperii civitates pro ut omnes atque singulae sub appellatione Statuum imperii, non tantum in Pace religionis et praesenti eiusdem declaratione, sed et alias ubique indubitate continentur, ita et ex illarum numero eae, in quibus unica tantum religio anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto in usu fuit, tam ratione iuris reformandi, quam aliorum casuum religionem concernentium in territoriis suis et respectu subditorum non minus ac intra muros et suburbia, idem cum reliquis Statibus Imperii superioribus ius habeant, adeoque de istis generaliter disposita et conventa, de his quoque dicta et intellecta sunto, non attento, quod in iis civitatibus, in quibus praeter Augustanae Confessionis exercitium nullum aliud a Magistratu et civibus, iuxta morem et Statuta cuiusque loci anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto introductum fuit, aliqui Catholicae religioni addicti cives commorentur, vel etiam in aliquibus Capitulis, ecclesiis collegiatis, Monasteriis et Coenobiis ibidem sitis immediate vel mediate Imperio subiectis, inque eo statu, qui fuit die prima Januarii, anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, deinceps quoque cum Clero intra praedictum terminum non introducto, et civibus Catholicis pro tempore ibi existentibus tam active quam passive omnino relinquendis Catholicae religionis exercitium vigeat. Ante omnia vero illae civitates Imperiales, quae sive uni, sive utrique religioni addictae (et inter has posteriores cum primis Augusta Vindelicorum, itemque Dünckelspüla, Biberacum, Ravensburgum et Kauffbeura) ab anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto propter religionem vel bona ecclesiastica ante vel post Transactionem Passaviensem et insecutam Pacem religiosam occupata et reformata, vel alias intuitu religionis in politicis quocunque modo sive extra sive iudicialiter aggravatae sunt, in eum statum, in quo kalendis Ianuarii praedicti anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti, tam in sacris quam in profanis fuerunt, non minus ac reliqui Status Imperii superiores plenissime reponantur, inque eo absque ulteriore turbatione perinde atque illae, quae tum temporis adhuc possederunt, aut interea possessionem recuperarunt usque ad amicabilem religionum compositionem conserventur, neutrique partium alteram de religionis suae exercitio, ecclesiae ritibus et caeremoniis deturbare fas sit, sed cives pacifice et comiter invicem cohabitent, liberumque religionis suae et bonorum usum ultro citroque habeant, cassatis rerum iudicatarum et transactarum, litispendentiarum aliisque §.§. secundo et nono enumeratis exceptionibus; Salvis tamen iis, quae politicorum ratione de Augusta Vindelicorum, Dünckelspüla, Biberaco et Ravensburgo dicto §° secundo disposita sunt.

30  12) Quantum deinde ad Comites, Barones, Nobiles, Vasallos, Civitates, fundationes, Monasteria, Commendas, Communitates et subditos Statibus Imperii immediatis, sive ecclesiasticis sive secularibus subiectos pertinet, cum eiusmodi Statibus immediatis cum jure territorii et superioritatis, ex communi per totum imperium hactenus usitata praxi, etiam ius reformandi exercitium religionis competat, ac dudum in Pace Religionis talium Statuum subditis, si a Religione Domini territorii dissentiant, beneficium emigrandi concessum, insuper majoris concordiae inter Status conservandae causa cautum fuerit, quod nemo alienos subditos ad suam religionem pertrahere, eave causa in defensionem aut protectionem suscipere illisve ulla ratione patrocinari debeat; conventum est, hoc idem porro quoque ab utriusque religionis Statibus observari, nullique Statui immediato ius, quod ipsi ratione territorii et superioritatis in negocio religionis competit, impediri oportere.

31   Hoc tamen non obstante Statuum Catholicorum Landsassii, Vasalli et subditi, cuiuscunque generis, qui sive publicum sive privatum Augustanae Confessionis Exercitium anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto quacunque anni parte, sive certo pacto aut privilegio, sive longo usu, sive sola denique observantia dicti anni habuerunt, retineant id etiam inposterum, una cum annexis, quatenus illa dicto anno exercuerunt aut exercita fuisse probare poterunt, cuiusmodi annexa habentur Institutio Consistoriorum, Ministeriorum tam scholasticorum quam ecclesiasticorum, Ius patronatus aliaque similia iura, nec minus maneant in possessione omnium dicto tempore in potestate eorundem constitutorum templorum, fundationum, monasteriorum, hospitalium cum omnibus pertinentiis, reditibus et accessionibus. Et haec omnia semper et ubique observentur, eo usque donec de religione Christiana vel universaliter, vel inter Status immediatos eorumque subditos mutuo consensu aliter erit conventum, nec quisquam a quocunque ulla ratione aut via turbetur.

32   Turbati aut quocunque modo destituti vero, sine ulla exceptione in eum, quo anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto fuerunt, statum plenarie restituantur; idemque observetur ratione subditorum Catholicorum Augustanae Confessionis Statuum, ubi dicto anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto usum et exercitium Catholicae religionis publicum aut privatum habuerunt.

33   Pacta autem, transactiones, conventiones aut concessiones, quae inter tales immediatos Imperii Status eorumque status provinciales et subditos supradictos, de publico vel etiam privato exercitio religionis introducendo, permittendo et conservando, ante hac intercesserunt, initae et factae sunt, eatenus ratae et firmae manento, quatenus observantiae dicti anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti non adversantur, nec ab iisdem nisi mutuo consensu recedere liceat, non attentis sed annihilatis omnibus anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti observantiae, utpote quae instar regulae obtineat, contrariis latis sententiis, reversalibus, pactis, quibuscunque transactionibus: Et inter illa, quae Episcopus Hildesiensis, et Duces Brunswico-Lünaburgenses de religione eiusque exercitio Statuum et subditorum episcopatus Hildesiensis nonnullis pactis anno millesimo sexcentesimo quadragesimo tertio transegerunt. Excipiantur vero a dicto termino et Catholicis reserventur novem Monasteria in Episcopatu Hildesiensi sita, quibus Duces Brunswicenses certis conditionibus eodem anno cesserunt.

34   Placuit porro, ut illi Catholicorum subditi Augustanae Confessioni addicti, ut et Catholici Augustanae Confessionis statuum subditi, qui anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto publicum vel etiam privatum Religionis suae exercitium nulla anni parte habuerunt, nec non qui post pacem publicatam deinceps futuro tempore, diversam a Territorii Domino religionem profitebuntur et amplectentur, patienter tolerentur, et conscientia libera domi devotioni suae sine inquisitione aut turbatione privatim vacare, in vicinia vero ubi et quoties voluerint publico religionis exercitio interesse, vel liberos suos exteris suae religionis scholis aut privatis domi praeceptoribus instruendos committere, non prohibeantur, sed eiusmodi Landsassii, Vasalli et Subditi in caeteris officium suum cum debito obsequio et subiectione adimpleant, nullisque turbationibus ansam praebeant.

35   Sive autem catholici sive Augustanae Confessionis fuerint subditi, nullibi ob religionem despicatui habeantur, nec a mercatorum, opificum ac tribuum communione, haereditatibus, legatis, hospitalibus, leprosoriis, eleemosinis, aliisve iuribus aut commerciis, multo minus publicis coemiteriis honoreve sepulturae arceantur, aut quicquam pro exhibitione funeris a superstitibus exigatur, praeter cuiusque parochialis ecclesiae iura pro demortuis pendi solita, sed in his et similibus pari cum concivibus iure habeantur aequali iustitia protectioneque tuti.

36   Quod si vero subditus qui nec publicum nec privatum suae religionis exercitium anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto habuit, vel etiam, qui post publicatam pacem religionem mutabit, sua sponte emigrare voluerit, aut a territorii domino iussus fuerit, liberum ei sit, aut retentis bonis aut alienatis discedere, retenta per ministros administrare, et quoties ratio id postulat, ad res suas inspiciendas vel persequendas lites aut debita exigenda libere et sine literis commeatus adire.

37   Conventum autem est, ut a territoriorum dominis, illis subditis, qui neque publicum neque privatum exercitium religionis suae dicto anno habuerunt, et tamen tempore publicatae praesentis pacificationis in unius vel alterius religionis Statuum immediatorum ditionibus habitare deprehenduntur, quibus illi etiam annumerandi erunt, qui ob calamitates bellicas evitandas, non tamen animo transferendi domicilium alio emigrarunt, et facta pace in patriam redire volunt, terminus non minor quinquennio; illis vero, qui post pacem publicatam religionem mutant, non minor triennio, nisi tempus magis laxum et spatiosum impetrare potuerint, ad emigrandum praefigatur. Neque sive voluntarie sive coacte emigrantibus, nativitatis, ingenuitatis, manumissionis, noti opificii, honestae vitae testimonia denegentur, aut iidem reversalibus inusitatis, vel decimationibus substantiae secum exportatae plus aequo extensis, praegraventur, multo minus spontaneam suscipientibus emigrationem, servitutis aut ullo alio praetextu impedimentum inferatur.

38  13) Silesiae etiam principes Augustanae Confessioni addicti, Duces scilicet in Brieg, Lignitz, Münsterberg et Oels, itemque civitas Vratislaviensis in libero suorum ante bellum obtentorum iurium et privilegiorum, nec non Augustanae Confessionis exercitio, ex gratia Caesarea et Regia ipsis concesso manutenebuntur.

39   Quod vero ad Comites, Barones, Nobiles eorumque subditos in reliquis Silesiae ducatibus, qui immediate ad Cameram Regiam spectant, tum etiam de praesenti in Austria Inferiori degentes Comites, Barones et Nobiles attinet, quamvis Caesareae Majestati ius reformandi exercitium religionis non minus quam aliis regibus et principibus competat, tamen non quidem ex pacto iuxta dispositionem praecedentis versiculi; «Pacta autem etc.», sed ad interventionem Regiae Maiestatis Sueciae, et in gratiam intercedentium Augustanae Confessionis Statuum permittit, ut eiusmodi Comites, Barones et Nobiles illorumque in praedictis Silesiae Ducatibus subditi ob professionem Augustanae Confessionis loco aut bonis cedere aut emigrare non teneantur, nec etiam prohibeantur dictae Confessionis exercitium in locis vicinis extra territorium frequentare, modo in reliquis tranquille et pacifice vivant, seque tales praestent, quales erga suum summum Principem decet. Si vero sua sponte emigraverint, et bona sua immobilia vendere vel nolint, vel commode non possint, liber iis aditus rerum suarum inspiciendarum et curandarum causa concessus esto.

40   Praeter haec autem, quae supra de dictis Silesiae Ducatibus, qui immediate ad Cameram Regiam spectant, disposita sunt, Sacra Caesarea Maiestas ulterius pollicetur, se illis, qui in his Ducatibus Augustanae Confessioni addicti sunt, pro huius Confessionis exercitio tres ecclesias propriis eorum sumtibus extra civitates Schweinitz, Iaur et Glogaviam prope moenia, locis ad hoc commodis iussu Suae Maiestatis designandis, post pacem confectam aedificandas, quam primum id postulaverint concessuram.

41   Et cum de maiore religionis libertate et exercitio in supradictis et reliquis Caesareae Maiestatis et Domus Austriacae regnis et provinciis concedendo in praesenti tractatu varie actum sit, nec tamen ob Caesareanorum Plenipotentiariorum contradictiones conveniri potuerit; Regia Maiestas Sueciae et Augustanae Confessionis ordines facultatem sibi reservant eo nomine in proximis Comitiis aut alias apud Suam Caesaream Maiestatem, pace tamen semper permanente, et exclusa omni violentia et hostilitate, ulterius respective amice interveniendi, et demisse intercedendi.

42  14) A sola qualitate feudali, vel subfeudali, sive a Regno Bohemiae, sive ab Electoribus, Principibus et Statibus Imperii, sive aliunde procedant, ius reformandi non dependet, sed feuda ista et subfeuda, nec non Vasalli, subditi et bona ecclesiastica in causis religionis, et quicquid iuris dominus feudi praetendat, introduxerit, aut sibi arrogarit ex statu anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti, die prima Ianuarii, perpetuo censeantur, quae vel iudicialiter vel extra iudicialiter innovata fuerint, tollantur et in pristinum statum restituantur.

43   Territorii iure vel ante vel post terminum anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti controverso, donec super possessorio et petitorio cognoscatur et decidatur, possessori praefati anni idem ius esto, quantum equidem ad publicum exercitium attinet, subditi vero propter mutatam interim Religionem pendente territorii controversia migrare non cogantur. In iis locis, ubi Catholici et Augustanae Confessionis Status ex aequo iure superioritatis fruuntur, tam ratione publici exercitii, quam aliarum rerum religionem concernentium idem status maneat, qui fuit anno dieque supradictis.

44   Sola criminalis iurisdictio, Cent-Gericht, solumque ius gladii et retentionis, patronatus, filialitatis, neque coniunctim neque divisim, ius reformandi tribuunt. Quae itaque hoc colore reformationes hucusque irrepserunt pactisve intrusa sunt, cassantor, gravati restituuntor et inposterum ab eiusmodi penitus abstinetor.

45  15) Ratione redituum cuiuscunque generis ad bona ecclesiastica eorumque possessores pertinentium ante omnia observetur id quod in Pace religionis §. «Dagegen sollen die Stände der Augspurgischen Confession etc.» et § «Alßdenn auch denen Ständen der alten religion etc.» dispositum invenitur.

46   Illi vero reditus, census, decimae, pensiones, quae vigore iam dictae pacis religionis Statibus Augustanae confessionis ob immediatas vel mediatas fundationes ecclesiasticas ante vel post pacem religiosam acquisitas, e Catholicorum provinciis debentur, quorumque in possessione, vel quasi percipiendi anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii fuerunt, absque ulla exceptione solvantur. Si alicubi etiam Augustanae Confessionis Status quidam protectionis advocatiae, aperturae, hospitationis, operarum, aut alia iura in Catholicorum Ecclesiasticorum ditionibus et bonis, sive intra sive extra territorium sitis, legitimo usu aut concessione habuerunt, quemadmodum etiam Catholici Status, si quid eiusmodi ipsis circa bona ecclesiastica Augustanae Confessionis Statibus acquisita competit, omnes ex aequo iura sua pristina retineant, ita tamen ut ne per usum eiusmodi iurium, bonorum ecclesiasticorum reditus, nimium praegraventur et exhauriantur.

47   Reditus etiam nec non decimae, canones et pensiones Augustanae Confessionis Statibus, fundationibus iam destructis et collapsis ex alienis territoriis debitae, iis exsolvantur, qui anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii in possessione perceptionis vel quasi fuerunt, quae vero ab anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto destructae fuerunt, aut in futurum concident, earum pensiones etiam in alienis territoriis domino destructi monasterii seu loci, in quo id situm fuit, exsolvantur. Quae itidem fundationes die prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti in possessione vel quasi iuris decimandi e bonis novalibus in alieno territorio fuerunt, sint etiam imposterum, nihil autem novi iuris quaeratur. Inter caeteros Status Imperii et subditos id iuris esto, quod ius commune, vel cuiusque loci consuetudo et observantia de decimis ex bonis novalibus constituunt, aut per pactiones voluntarias conventum est.

48  16) Ius Dioecesanum et tota iurisdictio ecclesiastica cum omnibus suis speciebus contra Augustanae Confessionis Electores, Principes, Status (comprehensa libera Imperii Nobilitate) eorumque subditos, tam inter Catholicos et Augustanae Confessioni addictos, quam inter ipsos solos Augustanae Confessionis Status usque ad compositionem Christianam dissidii religionis suspensa esto, et intra terminos territorii cuiusque ius Dioecesanum et iurisdictio ecclesiastica se contineat: Ad consequendos tamen reditus, census, decimas et pensiones in iis Augustanae Confessionis Statuum ditionibus, ubi Catholici anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto, notorie in possessione vel quasi exercitii iurisdictionis ecclesiasticae fuerunt, utantur eadem posthac quoque, sed non nisi in exigendis hisce pensionibus, nec procedatur ad excommunicationem, nisi post tertiam demum denunciationem.

Catholicorum Augustanae Confessioni addicti status provinciales et subditi, qui anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto ecclesiasticam iurisdictionem agnoverunt, in iis casibus, modo dictae iurisdictioni subsint, qui Augustanam Confessionem nullatenus concernunt, modo ipsis occasione processus nihil iniungatur Augustanae Confessioni vel Conscientiae repugnans: Eodem etiam iure Augustanae Confessionis Magistratuum Catholici subditi censeantur, inque hos, qui anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto publicum religionis Catholicae exercitium habuerunt, ius dioecesanum, quatenus Episcopi illud dicto anno quiete in eos exercuerunt, salvum esto.

49   In quibus civitatibus vero Imperii mixtae religionis exercitium in usu est, Catholicis Episcopis contra cives Augustanae Confessionis nulla sit iurisdictio, at Catholici iuxta observantiam dicti anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti suo iure experiantur.

50  17) Utriusque religionis Magistratus severe et rigorose prohibeat, ne quisquam publice privatimve concionando, docendo, disputando, scribendo, consulendo Transactionem Passaviensem, Pacem religiosam vel hanc inprimis sive declarationem, sive transactionem uspiam impugnet, dubiam faciat, aut assertiones contrarias inde deducere conetur. Quicquid etiam contrarii hactenus vel editum vel promulgatum publicatumve fuerit, irritum esto; sed si dubii quid, hinc aut aliunde incidat, aut ex causis pacem religiosam aut hanc transactionem tangentibus resultet, de eo in Comitiis vel aliis Imperii Conventibus inter utriusque religionis proceres non nisi amicabili ratione transigatur.

51  18) In conventibus Deputatorum Imperii ordinariis numerus ex utriusque religionis proceribus aequetur. De personis autem vel Statibus Imperii adiungendis in comitiis proximis statuatur. In horum conventibus, itemque Comitiis universalibus, sive ex uno, sive duobus aut tribus Imperii Collegiis quacunque occasione aut ad quaecunque negotia deputandi veniant, aequetur deputatorum numerus ex utriusque religionis proceribus. Ubi extraordinariis Commissionibus negotia in Imperio expedienda occurrunt, si res inter Augustanae Confessionis Status versatur, soli eidem religioni addicti deputentur; si inter Catholicos, soli Catholici, si inter Catholicos et Augustanae Confessionis status utriusque religionis pari numero Commissarii denominentur et ordinentur. Placuit etiam, ut Commissarii quidem res a se gestas referant, et vota subiungant, instar tamen sententiae nihil definiant.

52  19) In causis religionis omnibusque aliis negotiis, ubi Status tanquam unum corpus considerari nequeunt, ut etiam Catholicis et Augustanae Confessionis Statibus in duas partes euntibus, sola amicabilis compositio lites dirimat, non attenta votorum pluralitate. Quod vero ad pluralitatem votorum in materia collectarum attinet, cum res haec in praesenti Congressu decidi non potuerit, ad proxima Comitia remissa esto.

53  20) Praeterea cum ob enatas ex praesenti bello mutationes et alias causas de iudicio Camerae Imperialis, ad alium universis Imperii Statibus commodiorem locum transferendo, et Iudicem, Praesides, Assessores et quoscunque Iustitiae ministros, pares numero utriusque religionis praesentando, sicut etiam de reliquis ad iudicium Camerale spectantibus quaedam in medium allata fuerint, sed in praesenti congressu ob negotii gravitatem non tam plene expediri queant, in proxime indicendis Comitiis de his omnibus agi et conveniri, deliberationesque de reformatione iustitiae in deputatorum Imperii conventu Francofurtensi habitae, effectum dari, et si quae in his desiderari videntur, suppleri et emendari debere, conventum est. Ne tamen res haec prorsus in incerto maneat, placuit praeter iudicem et quatuor Praesides, et quidem duos horum ex Augustana Confessione a sola Caesarea Maiestate constituendos, numerum Assessorum Cameralium ad quinquaginta in universum adaugeri, ita ut Catholici, computatis duobus Assessoribus Imperatoris praesentationi reservatis, viginti sex, Augustanae Confessionis Status, viginti quatuor Assessores praesentare possint et teneantur, atque ex singulis circulis mixtae religionis non tantum duos Catholicos, sed etiam binos Augustanae Confessioni addictos assumere et eligere fas sit, caeteris ad Iudicium Camerale pertinentibus, ut dictum est, ad proxima comitia reiectis.

54   Ac proinde Circuli de praesentandis mature in locum demortuorum novis ad Camerale Iudicium Assessoribus secundum schema subsequens admoneantur. Catholici etiam suo tempore de ordine praesentandi convenient, Caesareaque Maiestas mandabit, ut non solum in isto Iudicio Camerali causae ecclesiasticae, ut et politicae inter Catholicos et Augustanae Confessionis Status, vel inter hos solos vertentes, vel etiam quando Catholicis contra Catholicos Status litigantibus tertius interveniens Augustanae Confessionis Status erit, et vicissim quando Augustanae Confessionis Statibus contra eiusdem Confessionis Status litigantibus, tertius interveniens erit Catholicus, adlectis ex utraque religione pari numero Assessoribus discutiantur et iudicentur: Sed idem etiam in Iudicio Aulico observetur, huicque fini aliquot Augustanae Confessionis doctos et rerum Imperii peritos viros, ex iis Imperii Circulis, ubi vel sola Augustana Confessio vel simul etiam Catholica viget religio, adsciscat, eo quidem numero, ut eveniente casu paritas iudicantium ex utraque religione Assessorum observari possit. Idem etiam quoad paritatem Assessorum observetur, quoties Augustanae Confessionis Status immediatus a mediato Catholico, vel immediatus Catholicus a mediato Augustanae Confessionis Statu iudicio convenitur.

55   Quoad processum iudiciarium, ordinatio Camerae Imperialis etiam in Iudicio Aulico servabitur per omnia, tum ut ne partes ibidem litigantes omni remedio suspensivo destituantur, loco revisionis in Camera usitatae licitum esto, parti gravatae a sententia in Iudicio Aulico lata ad Caesaream Maiestatem supplicare, ut acta iudicialia denuo adhibitis aliis gravitati negotii paribus, neutrique partium addictis, ex utraque religione aequali numero Consiliariis, et qui concipiendae et ferendae priori sententiae non interfuerint, aut certe referentium et correferentium partes non sustinuerint, revideantur, liberumque sit Suae Maiestati in causis maioribus et unde tumultus in Imperio timeri possent, insuper etiam quorundam utriusque religionis Electorum et Principum sententias et vota requirere.

56   Visitatio Consilii Aulici fiat ab Electore Moguntino toties quoties opus fuerit, observatis iis, quae in proximis Comitiis de communi Statuum placito observanda esse videbuntur. Si quae vero dubia circa interpretationem constitutionum ac recessuum Imperii publicorum occurrunt aut in diiudicandis causis ecclesiasticis vel politicis inter partes supra expressas vertentibus, ex paritate Assessorum utriusque religionis, postquam in pleno etiam Senatu, pari tamen semper utrinque iudicantium numero, examinata fuerint, contrariae oriantur sententiae, Catholicis quidem in unam, Augustanae vero Confessionis Assessoribus in aliam abeuntibus, remittuntor ad Comitia Imperii Universalia. Sin autem duo pluresve Catholici cum uno aut altero Augustanae Confessionis Assessore, et vicissim unam, reliqui vero totidem numero, quamvis religione dispares, alteram amplexi fuerint sententiam, indeque contrarietas oriatur, hoc casu iuxta ordinationem Camerae lis terminabitur, ulteriori remissione ad Comitia cessante. Et haec omnia in causis Statuum comprehensa immediata Imperii nobilitate, sive Actores illi, sive rei, sive intervenientes fuerint, observentur. Si vero inter mediatos vel Actor vel reus, vel tertius interveniens fuerit Augustanae Confessionis, et paritatem iudicantium ex utriusque religionis Assessoribus postulaverit, adhibeantur pares. Eveniente autem tunc votorum paritate, cesset remissio ad Comitia, et lis iuxta ordinationem Camerae terminetur. Caetera in Aulico, non minus quam in Camerae Imperialis iudicio privilegium primae instantiae, austregarum iura et privilegia de non appellando Statibus Imperii illibata sunto, nec per mandata aut commissiones aut avocationes, aut quovis alio modo turbantor.

Denique cum etiam de abolendis curia Imperiali Rotwilae, iudiciis provincialibus Sueviae, et aliis hinc inde per Imperium hactenus usitatis mentio iniecta fuerit, resque haec gravioris visa sit momenti, de his quoque ulterior deliberatio ad proxima Comitia remissa esto.

57   Assessores Augustanae Confessionis praesententur ab:

 

Electore

 

 

 

Circulo

 

 

 

Circuli

Saxonico

Brandenburgico

Palatino

 

Superioris Saxoniae

Inferioris Saxoniae

1 alternando per hos duos Circulos

 

Franconici Statibus Augustanae Confessionis

Suevici          -.-             -.-                 -.-

Superioris Rhenani  -.-  -.-                -.-

Westphalici   -.-             -.-                -.-

1 alternando per hos quatuor Circulos

 

6

 

 

4

4

 

 

2

2

2

2

 

58   Et quamvis sub schemate nulla fiat mentio statuum Imperii Augustanae Confessionis, qui sub Circulo Bavarico comprehenduntur, nihil tamen ex eo ipsis praeiudicetur, sed salva maneant horum iura, privilegia et libertates.

 

IPM   § 47

Cum etiam ad maiorem Imperii tranquillitatem stabiliendam, de controversiis circa bona Ecclesiastica et libertatem Exercitii Religionis, his ipsis de Pace universali Congressibus certa quaedam compositio inter Caesarem, Electores, Principes et Status Imperii inita, atque Instrumento Pacis cum Plenipotentiariis Reginae et Coronae Sueciae erecto inserta fuerit, placuit eamdem compositionem, ut et illam, de qua inter eosdem ratione eorum, qui Reformati vocantur, convenit, praesenti quoque Tractatu firmare et stabilire, eo plane modo, ac si de verbo ad verbum huic inserta legeretur Instrumento.