BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 87

 

 

 

 

Teneatur Rex Christianissimus non solum Episcopos Argentinensem et Basiliensem, cum Civitate Argentinensi, sed etiam reliquos per utramque Alsatiam Romano Imperio immediate subiectos Ordines, Abbates Murbacensem et Luderensem, Abbatissam Andlaviensem, Monasterium in Valle S. Gregorii, Benedictini Ordinis, Palatinos de Luzelstain, Comites et Barones de Hanau, Fleckenstain, Oberstain, totiusque Inferioris Alsatiae Nobilitatem. Item praedictas decem Civitates Imperiales, quae Praefecturam Hagenoensem agnoscunt, in ea libertate et possessione Immedietatis erga Imperium Romanum, qua hactenus gavisae sunt, relinquere: Ita ut nullam ulterius in eos Regiam superioritatem praetendere possit, sed iis iuribus contentus maneat, quaecumque ad Domum Austriacam spectabant, et per hunc Pacificationis Tractatum Coronae Galliae ceduntur. Ita tamen, ut praesenti hac declaratione nihil detractum intelligatur de eo omni supremi Dominii iure, quod supra [cf. §§ 73-74, 78-80 IPM] concessum est.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.