Iohannes Hagenaw
floruit 1620
|
Iter Principis SerenissimiVladislai Vasaeper Europam Occidentalem1624 - 1625
Praefatio
|
___________________________________________________
|
|
Eam rerum experientiae vim ac robur inesse, ut nihil sine eius adminiculo rite integreque administrari possit; nemo est, qui quotidiano usu non doceatur. Lumen in actionibus humanis rebus privatis iuxta ac publicis vitae ingerit, ita ut quod in naturalibus soli, hoc in politicis debeatur experientiae. Merito itaque Serenissimus Wladislaus Sigismundus, Poloniae et Sueciae Princeps etc., etc., his experientiae momentis pro innata sua prudentia probe matureque ponderatis cum eminetitiae splendorique natalium suorum, per quos rerum administrandarum gubernaculis destinatur, tum excelsae triumphorum suorum gloriae bene consultum fore ratus est, si illam sibi sociam acciret. Et licet aucupandae eius modos mediaque animo voluenti permultae sese obtulerint viae, tamen cum securior expeditiorque illa sit, quae peregrinatione facem praeferente ostentatur totis eam cogitationibus est complexus natumesse. Prostrata convulsaque Turcarum atque Tartarorum immanitate nobile otium maiori cum laude atque fructu transigi non posse existimavit, quam si peregre proficiscens diversis principum, populorum urbiumque, moribus, solerti oculorum mentisque indagine scrutatis, eam quam tantopere exoptabat hauriret experientiam. Quare quamprimum Sacra et Serenissima Regia Maiestas paterna cura atque cautela flagranti huic Serenissimi filii desiderio diu multumque reluctata, clementi tandem consensu consilium probavit occasionern peregrinationis instituendae (nullo ante principum Polonorum exemplo ipse otii principalis laudabiliter fallendi posteris exemplar factus), tanta sua exterarumque nationum alacritate est amplexus, ut merito possit dubitari ardentiusne fuerit Serenissimi Principis lustrandarum exterarum rerum desiderium, an aviditas earum gentium videndi eius Principis, quem tot tantisque victoriis clarum velut extra mortalitatis limites gloria atque fama constituit. |