Principes quoque Wirtembergici Lineae Montpelgartensis restituantur in omnes suas Ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas et nominatim in duo Feuda Burgundica, Clerval et Passavant, et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, iura et praerogativas, quibus ante initium horum bellorum gavisi sunt.
|
|
IPO Articulus IV
25 Principes quoque Würtenbergici Lineae Mompelgardensis restituantur in omnes suas ditiones in Alsatia vel ubicunque sitas, et nominatim in duo feuda Burgundica Clerval et Passavant, et ab utraque parte redintegrentur in eum statum, jura, praerogativas, ac in specie, ad eam immedietatem erga Romanum Imperium, qua ante initium horum bellorum gavisi sunt, et qua caeteri Imperii Principes ac status gaudent vel gaudere debent.
|