BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 86

 

 

 

 

Omnes Vassalli, Landsasi, Subditi, Cives, Incolae, quicumque cis et ultra Rhenum Domui Austriacae, sicut etiam illi, qui immediate Imperio subiecti erant, vel alios Imperii Ordines ut Superiores recognoscunt, non obstante qualicumque confiscatione, translatione, donatione per quoscumque belli Duces aut Praefectos militiae Suedicae aut Confoederatorum post occupatam Provinciam facta, perque Regem Christianissimum ratificata, aut proprio motu decreta, statim post publicatam Pacem bonis suis immobilibus et stabilibus, sive corporalia sive incorporalia sint, villis, castris, oppidis, fundis, possessionibus restitui debent, citra ullam exceptionem meliorationum, expensarum, sumptuum compensationum, quas moderni possessores quomodolibet obiicere possent, et citra restitutionem mobilium ac se moventium et fructuum perceptorum. Quod vero ad confiscationes rerum, pondere, numero, et mensura consistentium, exactiones, concussiones, atque extorsiones intuitu belli factas attinet, earum repetitio ad amputandas lites utrimque penitus cassata et sublata esto.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.