BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 118

 

 

 

 

Quoties autem milites quavis occasione, aut quocunque tempore, per aliorum Territoria aut fines aliquis ducere velit, transitus huiusmodi instituatur eius, ad quem transeuntes milites pertinent, sumptu, atque adeo sine maleficio, damno et noxa eorum, quorum per territoria ducuntur, ac denique omnino observentur, quae de conservatione Pacis Publicae Imperii Constitutiones decernunt et ordinant.

 

IPO   Articulus XVII

9   Quoties autem milites quavis occasione aut quocunque tempore per aliorum territoria aut fines aliquis ducere velit, transitus huiusmodi instituatur eius, ad quem transeuntes milites pertinent, sumptu, atque adeo sine maleficio, damno et noxa eorum, quorum per territoria ducuntur ac denique omnino observentur, quae de conservatione pacis publicae Imperii Constitutiones decernunt et ordinant.