BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus IV

 

 

 

 

1   Et quamvis ex hac praecedenti regula generali facile dijudicari possit, qui et quatenus restituendi sint, tamen ad instantiam aliquorum de quibusdam gravioris momenti causis, pro ut sequitur, specialiter mentionem fieri placuit, ita tamen, ut qui expresse non nominati vel expuncti sunt, propterea pro omissis vel exclusis non habeantur.

 

IPM   § 7

Et quamvis ex hac praecedenti regula generali facile diiudicari possit, qui et quatenus restituendi sint, tamen ad instantiam aliquorum de quibusdam gravioris momenti causis, prout sequitur, specialiter mentionem fieri placuit, ita tamen, ut, qui expresse non nominati vel expuncti sunt, propterea pro omissis vel exclusis non habeantur.

2   Ante omnia vero causam Palatinam Conventus Osnabrugensis et Monasteriensis eo deduxit, ut ea de re jam diu mota lis diremta sit modo sequenti:

 

IPM   § 10

Deinde vero causam Palatinam Conventus Monasteriensis et Oznabrugensis eo deduxit, ut ea de re iam diu mota lis diremta sit modo sequenti:

 

3   Et primo quidem quod attinet domum Bavaricam, dignitas Electoralis, quam Electores Palatini antehac habuerunt, cum omnibus regaliis, officiis, praecedentiis, insigniis et iuribus quibuscunque ad hanc dignitatem spectantibus nullo prorsus excepto ut et Palatinatus Superior totus una cum comitatu Cham cum omnibus eorum appertinentiis, regaliis ac iuribus sicut hactenus ita et imposterum maneant penes dominum Maximilianum, comitem Palatinum Rheni, Bavariae ducem eiusque liberos totamque lineam Guilhelmianam, quamdiu masculi ex ea superstites fuerint.

 

IPM   § 11

Et primo quidem quod attinet domum Bavaricam, dignitas electoralis, quam electores Palatini ante hac habuerunt, cum omnibus Regaliis, Officiis, praecedentiis, insigniis et juribus quibuscunque ad hanc dignitatem spectantibus nullo prorsus excepto, ut et Palatinatus Superior totus, una cum Comitatu Cham, cum omnibus eorum appertinentiis, Regaliis ac juribus, sicut hactenus, ita et imposterum maneant penes Dominum Maximilianum, Comitem Palatinum Rheni, Bavariae Ducem Ejusque liberos, totamque lineam Guilhelmianam, quam diu masculi ex ea superstites fuerint.

4   Vicissim Dominus Elector Bavariae pro se, haeredibus ac successoribus suis totaliter renunciet debito tredecim millionum omnique praetensioni in Austriam Superiorem, et statim a publicata pace omnia Instrumenta desuper obtenta, Caesareae Majestati ad cassandum et annullandum extradat.

 

IPM   § 12

Vicissim Dominus Elector Bavariae, pro se, haeredibus ac successoribus suis, totaliter renunciet debito tredecim millionum, omnique praetensioni in Austriam Superiorem, et statim a publicata Pace omnia Instrumenta desuper obtenta, Caesareae Maiestati ad cassandum et annullandum extradat.

5   Quod ad Domum Palatinam attinet, Imperator cum Imperio publicae tranquillitatis causa consentit, ut vigore praesentis conventionis institutus sit Electoratus octavus, quo Dominus Carolus Ludovicus Comes Palatinus Rheni, ejusque haeredes et agnati totius lineae Rudolphinae, juxta ordinem succedendi in Aurea Bulla expressum, deinceps fruantur. Nihil tamen juris, praeter simultaneam Investituram ipsi Domino Carolo Ludovico, aut ejus successoribus, ad ea, quae cum dignitate Electorali Domino Electori Bavariae, totique lineae Guilhelmianae attributa sunt, competat.

 

IPM   § 13

Quod ad Domum Palatinam attinet, Imperator cum Imperio publicae tranquillitatis causa consentit, ut vigore praesentis Conventionis institutus sit Electoratus Octavus, quo Dominus Carolus Ludovicus Comes Palatinus Rheni, eiusque haeredes et agnati totius Lineae Rudolphinae, iuxta ordinem succedendi in Aurea Bulla expressum, deinceps fruantur, nihil tamen iuris, praeter simultaneam investituram ipsi Domino Carolo Ludovico, aut eius successoribus, ad ea, quae cum dignitate Electorali Domino Electori Bavariae, totique Lineae Guilhelmianae attributa sunt, competat.

6   Deinde ut Inferior Palatinatus totus cum omnibus et singulis ecclesiasticis et secularibus bonis juribusque et appertinentiis, quibus ante motus Bohemicos Electores Principesque Palatini gavisi sunt, omnibusque documentis, regestis, rationariis et caeteris actis huc spectantibus eidem plenarie restituantur; cassatis iis, quae in contrarium acta sunt, idque authoritate Caesarea effectum iri, ut neque Rex Catholicus neque ullus alius, qui exinde aliquid tenet, se huic restitutioni ullo modo opponat.

 

IPM   § 14

Deinde ut Inferior Palatinatus totus cum omnibus et singulis Ecclesiasticis et Secularibus bonis, iuribusque et appertinentiis, quibus ante motus Bohemicos Electores Principesque Palatini gavisi sunt, omnibusque Documentis, Regestis, rationariis et caeteris actis huc spectantibus, eidem plenarie restituantur, cassatis iis, quae in contrarium acta sunt, idque authoritate Caesarea effectum iri, ut neque Rex Catholicus, neque ullus alius, qui exinde aliquid tenet, se huic restitutioni ullo modo opponat.

7   Cum autem certae quaedam Praefecturae Stradae Montanae antiquitus ad Electorem Moguntinensem pertinentes, Anno demum 1463 pro certa pecuniae summa Palatinis, cum pacto perpetuae reluitionis impignoratae fuerint, ideo conventum est, ut hae Praefecturae penes modernum Dominum Electorem Moguntinensem, eiusque in Archiepiscopatu Moguntinensi Successores permaneant, dummodo pretium pignorationis sponte oblatum, intra terminum executioni conclusae Pacis praefixum, parata pecunia exsolvat, caeterisque, ad quae iuxta tenorem literarum oppignorationis tenetur, satisfaciat.

 

IPM   § 15

Cum autem certae quaedam Praefecturae Stradae Montanae antiquitus ad Electorem Moguntinensem pertinentes, Anno demum 1463 pro certa pecuniae summa Palatinis, cum pacto perpetuae reluitionis impignoratae fuerint, ideo conventum est, ut hae Praefecturae penes modernum Dominum Electorem Moguntinensem eiusque in Archiepiscopatu Moguntinensi Successores permaneant, dummodo pretium pignorationis sponte oblatum, intra terminum executioni conclusae Pacis praefixum, parata pecunia exsolvat, caeterisque, ad quae iuxta tenorem literarum oppignorationis tenetur, satisfaciat.

8   Electori quoque Trevirensi, tanquam Episcopo Spirensi, Episcopo item Wormatiensi jura, quae praetendunt in bona quaedam Ecclesiastica intra Palatinatus Inferioris Territorium sita, coram competenti judice prosequi liberum esto, nisi de his inter utrumque Principem amice conveniatur.

 

IPM   § 16

Electori quoque Trevirensi tanquam Episcopo Spirensi, Episcopo item Wormatiensi, iura quae praetendunt in Bona quaedam Ecclesiastica intra Palatinatus Inferioris Territorium sita, coram competenti Iudice prosequi liberum esto, nisi de his inter utrumque Principem amice conveniatur.

9   Quodsi vero contigerit Lineam Guilhelmianam masculinam prorsus deficere, superstite Palatina, non modo Palatinatus Superior, sed etiam dignitas Electoralis, quae penes Bavariae Duces fuit, ad eosdem superstites Palatinos, interim simultanea investitura gavisuros, redeat, octavo tunc Electoratu prorsus expungendo, ita tamen Palatinatus Superior hoc casu ad Palatinos superstites redeat, ut haeredibus allodialibus Electoris Bavariae actiones et beneficia, quae ipsis ibidem de jure competunt, reservata maneant.

 

IPM   § 17

Quod si vero contigerit Lineam Guilhelmianam masculinam prorsus deficere, superstite Palatina, non modo Palatinatus Superior, sed etiam dignitas Electoralis, quae penes Bavariae Duces fuit, ad eosdem superstites Palatinos, interim simultanea investitura gavisuros, redeat, octavo tunc Electoratu prorsus expungendo. Ita tamen Palatinatus Superior hoc casu ad Palatinos superstites redeat, ut haeredibus allodialibus Electoris Bavariae actiones et beneficia, quae ipsis ibidem de iure competunt, reservata maneant.

10   Pacta quoque Gentilitia inter Domum Electoralem Heidelbergensem et Neoburgicam, a prioribus Imperatoribus, super Electorali successione confirmata, ut et totius Lineae Rudolphinae jura, quatenus huic dispositioni contraria non sunt, salva rataque maneant.

 

IPM   § 18

Pacta quoque gentilitia inter Domum Electoralem Heydelbergensem et Neoburgicam, a prioribus Imperatoribus, super Electorali successione confirmata, ut et totius Lineae Rudolphinae Iura, quatenus huic dispositioni contraria non sunt, salva rataque maneant.

11   Ad haec, si quae feuda Juliacensia aperta esse competenti via juris evictum fuerit, ea Palatinis evacuentur.

 

IPM   § 19

Ad haec si quae feuda Iuliacensia aperta esse competenti via iuris evictum fuerit, ea Palatinis evacuentur.

 

12   Praeterea ut dictus Dominus Carolus Ludovicus aliquatenus liberetur onere prospiciendi fratribus de Appennagio, Caesarea Majestas ordinabit, ut dictis suis fratribus quadringenta Imperialium Thalerorum millia, intra quadriennium, ab initio anni venturi millesimi sexcentesimi quadragesimi noni numerandum, expendantur, singulisque annis centena millia solvantur, una cum annuo censu, quinque de centum computatis.

 

IPM   § 20

Praeterea ut dictus Dominus Carolus Ludovicus aliquatenus liberetur onere prospiciendi Fratribus de appenagio, Caesarea Maiestas ordinabit, ut dictis suis Fratribus quadringenta Imperialium talerorum millia, intra quadriennium, ab initio anni venturi 1649 numerandum expendantur, singulisque annis centena millia solvantur, una cum annuo censu quinque de centum computatis.

13   Deinde tota Domus Palatina cum omnibus et singulis, qui ei quocunque modo addicti sunt aut fuerunt, praecipue vero Ministri, qui ei in hoc conventu aut alias operam suam navarunt, ut et omnes Palatinatus exules, fruantur amnestia generali supra descripta, pari cum caeteris in ea comprehensis jure et hac transactione singulariter in puncto gravaminum plenissime.

 

IPM   § 21

Deinde tota Domus Palatina, cum omnibus et singulis, qui ei quocunque modo addicti sunt aut fuerunt, praecipue vero Ministri, qui ei in hoc Conventu, aut alias operam suam navarunt, ut et omnes Palatinatus exules fruantur amnistia generali supra descripta, pari cum caeteris in ea comprehensis iure et hac transactione singulariter in puncto Gravaminum plenissime.

14   Vicissim Dominus Carolus Ludovicus cum fratribus Caesareae Majestati obedientiam et fidelitatem sicut caeteri Electores Principesque Imperii, praestet, ac insuper Palatinatui Superiori pro se et haeredibus suis tum ipse, tum ejus fratres, donec ex Linea Guilhelmiana haeredes legitimi et masculi superfuerint, renuncient.

 

IPM   § 22

Vicissim Dominus Carolus Ludovicus cum fratribus Caesareae Maiestati obedientiam et fidelitatem, sicut caeteri Electores Principesque Imperii, praestet, ac insuper Palatinatui Superiori pro se et haeredibus suis, tum ipse tum eius Fratres, donec ex Linea Guilhelmiana haeredes legitimi et masculi superfuerint, renuncient.

15   Cum autem de ejusdem Principis Viduae Matri, Sororibusque praestando victalitio et dote constituenda, mentio injiceretur, pro benevolo Sacrae Caesareae Majestatis in Domum Palatinam affectu promissum est, dictae Viduae Matri pro Victalitio semel pro semper viginti Thalerorum Imperialium millia, singulis autem sororibus dicti Domini Caroli, quando nuptum elocatae fuerint, dena Thalerorum Imperialium millia, nomine Suae Majestatis exsolutum iri. De reliquo vero ipsis idem Princeps Carolus Ludovicus satisfacere teneatur.

 

IPM   § 23

Cum autem de eiusdem Principis Viduae Matri, Sororibusque praestando Victalitio et dote constituenda mentio iniiceretur, pro benevolo Sacrae Caesareae Maiestatis in Domum Palatinam affectu promissum est, dictae Viduae Matri pro Victalitio semel pro semper, viginti talerorum Imperialium millia, singulis autem Sororibus dicti Domini Caroli Ludovici, quando nuptum elocatae fuerint, dena talerorum Imperialium millia, nomine Suae Maiestatis exsolutum iri, de reliquo vero ipsis idem Princeps Carolus Ludovicus satisfacere teneatur.

16   Comites in Leiningen et Daxburg, saepe dictus Dominus Carolus Ludovicus ejusque successores in Palatinatu Inferiori, nulla in re turbet, sed jure suo a multis retro seculis obtento, et a Caesaribus confirmato quiete ac pacifice uti frui permittat.

 

IPM   § 24

Comites in Leiningen et Daxburg saepedictus Dominus Carolus Ludovicus eiusque successores in Palatinatu Inferiori, nulla in re turbet, sed iure suo a multis retro seculis obtento, et a Caesaribus confirmato, quiete ac pacifice uti frui permittat.

17   Liberam imperii Nobilitatem per Franconiam, Sueviam et Tractum Rheni, cum districtibus appertinentibus, in suo statu immediato inviolate relinquat.

 

IPM   § 25

Liberam Imperii Nobilitatem per Franconiam, Sueviam et Tractum Rheni, cum districtibus appertinentibus, in suo statu immediato inviolate relinquat.

18   Feuda etiam ab Imperatore in Baronem Gerardum de Waldenburg dictum Schenckherrn, Nicolaum Georgium Reigersberger, Cancellarium Moguntinum, et Heinricum Brömbser Baronem de Rüdesheim, item ab Electore Bavariae in Baronem Joannem Adolphum Wolff dictum Metternich, collata, rata maneant.

Teneantur tamen ejusmodi Vasalli Domino Carolo Ludovico velut Domino directo, ejusque successoribus, juramentum fidelitatis praestare, atque ab eodem feudorum suorum renovationem petere.

 

IPM   § 26

Feuda etiam ab Imperatore in Baronem Gerhardum de Waldenburg dictum Schenckherm(!), Nicolaum Georgium Raigersperg Cancellarium Moguntinum, et Henricum Brömser Baronem de Ruydesheim, item ab Electore Bavariae in Baronem Joannem Adolphum Wolff, dictum Metternich, collata, rata maneant, teneantur tamen eiusmodi Vassalli domino Carolo Ludovico, velut Domino directo, eiusque Successoribus, Iuramentum fidelitatis praestare atque ab eodem Feudorum suorum renovationem petere.

19   Augustanae confessionis consortibus, qui in possessione templorum fuerant, interque eos Civibus et incolis Oppenheimensibus, servetur status Ecclesiasticus Anni millesimi sexcentesimi vigesimi quarti, caeterisque id desideraturis, Augustanae Confessionis exercitium, tam publice in templis ad statas horas, quam privatim in aedibus propriis aut alienis ei rei destinatis, per suos aut vicinos verbi Divini ministros peragere liberum esto.

 

IPM   § 27

Augustanae Confessionis Consortibus, qui in possessione Templorum fuerant, interque eos Civibus et incolis Oppenheimensibus, servetur Status Ecclesiasticus Anni 1624 caeterisque id desideraturis Augustanae Confessionis exercitium, tam publice in Templis ad statas horas, quam privatim in aedibus propriis aut alienis ei rei destinatis, per suos aut vicinos verbi divini ministros peragere liberum esto.

20   Princeps Ludovicus Philippus Comes Palatinus Rheni recuperet omnes ditiones, dignitates et jura in sacris et profanis, quae ipsi a Majoribus ex successione et divisione ante tumultus bellicos obvenerunt.

 

IPM   § 28

Paragraphi «Princeps Ludovicus Philippus etc.», «Princeps Fridericus etc.» et «Princeps Leopoldus Ludovicus etc.» hic eodem modo inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

21   Princeps Fridericus Comes Palatinus Rheni quartam partem vectigalis Wilzbacensis, Coenobium quoque Hornbach cum pertinentiis et quicquid juris parens ejus ante hac ibidem habuit ac possedit, recipiat et respective retineat.

 

IPM   § 28

Paragraphi «Princeps Ludovicus Philippus etc.», «Princeps Fridericus etc.» et «Princeps Leopoldus Ludovicus etc.» hic eodem modo inserti intelligantur, prout in Instrumento Caesareo-Suecico continentur.

22   Princeps Leopoldus Ludovicus Comes Palatinus Rheni restituatur penitus in Comitatum Veldentz ad Mosellam, tam in ecclesiasticis quam politicis, contra omnia hactenus attentata in eum, quo anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto ipsius parens fuit, statum.

 

IPM   § 28

Paragraphi «Princeps Ludovicus Philippus etc.», «Princeps Fridericus etc.» et «Princeps Leopoldus Ludovicus etc.» hic eodem modo inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

23   Controversia quae vertitur inter Episcopos respective Bambergensem et Herbipolensem, ac Marchiones Brandenburgicos Culmbachi et Onoltzbachi de castro, oppido, praefectura et monasterio Kitzingen in Franconia ad Moenum, aut amicabili compositione, aut summario juris processu terminetur intra biennium, sub poena perdendae praetensionis imponenda tergiversanti; interim dictis Dominis Marchionibus restituatur nihilominus fortalitium Wilzburg in eum statum, qui tempore traditionis descriptus fuit, ex conventione et promisso.

 

IPM   § 29

Controversia, quae vertitur inter Episcopos respective Bambergensem et Herbipolensem, ac Marchiones Brandenburgicos, Culmbachi et Onoltzbachi de Castro, Oppido, Praefectura et Monasterio Kitzeingen (!) in Franconia ad Menum, aut amicabili compositione aut summario iuris processu terminetur intra biennium, sub poena perdendae praetensionis imponenda tergiversanti; interim dictis Dominis Marchionibus restituatur nihilominus fortalitium Wiltzburg in eum statum, qui tempore traditionis descriptus fuit, ex conventione et promisso.

24   Domus Würtenbergica maneat quiete in recuperata possessione Dynastiarum Weinsperg, Neustadt et Meckmüle, restituatur etiam in omnia et singula secularia atque ecclesiastica bona et jura ante hos motus ubicunque possessa, interque illa specialiter in Dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen cum pertinentiis, et sub praetextu pertinentium ad eas occupatis bonis, cumprimis Civitate et territorio Göppingensi atque pago Pflumeren, reditibus universitati Tübingensi pie fundatis, recipiat etiam Dynastias Heidenheim et Oberkirch, item Civitates Balingen, Tuttlingen, Ebingen et Rosenfeld, nec non arcem et pagum Neidlingen cum pertinentiis, tum Hohentwiel, Hohenasberg, Hohenaurach, Hohen Tübingen, Albeck, Hornbergk, Schiltack cum civitate Schorndorff; restitutio etiam fiat in ecclesias collegiatas Stutgard, Tübingen, Hernberg, Göppingen, Backnang, nec non in Abbatias, praeposituras atque monasteria Bebenhausen, Maulbron, Anhausen, Lorch, Adelberg, Denckendorff, Hirschau, Blaubeuren, Herprechtingen, Murhard, Alpersbach, Königsbrunn, Herrenalb, Divi Georgii, Reichenbach, Phullingen et Lichtenstern sive Marien-Cron et similia, cum omnibus documentis ablatis, salvis tamen et reservatis Domus Austriacae nec non Würtenbergicae in supradictas Dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen praetensis juribus, actionibus, exceptionibus et remediis atque beneficiis juris quibuscunque.

 

IPM   § 31

Rex Christianissimus tempore et modo inferius definitis circa deductionem praesidiorum, restituet Duci Wirtembergico Civitates et fortalitia Hohenwiel (!), Schorendorff, Tubinghen, aliaque omnia loca sine ulla reservatione, quae in Ducatu Wirtembergico praesidiis suis tenet. In reliquis paragraphus «Domus Wirtenbergica», sicut in Instrumento Caesareo-Suecico insertus est, hic insertus intelligatur.

25   Principes quoque Würtenbergici Lineae Mompelgardensis restituantur in omnes suas ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas, et nominatim in duo feuda Burgundica Clerval et Passavant, et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, jura, praerogativas, ac in specie, ad eam immedietatem erga Romanum Imperium, qua ante initium horum bellorum gavisi sunt, et qua caeteri Imperii Principes ac status gaudent vel gaudere debent.

 

IPM   § 32

Principes quoque Wirtembergici Lineae Montpelgartensis restituantur in omnes suas Ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas et nominatim in duo Feuda Burgundica, Clerval et Passavant, et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, iura et praerogativas, quibus ante initium horum bellorum gavisi sunt.

26   De causa Badensi hoc modo conventum est: Fridericus Marchio Badensis et Hachbergensis ejusque filii et haeredes, cum omnibus qui iisdem quocunque modo inservierunt aut adhucdum inserviunt, cujuscunque nominis aut conditionis sint, gaudeant et fruantur supra articulo secundo et tertio descripta amnestia, cum omnibus suis clausulis et beneficiis, ejusque vigore restituantur plenissime in eum statum in sacris et profanis, in quo ante exortos Bohemiae motus fuit Dominus Georgius Fridericus Marchio Badensis et Hachbergensis, quoad Marchionatum inferiorem Badensem, qui vulgo sub appellatione Baden-Durlach venit, itemque quoad Marchionatum Hachbergensem, tum etiam quoad Ditiones Röttelen, Badenweiler et Sausenberg, non obstantibus sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus. Deinde restituantur Marchioni Friderico praefecturae Stain et Renchingen absque onere aeris alieni, interea temporis a Marchione Guilhelmo contracti, ratione fructuum, interesse aut sumptuum per transactionem Ettlingae anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono initam, dicto Guilhelmo Marchioni Badensi cessae, cum omnibus juribus, documentis literariis aliisque pertinentiis, ita ut tota illa actio sumptuum ac fructuum perceptorum et percipiendorum, cum omni damno et interesse, a tempore primae occupationis numerando, sublata et penitus extincta sit. Annua quoque pensitatio ex Marchionatu Inferiori, Marchionatui Superiori pendi solita, virtute praesentium penitus sublata, annullata et annihilata sit, nec eo nomine quicquam vel de praeterito vel de futuro imposterum unquam praetendatur vel exigatur. Alternetur etiam imposterum inter utramque Lineam Badensem, Inferioris scilicet et Superioris Marchionatus Badensis, praecedentia et Sessio in Comitiis et Circuli Suevici aliisque universalibus vel particularibus Imperii aut quibuscunque Conventibus, pro nunc tamen eadem praecedentia penes Marchionem Fridericum, dum superstes erit, permanente.

 

IPM   § 33

Fridericus Marchio Badensis et Hachbergensis, eiusque filii et haeredes, cum omnibus, qui iisdem quocunque modo inservierunt, aut adhuc dum inserviunt, cuiuscunque nominis aut conditionis sint, gaudeant et fruantur supra Articulo secundo et tertio descripta Amnistia cum omnibus suis Clausulis et Beneficiis, eiusque vigore restituantur plenissime in eum statum in Sacris et Prophanis, in quo ante exortos Bohemiae motus fuit Dominus Georgius Fridericus Marchio Badensis et Hachbergensis, quoad Marchionatum Inferiorem Badensem, qui vulgo sub appellatione Baden-Durlach venit; Itemque quoad Marchionatum Hacbergensem, tum etiam quoad Ditiones Röttelen, Badenveiler et Sausemberg, non obstantibus, sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus. Deinde restituantur Marchioni Frederico Praefecturae Stein et Renchingen, absque onere aeris alieni interea temporis a Marchione Guilielmo contracti, ratione fructuum, interesse, ac sumptuum per transactionem Ettlingae Anno Domini 1629 initam, dicto Guilielmo Marchioni Badensi cessae, cum omnibus Iuribus, Documentis literariis, aliisque pertinentiis, ita ut tota illa actio sumptuum, ac fructuum perceptorum et percipiendorum, cum omni damno et interesse, a tempore primae occupationis numerando, sublata et penitus extincta sit. Annua quoque pensitatio ex Marchionatu Inferiori, Marchionatui Superiori pendi solita, virtute praesentium penitus sublata, annullata et annihilata sit, nec eo nomine quicquam vel de praeterito, vel de futuro, imposterum unquam praetendatur vel exigatur, Alternetur etiam imposterum inter utramque Lineam Badensem, Inferioris scilicet et Superioris Marchionatus Badensis Praecedentia et Sessio in Comitiis et Circuli Suevici, aliisque universalibus vel particularibus Imperii, aut quibuscunque Conventibus, pro nunc tamen eadem praecedentia penes Marchionem Fridericum, dum superstes erit, permanente.

27   De Baronatu Hohengeroltseck conventum est, ut si Domina Principissa Badensis praetensa sua jura in dicto Baronatu documentis authenticis sufficienter probaverit, restitutio statim post latam desuper sententiam fiat, cum omni causa omnique jure, vigore documentorum competenti; Cognitio autem haec finiatur a die publicatae Pacis infra biennium. Nullae denique actiones, transactiones vel exceptiones generales vel speciales clausulae, in hoc Instrumento pacis comprehensae (quibus omnibus per expressum, et in perpetuum vigore hujus derogatum sit) ab una vel altera parte ullo unquam tempore contra hanc specialem conventionem allegentur vel admittantur.

 

IPM   § 34

De baronatu Hoengerolzeck conventum est, ut si Domina Principissa Badensis praetensa sua iura in dicto Baronatu Documentis Authenticis sufficienter probaverit, restitutio statim post latam desuper sententiam fiat cum omni causa omnique iure vigore Documentorum competenti. Cognitio autem haec finiatur a die publicatae Pacis intra biennium. Nullae denique actiones, transactiones vel exceptiones, generales vel speciales clausulae in hoc Instrumento Pacis comprehensae (quibus omnibus per expressum et in perpetuum vigore huius derogatum sit) ab una vel altera parte ullo unquam tempore contra hanc specialem conventionem allegentur vel admittantur.

28   Dux de Croy gaudeat effectu generalis amnestiae, neque protectio Regis Christianissimi sit ei fraudi dignitatis, privilegiorum, honorum, bonorum aut ullo alio respectu: quiete quoque possideat eam Dominii Vinstingen partem, quam majores sui possederunt, prout nunc a Domina Matre sua, dotalitii nomine possidetur, juribus Imperii, quoad dictum dominium Vinstingen, in eo statu, quo fuerunt ante hos motus, salvis permanentibus.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen(!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus, Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in Instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

29   Quod controversiam Nassau-Sigen contra Nassau-Sigen attinet, cum res haec per Commissionem Caesaream anno millesimo sexcentesimo quatragesimo tertio ad amicabilem compositionem sit remissa, reassumatur ejusmodi Commissio, et tota lis vel amicabili compositione vel juridica sententia coram competenti iudice decidatur, Comite Joanne Mauritio de Nassau ejusque fratribus absque ulla turbatione, pro suis quotis duntaxat, in apprehensa possessione manentibus.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

30   Comitibus Nassau-Saraepontanis restituantur omnes eorum Comitatus, Dynastiae, Territoria, homines et bona ecclesiastica et secularia, feudalia et allodialia, nominatim vero Comitatus Saraepontanus et Sarwerdanus integri cum omni causa, ut et fortalitium Homburg cum tormentis bellicis mobilibusque ibi repertis, salvis utrinque respective tam ratione anno millesimo sexcentesimo vicesimo nono, septimo Julii per sententiam adjudicatorum in Revisorio, quam aliis, etiam de illatis damnis, competentibus juribus, actionibus, exceptionibus et beneficiis juris, juxta leges Imperii determinandis, nisi partes potius ament, amica transactione rem componi; salvo etiam jure, quod Comitibus de Leiningen-Daxburg in dicto Comitatu Sarwerdano competere potest.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

31   Domus Hanovica restituatur in Praefecturas Bobenhausen, Bischoffsheim am Steg et Wilstadt.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

32   Johannes Albertus Comes Solmensis in quadrantem oppidi Butzbacensis et quatuor pagos adjacentes restituatur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

33   Itemque restituatur Domus Solms-Hohensolms in omnia bona et jura sibi anno millesimo sexcentesimo trigesimo septimo adempta, non obstante transactione desuper cum Domino Georgio, Landgravio Hassiae, postea facta.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

34   Comites de Isenburg gaudeant amnestia generali supra articulo secundo et tertio descripta, salvis tamen juribus Domino Georgio Landgravio Hassiae vel cuivis tertio contra eosdem, ut et contra Comites de Hohensolms, competentibus.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

35   Rheingravii in suas Praefecturas Troneck et Wildenburg, itemque Dynastiam Mörchingen cum pertinentiis, et caetera omnia jura a vicinis usurpata restituantur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

36   Vidua Domini Ernesti Comitis Sainensis restituatur in eam possessionem arcis, oppidi et Praefecturae Hachenburg cum pertinentiis, ut et pagi Bendorff, in qua fuit ante destitutionem, salvo tamen jure cujusvis.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

37   Castrum et Comitatus Falckenstein restituatur ei, cui de jure competit. Quicquid etiam juris Comitibus de Rasseburg, cognominatis Löwenhaupt in Praefecturam Bretzenhaim, feudum Archiepiscopatus Coloniensis, nec non Baronatum Reipoltskirch in districtu Hundsrück sita, competit, id eis cum omnibus juribus et appertinentiis salvum sit.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

38   Restituatur etiam Domus Waldeck in possessionem vel quasi omnium jurium in Dynastia Didinghausen et pagis Nordernau, Lichtenschaid, Defeld et Niderschleidern, prout illis anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto gavisa est.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

39   Joachimus Ernestus Comes Ottingensis in omnia ecclesiastica et secularia, quae pater ejus Ludovicus Eberhardus ante hos motus possidebat, restituatur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

40   Item Domus Hohenloica in omnia ipsi ablata, praecipue Dynastiam Weickersheim, itemque in Coenobium Scheftershaim, absque omni exceptione, imprimis retentionis, restituatur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

41   Fridericus Ludovicus Comes de Löwenstain et Werthaim in omnes suos Comitatus et Dynastias, quae tempore hujus belli sequestratae, confiscatae aliisque cessae fuerunt, in politicis et ecclesiasticis restituatur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

42   Ferdinandus Carolus Comes de Löwenstain et Werthaim in omne id, quod defunctis ejus agnatis, Georgio Ludovico et Johanni Casimiro sequestratum, confiscatum aliisque cessum est, in politicis et ecclesiasticis restituatur, salvis tamen iis bonis et juribus, quae Mariae Christianae, filiae dicti Georgii Ludovici de Löwenstain, ex haereditate paterna et materna competunt, in quae plenarie restituatur; pariter etiam vidua Johannis Casimiri de Löwenstain in sua bona dotalitia et hypothecata, reservato jure, si quod in supradicta competit, Comiti Friderico Ludovico, vel amicabili compositione vel legitimo processu prosequendo.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

43   Domus Erbacensis, imprimis Comitis Georgii Alberti haeredes, in Castrum Breubergicum omniaque ejus jura, ipsis cum Domino Comite Löwenstainensi communia, tam quoad praesidium ejusdemque directionem, quam caetera civilia jura restituantur.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

44   Vidua et haeredes Comitis a Brandenstein restituantur in omnia ex causa belli adempta bona et jura.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

45   Baro Paulus Kevenhüller cum nepotibus ex fratre, Haeredes Cancellarii Löffleri, Marci Conradi a Rhelingen liberi et haeredes, item Hieronymus a Rhelingen una cum uxore, nec non Marcus Anthonius a Rhelingen quisque in omnia sibi per confiscationem adempta plenarie restituti sunto.

 

IPM   § 35

Paragraphi «Dux de Croy etc.», «Quod controversiam Nassau-Seigen (!) etc.», «Comitibus Nassau-Sarepontanis etc.», «Domus Hanoica etc.», «Ioannes Albertus Comes Solmensis etc.», «Itemque restituatur Domus Solmz etc.», «Comites de Isenburg etc.», «Rhingravii etc.», «Vidua Domini Ernesti, Comitis Sainensis etc.», «Castrum et Comitatus Falchenstein etc.», «Restituatur etiam Domus Waldeck etc.», «Ioachimus Ernestus Comes Ottingensis etc.», «Item Domus Hoenloica etc.», «Fredericus Ludovicus etc.», «Ferdinandus Carolus etc.», «Domus Erbacensis etc.», «Vidua et Haeredes Comitis a Brandenstein etc.», «Baro Paulus Keuuenhüller etc.» hic iisdem verbis inserti intelligantur, prout in instrumento Caesareo-Suecico continentur.

 

46   Contractus, permutationes, transactiones, obligationes et instrumenta debiti, vi metuve seu statibus seu subditis illicite extorta, prout in specie queruntur Spira, Weissenburgum ad Rhenum, Landavia, Reutlinga, Heilbrunna aliique, ut et redemptae cessaeque actiones, abolitae atque ita annullatae sunto, ut ullum judicium actionemve eo nomine intentare minime liceat. Quod si vero debitores instrumenta crediti vi metuve creditoribus extorserint, ea omnia restituantur actionibus desuper salvis.

 

IPM   § 36

Contractus, permutationes, transactiones, obligationes et instrumenta debiti, vi metuve seu Statibus seu subditis illicite extorta, prout in specie queruntur Spira, Wisemburgum ad Rhenum, Landavia, Reutlingen, Hailbrunna aliique, ut et redemptae cessaeque actiones abolitae atque ita annullatae sunto, ut ullum iudicium actionemve eo nomine intentare minime liceat. Quod si vero debitores instrumenta crediti vi metuve creditoribus extorserint, ea omnia restituantur, actionibus desuper salvis.

47   Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum, sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores, veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes, et se ad probandum offerentes, nulli processus executivi decernantur, nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis: Processu desuper instituto a pacis publicatione infra biennium finiendo, sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda.

 

IPM   § 37

1   Debita, sive emptionis, venditionis, annuorum redituum, sive alio nomine vocentur, si ab una alterave belligerantium parte in odium creditorum violenter extorta sint, contra debitores, veram violentiam et realem solutionem intercessisse allegantes, et se ad probandum offerentes, nulli Processus executivi decernantur, nisi his exceptionibus praevia plenaria causae cognitione decisis. Processu desuper instituto a Pacis publicatione intra biennium finiendo sub poena perpetui silentii contumacibus debitoribus imponenda.

48   Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti, una cum transactionibus et promissionibus, pro futura creditorum restitutione factis, tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis, ad avertenda majora eorum pericula et damna, bono animo et intentione erogatae sunt.

 

2   Processus autem hactenus eo nomine contra ipsos decreti, una cum transactionibus et promissionibus pro futura creditorum restitutione factis tollantur et enerventur, salvis tamen iis pecuniarum summis, quae flagrante bello pro aliis ad avertenda majora eorum pericula et damna bono animo et intentione erogatae sunt.

49   Sententiae tempore belli de rebus mere secularibus pronunciatae, nisi processus vitium et defectus manifeste pateat, vel in continenti demonstrari possit, non quidem omnino sint nullae, ab effectu tamen rei judicatae suspendantur, donec acta judicialia (si alterutra pars, intra semestre ab inita pace spatium, petiverit revisionem) in judicio competenti modo ordinario vel extraordinario in Imperio usitato, revideantur, et aequabili jure ponderentur, atque ita dictae sententiae vel confirmentur, vel emendentur, vel si nulliter latae sint, plane rescindantur.

 

IPM   § 38

Sententiae tempore belli de rebus mere secularibus pronunciatae, nisi processus vitium et defectus manifeste pateat, vel in continenti demonstrari possit, non quidem omnino sint nullae, ab effectu tamen rei iudicatae suspendantur: donec acta Iudicialia (si alterutra pars intra semestre ab inita Pace spatium petiverit revisionem) in Iudicio competenti modo ordinario vel extraordinario in Imperio usitato revideantur, et aequabili iure ponderentur, atque ita dictae sententiae vel confirmentur, vel emendentur, vel, si nulliter latae sint, plane rescindantur.

50   Si quae etiam feuda regalia vel privata ab anno millesimo sexcentesimo decimo octavo non fuerant renovata, nec interim eorum nomine praestita servitia, nemini id fraudi esto, sed tempus repetendae investiturae a die factae pacis cedere incipiat.

 

IPM   § 39

Si quae etiam Feuda Regalia vel privata ab Anno 1618 non fuerant renovata, nec interim eorum nomine praestita servitia, nemini id fraudi esto, sed tempus repetendae Investiturae a die factae Pacis cedere incipiat.

51   Tandem omnes et singuli tam bellici officiales militesque, quam Consiliarii et Ministri togati, Civiles et Ecclesiastici, quocunque nomine aut conditione censentur, qui uni alterive parti earundemve foederatis aut adhaerentibus toga vel sago militarunt, a summo ad infimum, ab infimo ad summum, absque ullo discrimine vel exceptione, cum uxoribus, liberis, haeredibus, successoribus, servitoribus, quoad personas et bona, in eum vitae, famae, honoris, conscientiae, libertatis, jurium ac privilegiorum statum, quo ante dictos motus gavisi sunt aut jure gaudere potuerunt, utrinque restituti sunto, nec eorum personis aut bonis ullum creator praejudicium, ullave actio vel accusatio intentator, multo minus ulla poena damnumve quocunque praetextu irrogator. Et haec quidem omnia quoad illos, qui Caesareae Majestatis et Domus Austriacae subditi et Vasalli non sunt, plenissimum effectum habeant.

 

IPM   § 40

Tandem omnes et singuli tam bellici Officiales militesque, quam Consiliarii et Ministri togati Civiles et Ecclesiastici, quocunque nomine aut conditione censentur, qui uni alterive parti earundemve Foederatis aut Adhaerentibus, toga vel sago militarunt, a summo ad infimum, ab infimo ad summum, absque ullo discrimine vel exceptione, cum uxoribus, liberis, haeredibus, successoribus, servitoribus, quoad personas et bona in eum vitae, famae, honoris, conscientiae, libertatis, Iurium et Privilegiorum statum, quo ante dictos motus gavisi sunt, aut iure gaudere potuerunt, utrinque restituti sunto, nec eorum personis aut bonis ullum creator praeiudicium, ullave actio vel accusatio intentator, multo minus ulla poena damnumve quocunque praetextu irrogator. Et haec quidem omnia quoad illos, qui Caesareae Majestatis et Domus Austriacae subditi et vassalli non sunt, plenissimum effectum habeant.

52   Qui vero subditi et Vasalli haereditarii Imperatoris et Domus Austriacae sunt, eadem gaudeant amnestia, quoad personas, vitam, famam et honores habeantque securum reditum in pristinam patriam, ita tamen, ut se teneantur accommodare legibus patriis, regnorum et provinciarum.

 

IPM   § 41

Qui vero subditi et Vassalli haereditarii Imperatoris et Domus Austriacae sunt, eadem gaudeant Amnistia, quoad personas, vitam, famam et honores, habeantque securum reditum in pristinam patriam, ita tamen, ut se teneantur accommodare legibus patriis, Regnorum et Provinciarum.

53   Quantum autem eorundem bona concernit, si ea, antequam in Coronae Sueciae Galliaeve partes transierunt, confiscatione aut alio modo amissa fuere, etsi Plenipotentiarii Suedici diu multumque institerant, ut iis etiam illa restituerentur, tamen cum Sacrae Caesareae Majestati hac in re ab aliis nihil praescribi, nec ob Caesareanorum constantem contradictionem aliter transigi potuerit, Ordinibusque Imperii ea propter bellum continuari e re Imperii non fuerit visum, porro quoque amissa sunto, ac modernis possessoribus permanento.

 

IPM   § 42

Quantum autem eorundem bona concernit, si ea, antequam in Coronae Galliae Sueciaeve partes transierunt, confiscatione aut alio modo amissa fuere, etsi Plenipotentiarii Suecici diu multumque institerant, ut iis etiam illa restituerentur, tamen cum Sacrae Caesareae Maiestati hac in re ab aliis nihil praescribi, nec ob Caesareanorum constantem contradictionem aliter transigi potuerit, Ordinibusque Imperii eapropter bellum continuari e re Imperii non fuerit visum, porro quoque amissa sunto ac modernis possessoribus permanento.

54   Illa vero bona, quae ipsis post, ob eam causam, quod pro Suecis aut Gallis, contra Caesarem Domumque Austriacam, arma sumpsissent, erepta sunt, iisdem, qualia nunc sunt, absque refusione tamen sumptuum et fructuum perceptorum, aut damni dati restituantur.

 

IPM   § 43

Illa vero bona, quae ipsis post eam ob causam, quod pro Gallis aut Suecis contra Caesarem Domumque Austriacam arma sumpsissent, erepta sunt, iisdem, qualia nunc sunt, absque refusione tamen sumptuum et fructuum perceptorum, aut damni dati restituantur.

55   De caetero in Bohemia aliisque quibuscunque Provinciis haereditariis Imperatoris, Augustanae confessioni addictis subditis vel Creditoribus, eorumve haeredibus, pro privatis suis praetensionibus, si quas habent, et earum nomine actiones intenderint aut prosecuti fuerint, jus et justitia aeque ac Catholicis citra respectum administretur.

 

IPM   § 44

De caetero in Bohemia aliisque quibuscunque Provinciis haereditariis Imperatoris, Augustanae confessioni addictis subditis vel creditoribus, eorumve haeredibus pro privatis suis praetensionibus, si quas habent, et earum nomine actiones intenderint aut prosecuti fuerint, ius et iustitia aeque ac Catholicis citra respectum administretur.

56   A dicta tamen universali restitutione excepta sunto, quae restitui vel redhiberi nequeunt, mobilia et se moventia, fructus percepti authoritate belligerantium partium interversa, itemque tam destructa, quam publicae securitatis causa in alios usus conversa aedificia publica et privata, sacra et profana, nec non deposita publica vel privata, hostilitatis intuitu confiscata, legitime vendita, sponte donata.

 

IPM   § 45

A dicta tamen universali restitutione excepta sunto, quae restitui vel redhiberi nequeunt, mobilia et se moventia, fructus percepti, authoritate belligerantium partium interversa, itemque tam destructa, quam publicae securitatis causa in alios usus conversa aedificia publica et privata, sacra et profana, nec non deposita publica vel privata hostilitatis intuitu confiscata, legitime vendita, sponte donata.

57   Quia vero etiam causa Juliacensis successionis inter interessatos, nisi praeveniatur, magnas aliquando turbas in Imperio excitare posset; ideo conventum est, ut ea quoque pace confecta, ordinario processu coram Caesarea Majestate vel amicabili compositione vel alio legitimo modo sine mora dirimatur.

 

IPM   § 46

Quia vero etiam causa Iuliacensis Successionis inter interessatos, nisi praeveniatur, magnas aliquando turbas in Imperio excitare posset: Ideo conventum est, ut ea quoque Pace confecta ordinario processu coram Caesarea Majestate, vel amicabili compositione vel alio legitimo modo sine mora dirimatur.