Rex Christianissimus tempore et modo inferius definitis circa deductionem praesidiorum, restituet Duci Wirtembergico Civitates et fortalitia Hohenwiel (!), Schorendorff, Tubinghen, aliaque omnia loca sine ulla reservatione, quae in Ducatu Wirtembergico praesidiis suis tenet. In reliquis paragraphus «Domus Wirtenbergica», sicut in Instrumento Caesareo-Suecico insertus est, hic insertus intelligatur.
|
|
IPO Articulus IV
24 Domus Würtenbergica maneat quiete in recuperata possessione Dynastiarum Weinsperg, Neustadt et Meckmüle, restituatur etiam in omnia et singula secularia atque ecclesiastica bona et jura ante hos motus ubicunque possessa, interque illa specialiter in Dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen cum pertinentiis, et sub praetextu pertinentium ad eas occupatis bonis, cumprimis Civitate et territorio Göppingensi atque pago Pflumeren, reditibus universitati Tübingensi pie fundatis, recipiat etiam Dynastias Heidenheim et Oberkirch, item Civitates Balingen, Tuttlingen, Ebingen et Rosenfeld, nec non arcem et pagum Neidlingen cum pertinentiis, tum Hohentwiel, Hohenasberg, Hohenaurach, Hohen Tübingen, Albeck, Hornbergk, Schiltack cum civitate Schorndorff; restitutio etiam fiat in ecclesias collegiatas Stutgard, Tübingen, Hernberg, Göppingen, Backnang, nec non in Abbatias, praeposituras atque monasteria Bebenhausen, Maulbron, Anhausen, Lorch, Adelberg, Denckendorff, Hirschau, Blaubeuren, Herprechtingen, Murhard, Alpersbach, Königsbrunn, Herrenalb, Divi Georgii, Reichenbach, Phullingen et Lichtenstern sive Marien-Cron et similia, cum omnibus documentis ablatis, salvis tamen et reservatis Domus Austriacae nec non Würtenbergicae in supradictas Dynastias Blaubeuren, Achalm et Stauffen praetensis juribus, actionibus, exceptionibus et remediis atque beneficiis juris quibuscunque.
|