Iohannes Hagenaw
floruit 1620
|
Iter Principis SerenissimiVladislai Vasaeper Europam Occidentalem1624 - 1625
October 1624
|
___________________________________________________
|
|
1624October
Die 1Serenissimus monialem, sociam olim Sanctae Matris Teresiae, Antverpiae invisit incognito habitu; tamen agnitus et successor Serenissimi Patris sui Regis fore prudenter non sine iusticio divinante monacha. Duci Radzivillio altera vena in brachio sinistro aperitur. Visitatur a comite Emdense, a prandio a nuntio apostolico.
Die 2Serenissimus Antverpia Bruxellas redit.
Die 3Cursor Andreas ex Polonia cum litteris venit.
Die 4Serenissimus curandi vulneris in pede causa quieti lectuloque se[se] committit.
Die 5Serenissimum Principem Serenissima Infans decumbentem invisit.
Die 6Turca quidam per baptismum Sacrae Christi Militiae adscribitur; patrina ducissa de Croy, quam in hac ceremonia plurimae aliae dominae comitabantur preambulis musicis.
Die 7Dux Radzivillius cum alio Serenissimi comitatu apud comitem de Noielles pransus est.
Die 8Beatificatio Beati Patris Borgiae apud patres Societatis Iesu celebratur. Aram Serenissima Infans sumptuoso admodum apparatu erigi curarat, quae et ipsa toti sacro ceremoniisque interfuit Dux Radzivillius apud ducem de Croy prandet.Serenissimo, quem cura consolidandi vulneris in adventu inflicti toto post reditum ex castris tempore lecto affixerat, cucurbitulae applicantur.
Die 9Serenissimus revalescentibus pedis viribus per cameram ambulat.
Die 10Choreae nocturnae apud ducem Areschotanum celebrantur praesente Serenissimo eiusque comitatu. Cardinalis Cuova regis Hispaniae legatus, saepius Serenissimum Principem invisit. Semelque cum a duce Radzivillio extra conclave deducitur, ne citius, quam vellet, ab ipso recederet, comprehensa fortiter ducis manu quaesitaque studio loquendi materia, non nisi prope gradus ipsum dimittit. Sic ambitionem, quam longius deduci desiderat, tectam ratus.
Die 11Serenissimae Infantis officialibus a domino Nagott nomine Serenissimi Principis torques aureae cum effigie Serenissimi Principis distribuuntur.
Die 12Dona a Serenissima Infante Serenissimi Principis comitatui deferuntur: Metallum (ut vocant) aureum pretiosis lapillis et magnitudine excellens duci Radzivillio, simile, sed minus, domino Pac, domino item Zolkiewski, domino Denhoff, domino Kazanowski, ceteris Serenissimi cubiculariis et famulis catenas aureas duplices. Domino quoque Nagott et reliquis Serenissimi domesticis catenae aureae datae.
Die 13Choreae apud ducem Croycium magna pars noctis impenditur.
Die 14Sumpto ientaculo Serenissimus Bruxellis discedit comitantibus duce Areschotano, duce Croycio, comite de Noielles aliisque Serenissimae Infantis domesticis. Et nocte iam incumbente Nivellam pervenit. Peracta cena chorus apud moniales, nullo tamen religionis voto adstrictas vacat.
Die 15Plerique domini et maior pars aulae infantinae Bruxellas redeunt, comite de Noielles, barone Bulers, domino Olivares, supremo expensarum praefecto paucisque aliis aulae officialibus Serenissimum Mariemontum usque comitantibus. Quo cum circa meridiem appulisset, sumpto prandio (quod duci Radzivillio ceterisque Serenissimi comitibus dux Aumale, praefectus eius loci, exhibuit) venatione, primo cervorum, deinde cuniculorum ac demum exspatiatione per hortum et nemus tempus elusit. Huius palatii situs, structura et amoenitas mirum dictu, quantae sit raritatis.
Die 16Peracto mature prandio uno tractu Philippi villam itum. Fortalitium hoc est militare arcendis Gallorum incursionibus serviens, colli enim circumiectos campos tuetur, Fundus Leodiensis est ditionis. Possessio arcis a rege Hispaniae tenetur. Huc provecta iam nocte ventum ac magna militum attentione, currus cum famulis, quos ignorantia viae et tenebrarum densitas diu post Serenissimum in itinere detinuerat, intromissi.
Die 17Dum Serenissimus apud gubernatorem loci ientaculum sumit, milites praesidiarii ordine militari ante domum ducuntur. Qui dum sclopeta honoris causa eiaculantur, uni ipsorum 60 iam nato annis diffracta bombarda manus abrumpitur. Cuius infelicitati Serenissimus donativo succurrit. Circa vesperum Giveam appellit. Oppidum hoc est Mosae flumini adiectum, cui in edito admodum et praerupto monte castrum imminet, quod Carolimontum vocant, propugnaculorum frequentia situs, altitudine et ascessus difficultate singulare, quod Serenissimus eques lustravit circumducente eum loci praefecto. Hospitatum «Sub Homine Silvestri».
Die 18Audito Giveae sacro circa meridiem in Mauvorsin pervenit. Pagus hic in loco sterili et silvestri situs macrum valde et insipidum prandium Serenissimo porrexit. Vespere in Palisi Serenissimus «Sub Corona», alii hospitantur alibi. Paulo ante Serenissimi adventum civis unus huius oppidi ancillam ita percusserat, ut pro mortua ab omnibus haberetur. Sed tentato a medico Serenissimi pulsu adhuc spirare comperta est infuso itaque medicamento sensui restituitur.
Die 19Audito in Palisi sacro (ubi templum ad instar arcis ab incolis custodiebatur) in Bertri pago prandetur. Nox in Neu Castell transigitur. Dum cena apparatur, Serenissimus aucupiis vacat.
Die 20Prandium in pago Abbe dicto instruitur. Hic durante prandio dominus comes de Noielles poculum vini in sanitatem domini et virginis d'Abbe exhaurit, cui Serenissimus responsurus domino Olivares propinat. Hic novitate rei et inexspectata gratia stupefactus subito in genua venerabundus procidit tanta perfusus laetitia ac si Regnum Hispaniae dono ipsi obvenisset. Intelligebat autem dominus comes de Noielles per dominum ac virginem d'Abbe regem et sororem regis Hispaniae, nam is pagus ultimus ditionis Hispanobelgicae est. Unde etiam hinc dominus comes de Noielles cura reliquis suis accepta a Serenissimo venia reditum Bruxellas meditabatur. Sed rogatus Serenissimum Longe Vitam usque comitatus est, ubi Serenissimus cum suo comitatu «Sub Cornu Cervino» hospitabatur.
Die 21Valedicitur domino comiti de Noielles dominoque Bullers baroni[que] et ceteris Bruxellas reversuris Serenissimus cum duce Radzivillio, domino Denhoff et domino Kazanowski (duobus tamen adiunctis famulis, chirurgo videlicet Serenissimi et me) sumpta posta Metas versus perrexit, alio comitatu cum rebus curribusque pedetentim sequente. Transcursa itaque posta prima in Filiers mutatis equis Neurvallum ventum, unde refectis aliquantum tenui ientaculo viribus et adiunctis equis recentibus in Conflan ventum. Hic quia ab ordinaria postae via, quae Nanceium recta tendit, civitatem Metensem versus cursus flectendus esset de semitriplo postae pretio et expensis equorum nocturnis pactum atque ita inter horam quartam et quintam mediam Metas appulsum. Ubi per pontem responso supra natione reddito transmissi, cum portam ingredi paramus, excubitor sese obiicit, officialem, quem capporalem vocant, accersens, qui cum corrugato in Saturninam auctoritatem vultu interrogasset. Qui genus? Unde domo? Quidque negotii haberent? An litteras alicui deferrent atque id responsi retulisset: Duos nobiles Polonos et duos Germanos dominum videlicet Filinus (hic Serenissimus erat) et dominus Denhoff dominus item Kolinski (hic dux Radzivillius erat) et dominum Neuhaus cum duobus famulis esse, qui curiositate videndae civitatis Metensis invitati a recto itinere, quo Nanceium tendebant, descivissent, postero statim die alio se collaturi. Patientia dominis commendata praetextumque consensus a gubernatore petendi coacta sono tympani frequentiore militum manu custodiam portae auget, cuius rei dispositio dum specie responsi exspectatur, duo milites garrulitate non postrema instructi accedunt. Quorum unus inter cetera Serenissimum Principem Germanum esse, tum ex physiognomia se nosse, tum ex eo se scire iactitat, quod ipsum in exercitu Tilliensi colonelli officio fungentem vidisset in eaque opinione persistens variis sermonibus pro varietate ingenii Gallici impatientiam e cunctatione intromissionis natam mitigare nititur. Alter, ex castris Breda Hispanicis noviter profugus, militiam Hispanicam detestari, vires Gallicas extollere, propugnacula monimentaque et robur civitatis Metensis exaggerare, virtutes etiam et heroica Serenissimi Poloniae Regis acta (nescio, quo pacto in hanc materiam lapsus) celebrare, nihil denique quod ad ostentationem ingenii iactabundi attinet, omittere.Serenissimus interim eminentiae suae splendore sub velamento afficti nominis latitante risum violenter supprimens egregie assumptam personam per hanc scaenam traducit.Data paulo post omnibus intrandi copia, dispositi utrinque militum ordines defixis obtutibus velut aliquid hostile metuentes, quoad possunt, ipsos prosequuntur assignato e collegis suis uno, qui eos ad hospitium «Parvi Aethiopis» deduceret.Vespere quidam e dictis militibus domino Kazanowski obviam factus ab eodem ad cenam invitatur, quem dum dux Radzivillius super ratione tantae difficultatis in intromittendis ipsis facta sciscitatur, respondet subfuisse metum hostilitatis primo propter colorem baltheorum vel fasciarum, quibus cingebantur, qui quia ruber erat, pro factione Austriaca habebatur. Deinde propter apparentiam personarum, quae Martem spirare et eminentius quidquam ordinarii militis conditionem prae se ferre videbatur. Hoc responso Serenissimus recreatus cenam lepore ignotae conversationis conditam suaviter absolvit.
Die 22Mane lustratum templum, perambulata civitas, ascensum campanile ac deinde resumpta posta hesternis equis (nam recentes acquiri non poterant) discessum. In itinere occurrenti cuidam viro a domino Denhoff dictum vicegubernatori Metensi nuntiaret Serenissimum Poloniae Principem in civitate pernoctasse, qui etsi difficulter et per longam moram in civitatem intromissus fuerit, tamen superato fastidio perhumana ipsum salute impertit. Vir hic novitate rei attonitus facta Serenissimo reverentia strenuam in expediendo rei commissae negotio pollicetur operam atque ita utrinque disceditur. Circa meridiem non inventis in posta intermedia equis, prioribus Mussipontem pervenitur, unde sumpto prandio procuratisque summa cum difficultate equis recentibus Nanceium circa vesperam appellitur. Hospitium «Sub Parvo Sancto Nicolao» deligitur. Hic nobilis, famulus Serenissimi Archiducis Leopoldi (qui etiam Bruxellis invitandi Serenissimi causa fuerat) inventus, qui festinato itinere ad Serenissimum Archiducem nuntiandi Serenissimi adventus causa excurrit. Dux Lotaringiae transacta in venatione die noctu in civitatem redit.
Die 23Post ientaculi cum vino Hippocratico sumptionem, conducto ob defectum equorum curru Savernam versus iter instruitur. Cumque Serenissimus hospitio egressus lustrandae novae civitatis causa dum equi currui iunguntur, processisset, summus aulae Lotaringicae oeconomus ad hospitem accurens supra nomine qualitate dominorum illic hospitantium sciscitatur, qui quidnam ipsi in aurem admussitarit, non probe scio turbatione, tamen vultus et gestuum varietate suspicionem et dolorem, nescio quem prae se ferre videbatur, mixta in hospitem aspera comminutione. Cum extra portas ventum, Serenissimus cum comitatu currum conscendit, cuius angustia ita omnes coarctavit, ut amplitudinem capacitatemve doli Diogeniam laudare merito et desiderare potuissent. Pro prandio Novillam ventum. Hinc dum ulterius pergitur, auriga solvendae in itinere mensurae vini causa marsupium Serenissimo assurgere iusso e cista currus extrahit solutoque vino marsupium Serenissimo tenendum tradit, qui ignorantiae hominis sese magna cum iucunditate accommodans lubens id oneris suscipit. Ac vespere, cum Blomontum alias Blanckeburgium venissimus, eidem in manus tradit.
Die 24Blomonto Serenissimus cum domino Denhoff, domino Kazanowski suoque chirurgo nec non dicto Serenissimi Archiducis Leopoldi aulico, qui iam perlato de adventu Serenissimi nuntio Saverna redierat, per postam, dux autem Radzivillius mecum in curru Salcbruckum tempore prandii pervenit. Unde praemissis ad id a Serenissimo Archiduce equis (curru cum sarcinis et famulis sequente) profectum. Serenissimum Savernam propius accedentem Serenissimus Archidux Leopoldus cum tota aula et armata civitate explosioneque tormentorum occiduo iam sole excipit atque in palatium suum deducit, mansione illic Serenissimo et duci Radzivillio concessa, aliis superventuris hospitia in civitate assignantur.
Die 25Baro de Chambley a duce Lotaringiae cum litteris conquestoriis dolorem ipsius de tam repentino Serenissimi transcursu et evasione referentibus venit, quem cum mandato dux emiserat, ut Serenissimum festinatione praeventum in territorio suo sumptibus ducalibus tractaret. Sed Serenissimus elapsus gratiis de benevolentia per litteras actis festinationis causam in instantem hyemem transtulit. A prandio sumpto in comitatu Serenissimi Archiducis supremo stabuli praefecto uno curru Argentinam excurritur, quo sole nondum occiduo perventum. Hic Serenissimus a nullo agnosci visus iucunda cum libertate una cum aliis civitatem perambulat.
Die 26Adiuncto a magistratu civitatis officiale armamentarium toto orbe celebratissimum campanile templi maioris altitudine et structura vix aliud par agnoscens, organa soni suavitate multum commendata, rarum illud arte et magnificentia horologium, altare insuper maius mira dexteritate, a monacho olim et presbytero quodam seculari sculptum – lustratur. Dum Serenissimus prandio sumendo vacat, vir quidam spe lucri invitatus extremum dicti campanilis globum conscendit, quem dato tubis signo iam thoracem pileumve et chartas lusorias e globo illo iacere, iam vexillum fune attractum erecto corpore vario flexu agitare, iam in modum sutorum sartorumve fila ducere, iam prono in globo ventre manus pedesque natantis instar iactitare, iam alia alio peragere modo magno audaciae stupore omnes conspiciunt. Descendenti postea ad diversorium Serenissimus honorarium offerri iubet. Finito prandio flexo ad pontem Rheno iniectum itinere circuitaque curru civitate Serenissimus Savernam revertitur, quem satellitium Serenissimi Archiducis ad medium miliare extra Savernam exspectavit. Portam civitatis ingresso cum facibus (nam alta iam nocte eo ventum est) occurritur sicque ad palatium deducitur.
Die 27In templo arcis sacrum auditur. Absolutoque prandio spectandi aucupii et cursus equorum causa Serenissimi in campum egrediuntur, quibus illic existentibus marchiones de Baden superveniunt; eodemque tempore reliquus Serenissimi nostri comitatus appulit. Cena publice in aula arcis maiore sumitur, facta tamen per eminentiorem mensam personarum principumque ab aliis differentia; in hac cena numeratae sunt 52 nobiles feminae, quas Serenissimus Archidux una cura maritis et parentibus ad Serenissimi recreationem accerserat. Ad mensam principum comederunt Serenissimus noster, ipse Archidux, Princeps de Litzelstein, duo marchiones Badenses, principissa de Litzelstein eiusque soror, princeps item Radzivillius, comes Hannoviae senior. In demissiore mensa comites baronesque promiscue cum Serenissimi nostri comitatu. Peracta cena omnes ad arcem veterem desciderunt, ubi introducta Victoria et Amor triumphos Serenissimi nostri Principis decantarunt. Ac post chorea figurata a septem iuvenibus praesentata. Inde ad priorem arcem reditum, ubi pars maior noctis spectaculo saltuum rusticorum Kuchelbergensium magno cum risu ac deinde aliis choreis impensa.
Die 28Ordine hesterno prandetur, quo finito nomina virorum, virginum feminarumque nobiliorum nec non officialia ex pileo per sortilegium extrahuntur. Quidquid muneris sors alicui iniunxit, illud rhitmis extemporaneis a pantomimo archiducis cuique traditum et publicatum in cena debito modo erat praesentandum. Serenissimo nostro fortuna aurigae habitum iniecit, ipsum archiducem supremum stabuli praefectum, ducem Radzivillium aulicum fecit. Principatus ludi baroni de Fleckenstein obtigit, quem ille comiti iuniori ab Harman concessit eo, quod uxori eiusdem dignitas principissae obvenerat, baro autem a Fleckenstein condicionem rustici Kuchelbergensis accepit. Propinqua iam cenae hora singuli in vestibus condicioni et officio respondentibus in arce comparuere simulque ad domum principis ludi eum ad cenam conducturi sese contulere. Unde praeambulis fidicinibus ad arcem perrectum ibidemque cenatum. Post cenam choreis in vestibus, quas cuique officium iniecerat, vacatum. Huic ludo dominum Pac, dominum Zolkiewski, dominum Rozen curiositas videndae Argentinae (nam eo exiverant) exemit.
Die 29Post ientaculum Moltzaimum disceditur, ubi peracto prandio Serenissimi animi causa exspatiati sunt. Hospitium Serenissimis collegium patrum Societatis praebuit.
Die 30Serenissimi equites alios anticiparunt per aucupium molestiam itineris eludentes ac circa horam decimam Benfeldium (parvula est haec civitas, vallo, muris praemunita a Serenissimo Archiduce circumdata) pervenerunt tempusque pomeridianum venationi aprorum impenderunt
Die 31Audito sacro sumptaque collatione ac praemissis curribus Schletstadium (civitas haec est imperialis situ amoeno et monimentis non mediocribus tota fere catholica) hora circiter quarta ventum. Ubi Serenissimi explosione tormentorum et civibus ordine per plateas civitatis utrinque dispositis excepti statim ad vesperas sese contulere, quibus finitis ad cenam itum praeaudita tamen prius eius civitatis magistratus salutatione, quam notarius petita primum loquendi facultate oculis in ducem Radzivillium defixis orsus est, Deinde de persona Principis sciscitatus prolatis aliquot verbis sermonem ad Serenissimum Archiducem non praesentem convertit, quae res per se ridicula in cachinnos loquente ipso vix suppresso Serenissimum cum reliquis post abitum salutantium effudit. Hospitabantur hic Serenissimi cum duce Radzivillio in monasterio Ioannitarum, reliquis hinc inde per hospitia civitatis diffusis. |