Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
Epistulae Regis Philippi III
|
___________________________________________________
|
|
|
Epistula II
Prorex amice Rex multam salutem tibi mitto:
Etsi pro certo habeo tua praesentia, iisque viribus cum quibus in partes austrinas concessisti, perduelles Hollandos, [79] qui illic haerent, nec minus indigenas qui eis receptum praebent, ita castigatos fore, ut nec hi, nec illi tale quicquam in posterum audeant; expediet tamen, ad res tuendas, ut iustam classem, eique operi idoneam, cum tu Goam redibis, in istis Maris partibus relinquas, eiusque imperium et summam praefecturam mandes Andreae Hurtado Mendosae, aut si quem ei muneri aptiorem iudicabis, quemadmodum pro tuo in me affectu confido, ea in re non aliud te respecturum quam quod rebus meis erit utilissimum.Scriptae Madritii XXVII Ian. MDCVII.Signatum Rex.Inscriptio. Pro Rege.Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castrosuum Consiliarium, et suum Proregem Indiae. |