BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes Hagenaw

floruit 1620

 

Iter Principis Serenissimi

Vladislai Vasae

per Europam Occidentalem

1624 - 1625

 

December 1624

 

___________________________________________________

 

 

 

1624

December

 

Die 1

Placentiae ientaculum sumitur, duroque hospiti solutio offertur, manu retracta nihil se in solutionem accepturum dicit stante sic imperio Serenissimi Ducis. Honorarii itaque loco Ungaricis manus ipsi onerata. Hinc dominus Pac Parmam a Serenissimo Principe ducem Parmensem de adventu eius certiorem redditurus praemittitur. Qui expedito apud Serenissimum Ducem commisso sibi officio sexigis ducalibus Serenissimo Principi occurrit. Quibus clauso curru Serenissimus in civitatem vectus in palatio ducis Polli hospitatur. Ubi adventante Serenissimo conclavia nondum bene erant instructa. Dum autem Serenissimus comoediae cum comitatu interest, omnia peristromatibus, tapetibus, lectisterniis superbissimis auroque et argento micantibus utensilibus item suppellectilibus etiam iis, quae igni struendo serviunt argenteis splendidissime exornantur. Auditum est peti veniam vilitatis apparatuum ornamentorumque ab iis, quorum camerae et lecti holoserico erant instructi. De magnificentia ciborum non suppetunt verba satis magnifica, quae ipsi respondeant usque adeo et copia et raritas et sumptus erant in excessu neque facta est ulla aut ciborum aut potus inter dominos et famulos differentia. Commissarii munere fungebatur dominus Lampugnani, qui super colloquio instituendo inter Serenissimum Principem et Serenissimum Ducem tractans concedi petiit, ut Serenissimus Dux ad Serenissimura Principem visitandi gratia venire posset. Serenissimus ne contra mentem suam tali visitatione detegeretur, gratiis de hac humanitate actis colloquii locum apud patres Societatis assignavit. Quod occasione festi Sancti Xaverii eo die incidentis ex animi voto peractum.

 

Die 2

Pervenerat autem illuc Serenissimus Dux una cum cardinale Farnesio Serenissimi nostri adventum praestolaturus. Dumque de accessu Serenissimi admonetur, extra camerae portam progressus Serenissimo nostro occurrit ipsumque perhumana salutatione excipit. Facta sua primum, deinde illustrissimi cardinalis, patrui sui, excusatione, quod ipse propter voluntatem Serenissimi Principis votis suis reluctantem, Cardinalis autem propter podagram, qua tunc temporis graviter afflictabatur, officiis suis satisfacere non possent. Mirum autem dictu, quanta in duodenni hoc duce maturitas, quae naturae praerogativa! qualesve ingenii dotes in omni actione sermoneve eluxerint. Peracto maturae salutationis officio musicae audiendae ibidem aliquantum temporis impenditur. A prandio Septimia cantatrix (mulier haec maritata est) vocis et artis eius audiendae causa aditur. Finitis vesperis (quibus Serenissimus apud patres Societatis interfuit) ducissa vidua a Serenissimo visitatur, quae magna animi alacritate et benevolentiae demonstratione visitationem illam accepit. Ab hac ad comoediam, inde ad cenam itur.

 

Die 3

Mutinam a Serenissimo Principe praemittitur Serenissimi sacellanus dominus Lampugnani, qui ducem Mutinae de adventu Serenissimi certiorem redderet procuraretque, ut in ingressu salutationeque eo quo Parmae cum ipso procederetur modo. Ipse Serenissimus Parmae ad templum Sancti Quintini sese contulit virginem quandam nobilem e familia Scottorum (quorum unus erat conscius et complex conspirationis in ducem factae) in monasterio, non tamen monastice commorantem discipulam praefatae Septimiae cantantem auditurus. Quod et factum eo vocis et artis moderamine et elegantia, ut audientium omnium iudicio et magistrae suae praeferenda censeretur. Hinc Serenissimus hortum ducis ingressus. Inter cetera notavit, qua arte quave industria arbores citrinae et aliae mitiori celo calidioreque terra oriri suetae solitae contra hibernum frigus muniantur. Tecto videlicet superstructo et ignibus tota hieme perpetuatis fotae, quae omnia redeunte vere removentur. Notata quoque illa palatii aula, quam Serenissimus Dux 150000 scutorum aureorum in nuptialem filiae pompam exstrui curavit. Demum dux Radzivillius nomine Serenissimi Principis Serenissimum Ducem cardinalemque gratiarum agendarum causa adit. A prandio Rhegium contenditur, quo paulo serius advenientes portam clausam reperere. In qua aperienda diu tardatum. Occasio morae non erat alia, quam gravissimus gubernatoris eo plane tempore cum morte conflictantis morbus, qui ea etiam nocte obiit. Ingressi civitatem «Sub Urso» hospitantur lauteque et splendide habentur peristromatibus ducalibus in toto diversorio undequaque affixis.

 

Die 4

Mutinam appellit Serenissimus. Hospitatur in palatio privato, prope hospitium «Angeli», cuius parietem in palatio coniunctiorem perfoderant, ut transitus utrinque pateret. Post prandium ad Sancti Petri coenobium patrum benedictinorum sese confert, ubi a Serenissimo Duce Mutinae in camera abbatis exspectabatur. Serenissimo nostro ad cameram accedenti dux ex camera progrediens occurrit salutationique faciendae sese adaptat, quam Serenissimus noster in publico expediri noluit. Ita uterque in cameram abbatis secedit. Fervente salutatione duci Mutinae in aurem insusurratur ducem Radzivillium verum Poloniae principem esse, sed dissimulare. Qua super re stupefactus sermonem et erroris excusationem ad ducem Radzivillium convertit. Qui inexspectata rei novitate stupefactus negat pernegatque se eum principem esse, quin pergeret, cum quo orsus esset. Dux nihilominus quid facticium subesse ratus in coepto pergit, deceptum se esse asseverans. Durat haec contestatio per quadrantem fere horae, donec constante ducis Radzivilli detectione ad credendum inducitur. Retorto itaque cum nova deprecatione sermone ad Serenissimum salutationis officium finit datoque a Serenissimo responso musicae aliquandiu vacatur. Inde Serenissimus Princeps ad palatium suum rediens audientiam legati olim in Polonia fratri domino Rangonio, concedit simulque eius filio. Cenae musica vocalis et intrumentalis adhibetur.

 

Die 5

Die 5 eiusdem prandetur Samorae, pro nocte Bononiam venitur. Decreverat Serenissimus Princeps hic in publico peregrini diversorio hospitari. Mutata deinde sententia dominum Lampugnani praemittit palatii pro tempore, quo illic moraturus esset conducendi causa. Quo non invento palatium a reverendo domino auditore legati Bononiensis cardinalis Ubaldini obviam Serenissimo misso oblatum acceptavit, situm in platea, quam Porta Gallea vocant. In quo licet incognitus laute tamen est habitus Serenissimus, rebus omnibus ad tractationem habitationemque splendide et regaliter instructis.

 

Die 6

Serenissimus Mettertius plura loca civitatis, quae vel sanctitate, vel nitore, vel quacunque tandem raritate commendantur, invisit. Eodem die magistratus civitatis audientiam a Serenissimo petiit, quae ipsi cum humanissima excusatione praetextu evitandae detectionis et exempli negata. Circa vesperam secretarius illustrissimi cardinalis de Torres Roma ad ducem Radzivillium venit, viam eiusdem domini cardinalis de Torres nepoti domino Ferdinando de modo introitus commorationisve Romae a Serenissimo faciendae tractaturo praestruens.

 

Die 7

Serenissimus Sanctum Michaelem in Bosco ecclesiam dominicanorum Divamque Catharinam apud moniales Corporis Dominici invisit. Paulo ante prandium praefatus dominus Ferdinandus de Torres apud Serenissimum audientiam habuit. Dominus Denhoff Florentiam ad magnum ducem delegatur, Dux Radzivillius cardinali Ubaldino legato gratias pro exercita in tractando Serenissimo munificentia agit.

 

Die 8

Sumpto mature prandio Bononia disceditur Serenissimus cum duce Radzivillio et nonnullis aliis e suo comitatu in curru cardinalis comitante auditore eiusdem, qui paucis Bononia miliaribus remittitur una cum curru sicque Serenissimus conscensa rheda conductitia provecta iam nocte Immolam venit. Hic nonnulli a gubernatore loci ad id destinati cum facibus accensis in porta exspectarunt. Qui rhedas praeeundo Serenissimum ad palatium gubernatoris deducunt. Serenissimus autem aurigam ulterius progredi iubet facto proposito in publico diversorio pernoctandi indignatus dominus Nagott, quod contra voluntatem suam invitanti gubernatori acquievisset. Considerata, tandem diversorii ineptia immunditieque et ex alia parte egregio gubernatoris officii exhibendi desiderio accedente nonnullorum e comitatu persuasione sententiam mutat seseque in palatium transferens cenam ibidem opipare instructam sumit. Huc ingens hominum multitudo confluxit aviditate videndi Serenissimi. Cena peracta musicae in camera ducis Radzivillii aliquot horae impenduntur, non sine iucunditate accitis videlicet iis musicis, quos artis vocisque excellentia maxime commendabat.

 

Die 9

Audito sacro Serenissimus cum aliis dominis ante portam civitatis praecessit, quos deinde currus subsecuti sunt. Faënze prandetur allatis ex palatio gubernatoris (quem spes pertrahendi Serenissimi m domum suam delusit) ferculis rebusque omnibus necessariis ad diversorium «Sub Stella Aurea». Furlii pernoctatur in aedibus domini Spada subministrante cenam loci gubernatore.

 

Die 10

Furlo profecti Cesinam transeunt; hinc duobus fere miliaribus Savinianum versus pone viam columna visitur, cuius fastigium in formam pyramidis coactum basis quadrata. Nomen pontificis Pauli V, sub cuius imperio e ruinis resuscitata est, continet, medium sequenti Populo Romano edicto tabulae saxeae inciso insignitur: «Iussu mandatuve P.B. Cos[Consul] Imp[erator] Mili. Turo commilito Manipularieve (?) Cen. Turmeve Legionarique armat, Quisquis es, hic sistito. Vexillum sinito nec citra hunc amnem Rubiconem signa, arma, ductum, commeatum, exercitum traducito. Si quis huiusce iussionis ergo adversus ierit, fecerisve, adiudicatus esto hostis P[opuli] R[omani], ac si contra patriam arma tulerit sacrosque penates e penetralibus asportaverit, sanctio plebisciti senatusve consulti ultra hos fines arma proferre liceat, nemini S.P.Q.R.» [Senatus Populusque Romanus]. Ex alia parte basis legitur subiectum distichon:

Quae fluit unda brevis Gallorum terminus olim

Ausoniaeque fuit parvulus hic Rubicon.

Prandium Saviniani in diversorio suburbano a gubematore loci subministratur. Vespere Ariminum ventum; pernoctat Serenissimus in palatio domini Pavoni, cubicularii maioris olim Pauli V et Gregorii XV nitidissimo superbissimoque. Cenam liberalitas pontificia exhibet. Huc dominus Carolus Magalotti, avunculus illustrissimi cardinalis Barberini fraterque Illustrissimi cardinalis Magalotti, a summo pontifice missus subsequentes litteras a Sancta Beatitudine affert. Qui tamen propter summum Serenissimi Pontificis sine tumultu transeundi desiderium non sine difficultate admissus.

[Litterae:]

«Urbanus Papa VIII

Dilectissime in Christo Fili, nostram salutem et apostolicam benedictionem, Haec patria generis humani, quae non semel armatos terrarum triumphatores vidit, ad Piscatoris sepulchrum procumbentes, cum iam diu anxiis votis te vocet, propinqua iam adventus tui spe summopere laetatur. Cum enim indicta pridem Anni Sancti et Christiani Iubilaei sollemnitas credentes populos ad hoc religionis sanctuarium convocet, iucundum coelo hominibusque spectaculum fies, Poloniae Princeps, qui regiam iuventutem illustribus victoriis Catholicae Ecclesiae commendasti. Excitam illam ex Aquilonis Orientisque latebris colluviem Turcarum atque Tartarorum, quae toti Europae non ita pridem videbatur diluvium minitari, Roma scit Poloni Principis virtute compressam coactamque fuisse salutem meticulosa pactione et turpi fuga redimere. Proin cogitare potes, te hic urbis amore et populorum plausu colendum, ubi fortitudinis tuae trophea, qui Christianitatis propugnacula fuerint, consentientibus nationum tam diversarum vocibus celebrantur. Nos vero, qui iam diu triumphalibus nominis tui laudibus favemus, apostolici amoris brachiis te complectemur, decus Septentrionis et fidei praesidium. Scito ergo te maxima adventu pontificiae charitati solatia allaturum, qui certe praesens cognosces, quanti apud nos ii principes sint, qui barbaricam impietatem profligantes caeleste Regnum in terris propagant. Mentem nostram clarius declarabit dilectus filius Carolus Magallotus, custodiarum nostrarum generalis locumtenens, cardinalis Barberini, nepotis nostri avunculus et cardinalis Magallotti frater, quem nobis gratissimum ad te ablegamus, ut apostolicas litteras afferens paternum desiderium nostrum tibi significet. Is autem se nobis morem gessisse arbitrabitur, cum omni officii atque obsequii genere demereri poterit patrocinium tanti principis, cui ad nos proficiscenti felix iter precamur et apostolicam benedictionem amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVIII novembris MDCXXIV, pontificatus nostri anno secundo.

Joannes Crampolus.

Inscriptio: Dilectissimo in Christo filio nostro Vladislao Sigismundo Poloniae et Sueciae Principi.»

 

Die 11

Mane legatus ducis Urbini comes della Bassetta a duce Radzivillio ad Serenissimum Principem ductus domini sui voluntatem exponens, cuius nomine Serenissimo nostro statum Urbinensem transituro tractationem offert, quae solita cum humanitate acceptata cum cautione amovendarum solennitatum magnificentiarumque omnium, quibus persona Serenissimi detegeretur. Arimino profectus Serenissimus in pago Catholica dicto prandet. Dum Pesarum contenditur tanta serenitate coloreque nobis gratificabatur caelum, ut etiam otiantibus sudor exprimeretur. Pesari Serenissimus cum tota aula in patatio ducis honorificentissime excipitur ipso duce Urbini degente; ornamenta conclavium omnium magnificentiae munificentiaeque ducis stiperba fuere argumenta.

 

Die 12

Prandetur Fani in palatio domini Pompilii de Cuppis sumptibus pontificiis. Hic pro raritate Serenissimo petra e mari apportata est, qua dissecta pisciculi velut testis quibusdam circumvoluti extrahuntur, sapore mirifice ab incolis commendantur. Petrae hae e rupibus et littore marino avelluntur nec alibi quam in mari limitibus Pesaricis et Anconitanis contento reperiri dicuntur.

Vespere Senigaliam ventum praeterita civitate in diversorio suburbano pernoctatum. Cena sumptibus ducis Urbini superbe exhibita.

 

Die 13

Audito apud patres Franciscanos sacro Senigallia disceditur circaque meridiem a Cassa Brucciata (una haec domus est prope mare sita) prandium liberalitate pontificia praeparatum sumitur. Dum ad mensam itur, dominus Carolus Magalottus redit Serenissimum Romam usque conducturus munereque commissarii functurus. A prandio Serenissimus cum duce Radzivillio et nonnullis aliis in curru domini Caroli Magalotti Anconam proficiscitur, ceteris in curribus conducticiis subsequentibus. Anconae dominus Lampugnani ignotus quidam ex tempore occurrens prophetiam scriptam obtulit. Qua praedicebat Serenissimum Poloniae Principem A. 1633 Turcas proelio fusurum eorumque imperatorem capturum, non adiuncto alio, nisi subscriptione nominis Antonio Barbiero.

 

Die 14

Serenissimus in curru domini Caroli cum duce Radzivillio, domino Pac, et domino Zolkiewski festinato itinere Loretum praecurrit. Tempestiveque adhuc ad sacrum eo pervenit. Quo prandente reliqui quoque currus superveniunt. Exceptus autem est Serenissimus cum comitatu in palatio gubernatoris, qui erat reverendissimus dominus Cenci, episcopus Iesensis. Prandio peracto dominus Nagott procurandi hospitii rerumque necessariarum causa Romam in posta praemittitur. Serenissimo cum comitatu thesaurus Sacrosanctae Domus in sacrystia monstratur, in quo mirum dictu quantam hominum in Reginam Coeli pietatem inaestimabilis margaritarum, auri argentique ceterarumque rerum pretiosissimarum copia oculis mentibusque intuentium proponat. Ex sacrystia ad Sanctam Domum sese contulit Serenissimus, ubi consideratis primum muris trabibusque lampadibus item argenteis aureisque (quas inter illa Serenissimi et Invictissimi Poloniae Regis, ut magnitudine excellentior media ante statuam Beatae Virginis ceteris prominet), crucifixo insuper a Sancto Luca depicto eumque Sacra Domo transportato. Demum ipsa Beatae Mariae Virginis Lauretanae statua demptis unionibus, monilibus vestibusque e loco suo in altero transportato Serenissimo eiusque comitibus omnibus monstratur in ea forma, qua una cum Sancto Domo hunc in locum transiit. Est autem statua lignea, altitudinis circiter sesquicubialis, facie nigra, veste superiore caerulea, inferiore subrubea, peplo candido, in medium tergi defluente. Brachio sinistro Puer Iesus insidet, vestem albam indutus, dexterae manus indicem erectum tenens; manu dextra vestem superiorem ne velut progressurae obstaculo sit; sublevatum aliquantum tenet. Vestis deinde eiusdem trecentenis e camelotto rubeo ostensa in armario Beatae Virginis. Stellae aliquot deauratae ex tabulato ab apostolis facto. Dum Sacram Domum in sacellum consecrarent, cum parte asseris ex eodem tabulato nullam teredinem putredinemque passi. Item scutellae aliquot argilaceae, quibus Beatissima Virgo usa ibidem asservantur. Visis his omnibus Serenissimus vesperis musicae audiendae causa interest. Dominus Iulius de Medices et dominus Giraldi a Serenissima Archiducissa Florentia missi litteras Serenissimo Principi afferunt audientiamque habent. Cardinalis quoque Galeminius, dominicanus, litteras de felicitate itineris gratulatorias Serenissimo mittit. Reverendo domino Altieri, episcopo Camerino, illustrissimi legati hodierni in Polonia cognato audientia conceditur.

 

Die 15

Mane Serenissimus cum plerisque e suo comitatu Sancta Eucharistia reficitur. Ablutio in scutella Beatae Virginis argilacea porrigitur. Eodem tempore votivam Sancti Wladislai statuam auream Serenissimus obtulit, quae medla inter quatuor Beatae Virginis statuas argenteas in altari constituta. Expedita devotione absolutisque sacris pluribus musicae audiendae vacatur. Rhedis onerariis praemissis Serenissimus cum comitatu inumbrante iam vespera Maceratam pervenit. Absoluto Loreti prandio hospitatur in palatio domini Benigni Recentis.

 

Die 16

Prandetur Tolentini in palatio marchionis Sanesi. In ingressu civitatis statim templum Augustinianorum aditur reliquiaeque Sancti Nicolai Tolentini visuntur e cuius brachio sanguis affatim profluxisse fertur eo tempore, quo Henricus IV, Galliarum rex, occidebatur. Circa vesperum in la Muccia ventum. Villa haec est episcopo Camerino sublecta, ubi et dictus reverendissimus dominus episcopus, qui Loreto festinato itinere huc praecurrerat, lauta tractatione et musica Serenissimum cepit accitis undequaque e vicinia famatioribus musicis. Pernoctatum in palatio domini Moselli, nobilis Camerini.

 

Die 17

Prandium sumitur alle Case Nove. Taeddiosum hoc iter ob continuam pluviam et infestos ventos. Vespere pervenitur Foliniam, cenatur quiesciturque in palatio gubernatoris reverendi domini Alexandri Rangonii. Hora noctis septima, quae est post mediam noctem prima tenta est porta ducis Radzivillii paulatim primo, ubi vox eius, quisnam ibi sit petentis, audita, fortius ita, ut clavis ex sera exciderit, intellencta demum secunda tertiaque famulorum voce, quisquis is vel ii fuerint, recesserunt. Lumine accenso neminem reperi.

 

Die 18

Serenissimus in curru domini Magalotti cum duce Radzivillio, domino Pac, et domino Zolkiewski ipsoque Carolo, domino Rylski Assisium contendit, reliquis Romam versus recta praemissis. Assisii primo auditum sacrum super sepulchrum Sancti Francisci. Deinde in sacristia flectenti Serenissimo ceterisque reliquiae ostensae: Lac et capilli Beatae Virginis, capilli item Sanctae Catherinae ex monte Sina, particula clavi crucis Christi, particula ex ipsa cruce Christi, quam probandi causa quatuor horis continuis igni impositam ad instar ferri canduisse, nec tamen combustam ferunt; vestis, in qua mortuum Sanctus Franciscus, socci eiusdem lanei gestati a Sancto post accepta stigmata, a Sancta Clara confecti. Particula corii super stigmata pectoris gestata et a sanguine perrosa, cingulum Sancti Francisci. Benedictio Beato Leoni confratri Sancti Francisci, ab eodem propria manu scripta, quae talis est: «Benedicat tibi Dominus et custodiat te, ostendat faciem tibi suam et misereatur tui, convertat vultum suum ad te et det tibi pacem, Dominus bene dicat te».

Hanc praefato Beato Leoni in tentatione gravi constituto benedictionemque postulanti scripsit dominus Franciscus. Cilicium item Sancti Francisci, caput Sancti Seraphini in ulteriore sacrystiae camerae, praeviis Beatae lithaniis ostensum est peplum eiusdem Deiparae, quod in terris degens ipsa gestabat. Hoc alias feria secunda Pentecostes publice e muro civitatis ostendi solet, concurrente in subiectos campos infinita hominum multitudine. Est autem peplum hoc tenuissimae et perlucidae materiae argenteae thecae inclusum. Hinc ad templum superius ascensum. Inde in monasterii partem, quae pro hospitibus destinata est, in qua prandium sumptum. Hic benedictio a Sancto Francisco iam moribundo civitati oretenus facta visitur.

«Benedicta, tu civitas a Domino, quia per te multorum animae salvabuntur. Et in te multi servi Altissimi habitabunt. Et de te iusti eligentur ad regnum aeternum».

Absoluto prandio itur ad Sanctam Claram, cuius sepulchro salutato visus Crucifixus olim Sanctae Clarae locutus et sanguis ex stigmatis Sancti Francisci ab eadem Sancta asservatus. Hinc ad Beatam Virginem Angelorum descensum, unde recta Foliniam reversus, Relicto ob incumbentem noctem Montefalconem visendi proposito. Ubi Foliniam rediimus, tonitru est auditum.

 

Die 19

Tardantibus nimium iis, qui equos conducticios adducere debebant, quibus Montefalconem iretur, mutata sententia conscensis curribus comitante reverendo domino Rangonio recta Spoletum discessum, ubi lauto prandio excepti facta reverendo domino Rangonio valedictione pro nocte Termiam venerunt, ibidemque cena sumpta pernoctarunt.

 

Die 20

Hinc turbido pluviis et ventis aere per postam Romam versus disceditur. In Castel Casale prandetur, unde renovatis equis usque ad Castelnovo pergitur. Hic illustrissimus dominus cardinalis de Torres obviam Serenissimo profectus reperit terminos quidem occursus, quos Serenissimus illi per litteras Spoleto scriptas in prima ab urbe posta praefiniverat egressus, sed probo prorsus et felici consilio, quia perpetua eius diei pluvia viarum pravitas et equorum ineptia ita omnes defatigarat, ut optatior illis res, quam ille illustrissimi domini cardinalis occursus evenire vix potuerit. Rheda enim eius excepti iniuriis coeli eripiebantur. Mirum autem dictu, quanta in salutatione utrinque iucunditas eluxerit, gratulantibus sibi mutuo hanc tantopere desideratam revidendi occasionem. In subsequente posta alter currus excipiendis famulis destinatus invenitur. Ita Serenissimus clauso, ne ob praesentiam illustrissimi cardinalis agnosceretur, curru Romam perrexit palatioque domini Ammerini Caponi prope Portam Populi commorationi suae assignato invectus. Mutatis tantum vestibus. statim ad palatium summi pontificis ab illustrissimo cardinale de Torres deducitur summo pontifici reverentiam facturus. Licet autem Serenissimus praemoneri curasset se nullius cardinalis occursum acceptare velle, tamen cum in summi pontificis anticameram venisset, exspectantem illic illustrissimum cardinalem Barberinum, nepotem summi pontificis, eis offendit, qui Serenissimo occurrens expedita salutatione petiit, Serenissimus sibi ignosceret, quod eius ordinationem transilierit. Non enim voluntate id sua, sed mandato summi pontificis factum. Ita Serenissimus medius inter illustrissimum cardinalem de Torres (cui dextra dabatur) et illustrissimum cardinalem Barberinum (cui sinistra) in conclave summi pontificis introducitur. Et factis trinis reverentiis (ad quas Sua Sanctitas mediocri corporis paululum inclinati e throno sublevatione respondit) propius accedens in genua provolutus pedem summi pontificis osculatur. Summus autem pontifex arcto complexu sublevati caput ori suo utrinque singulari cum affectu adpressit eumque sedili ligneo depicto ad sedendum a manu sibi dextera invitavit, illustrissimis dominis cardinalibus de Torres et Barberino a sinistra in similibus sedilibus collocatis a longe. Quibus Serenissimo abituriente surgentibus cardinalis Magalottus superveniens accessit. Sessione durante tres circiter quadrantes familiariori conversationi impenduntur, elucente semper in Serenissimo nostro regia quadam praesentia libertate animique magnitudine, qua non tantum existimationis fama virtutum suarum praenuntia in animis omnium excitatae respondit, sed etiam animum summi pontificis mira voluptate perfusum in spem maiorum pro Christi fide facinorum erexit.

Expedito hoc colloquio dux Radzivillius cum aliis vocatus pedes summi pontificis osculatur. Quem una cum domino Pac summus pontifex statim agnovit memoria notitiae Bononicae (cum illic legatum ageret) factae renovata. Sic papali salutatione transacta Serenissimus ab aliis cardinalibus extra conclave a cardinale autem de Torres ad hospitium usque deducitur. Statimque digresso illustrissimo domino cardinale mensae cenaturus accumbit continuante officium commissarii domino Carolo Magalotti.

 

Die 21

Apud Minervam assistentibus cardinalibus, archiepiscopis episcopisque et doctoribus scripta Antoni de Dominis, ad vomitum reversi, post mortem eius inventa haereseos damnantur simulque cum cadavere et effigie authoris in Campo Florae cremantur. Huic actui ut Serenissimus adesset, iam se in templum contulerat, sed non invento loco ob nimiam turbam apto, recessit sacroque in templo Societatia al Gesu audito Sanctum Mariam Rotondam lustravit. Inde domum ad prandium sese contulit. Dux Radzivillius cum illustrissimis fratribus illustrissimum cardinalem de Torres invisit, qui et ipse circa noctem Serenissimum visitandi gratia adiit.

 

Die 22

Serenissimus cum comitatu capellae pontificiae interest. Ut magis ignotus illic versetur, in choro musicis sese interserit, quem tamen agnitum cardinalis ferme omnes detectis capitibus officioso nutu et corporisque inclinatione salutarunt salutemque similiter gestu redditam receperunt. A prandio Serenissimus palatium papale in Monte Quirinali alias Monte Cavallo lustrat, ubi adhuc cameras sibi suisque inscriptas praeparatasque (tentabat enim summus Pontifex omnibus modis Serenissimum inducere, Serenissimus ut Romam veniens aut in Palatio Sancti Petri aut in Palatio Quirinali hospitaretur) invenit. Inde ad palatium cardinalis Bentivolii divertit. Dux Radzivillius cum illustrissimis dominis fratribus principe Ioanne Alberto et principe Alexandro Ludovico reverendum patrem dominicanorum generalem invisit. Episcopus Nikastriensis nuntius olim Coloniensis, qui Serenissimum Aschemburgi salutarat, ducem Radzivillium convenit audientiamque a Serenissimo Principe impetrari sibi petit.

 

Die 23

Serenissimus Capitolium, Aram Coeli aurificumque officinas visit. Dux Radzivillius sacrum ad Minervam audit cum intentione patrem generalem alloquendi, quod propter generalis absentiam in horas pomeridianas reiectum. Circa vesperum Serenissimus Princeps cum cardinale Barberino al Gesu colloquium instituit, praecedentia Serenissimo defertur, facto sic consistorii decreto, ut ipsi primo ab omnibus cardinalibus deferantur. Praevenerat autem eo illustrissimus cardinalis adventumque Serenissimi nostri praestolatus est.

 

Die 24

Tempestive Serenissimus cum toto comitatu ad Palatium sese transtulit, ut prandio illic sumpto maturius ad caeremoniam aperiendae Portae Sanctae sese sisteret. Erat autem theatrum sub porticu templi e regione ipsius Portae Sanctae Serenissimi suique comitatus gratia factum, ex quo omnes fere Poloni, qui tunc Romae caeremoniam degebant, spectabant. Observatum est illo tempore, quod quibus aditus a custodia papali praecludebatur, afficto sibi nomine Polonico intromissos fuisse. Antequam ad aperturam Portae accederetur, pontifex processionaliter a cardinalibus episcopisque pontificaliter indutis atque musica sub porticum Sancti Petri deducitur. Qui videns prae ingenti hominum multitudine, ne sibi quidem locum procedendi patere, dum satellites immo et ipse Carolus Magalotti locumtenens custodiarum generalis verbis et verberibus dispulsa turba locum facere nititur. Ipse subridens ad locum suum progreditur. Cardinalibus episcopisque, per sedilia diffusis cantatisque aliquot responsoriis summus pontifex ad Portam Sanctam accedit factaque oratione porrecto sibi a cardinale Borghesio poenitentiario maiore malleo argenteo inaurato Portam Sacram ferit, quae ad casum ruinamque aptata, ubi concidit direptisque lateribus dum summus pontifex ingredi nititur, prae multitudine reliquiis Portae inhiantium procedere nequit. Itaque satellites lancearum baculorumque auxilio utentes inter alios episcopum quendam graviter feriunt disiectisque metu verberum hominibus pontifici locum faciunt. Caeremonia hac peracta Serenissimus vesperis interest; inde ad Palatium Vaticanum redit ibique ad matutinum usque (quod hora noctis 4 coeptum), moratur. Finito matutino domum quietis causa sese contulit. Dux Radzivillius devotionem nocturnam cum reverendissimo domino abbate Peplinense ad Sanctum Apollinarem perfecit, ubi musicam alias pulcherrimam etiam lyripium cantionibus pastoralibus intermixtum iucundiorem reddidit.

 

Die 25

Serenissimus summum pontificem publice celebrantem e choro musicorum spectat. Prandium Serenissimus domi sumit.

 

Die 26

Mane sacro ad Beatam Virginem Populicam audito villam Borghesianam visit inscio cardinale, ne fortasse praeventum in horto exspectaret. Vespere ad Sanctum Stephanum rotundum musicae causa adeunt. Occiduo iam ferme sole ad Gesu inter Serenissimum cardinalemque Sancti Onophrii, fratrem summi pontificis et cardinalem Magalottum diurna conversatio instituitur.

 

Die 27

Post sacrum hortus cardinalis Montali visitur. Circa horam 24 legatus regis Hispaniae cum cardinale de Torres Serenissimum in monasterio augustinianorum ad Sanctam Mariam Populicam exspectavit. Ad quem Serenissimus cum duce Radzivillio domino Pac et domino Carolo Magalotti dominoque Rylski profectus aliquandiu privatim cum ipso collocutus est.

 

Die 28

Serenissimus novem templa curru obit inque Mattheiorum horto prandet; quae circumitio Serenissimo comitibusque eius in iubilaeum applicata.

 

Die 29

Habita apud summum pontificem audientia Serenissimus cum omnibus Polonis, qui ipsum ad palatium comitabantur, sacrum ab ipso pontifice in sacello suo interiore celebratum audit. Prandium apud illustrissimum cardinalem de Torres sumitur a Serenissimo comitatuque eius, cui etiam cardinalis Barberinus fraterque summi pontificis nepotesque eius duo et princeps Peretti interfuit. Convivium hoc omnibus numeris absolutum, magnificum sumptuosumque.

 

Die 30

Exemplo Caroli V imperatoris a duce Radzivillio relato Serenissimus desiderio videndae Sanctae Veronicae accenditur. Et quoniam ad hanc accessus nemini patet, nisi sit canonicus Sancti Petri, agitatum est in consistorio, an Serenissimus Princeps in numerum canonicorum adsciscendus esset, nec ne trepidant in utramque partem sententiae. Proponenti tamen in favorem affirmative exemplum Caroli V summo pontifici nonnulli replicant, an comparationem inter Carolum V imperatorem et principem Poloniae instituere vellet, quibus a summo pontifice responsum. Carolo V Poloniae principem sese aequiparare sicut omnes eos, qui 30 proeliis Turcam fuderint. Praevaluit itaque pontificis pars, ut si breve confectum fuisset. Hoc statim mane Serenissimus numero canonicorum insertus voti sui compos redderetur, dilata ob defectum privilegii nondum scripti caeremonia hac in tempus pomeridianum. Serenissimus Palatium Sancti Petri hortumque ipsi adiectum lustrat atque inde domum pro prandio sese confert. Post meridiem ad Sanctum Petrum redit, ubi accepto privilegio canonicatus superpelliceum candidum indutus a duobus canonicis ad locum, in quo Sancta Veronica asservatur deductus, Sacrosanctam Christi Faciem hominibus, qui illis confluxerant visendi e solito theatro exhibet. Ac formato crucis signo benedictionem impertit.