BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 119

 

 

 

 

Sub hoc praesenti Pacis Tractatu comprehendentur illi qui ante permutationem ratificationis, vel inter sex menses postea ab una alteraque parte ex communi consensu nominabuntur, interim tamen utriusque placito comprehenditur Respublica Veneta, uti mediatrix huius Tractatus. Ducibus quoque Sabaudiae, et Mutinae, quod pro Rege Christianissimo in Italia bellum gesserint, et etiam nunc gerant, nullum unquam adferat praeiudicium.

 

IPO   Articulus XVII

10   Hac Pacificatione comprehendantur ex parte Serenissimi Imperatoris omnes suae Maiestatis foederati et adhaerentes, imprimis Rex Catholicus, Domus Austriaca, Sacri Imperii Romani Electores, Principes, interque eos etiam Dux Sabaudiae, caeterique Status, comprehensa libera et immediata Imperii Nobilitate, et Civitates Anseaticae, item Rex Angliae, Rex et Regna Daniae Norvegiaeque cum annexis provinciis, ut et Ducatu Schleswicensi, Rex Poloniae, Dux Lotharingiae, omnesque Principes et Respublicae Italiae Ordinesque foederati Belgii et Helvetiae, Rhetiaeque, Princeps etiam Transylvaniae.

11   Ex Parte vero Serenissimae Reginae Regnique Sueciae omnes eius foederati et adhaerentes, imprimis Rex Christianissimus, tum Electores, Principes Status, libera et immediata Imperii Nobilitate comprehensa et civitates Anseaticae, item Rex Angliae, Rex et Regna Daniae Norvegiaeque cum annexis Provinciis, ut et Ducatu Schleswicensi, Rex Poloniae, Rex et Regnum Lusitaniae, Magnus Dux Muschoviae, Respublica Veneta, foederatum Belgium, Helvetii Rhetique et Princeps Transylvaniae.