Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
Epistulae Regis Philippi III
|
___________________________________________________
|
|
|
Epistula I
Domine Martine Alphonse de Castro, Prorex amice,ego Rex multam tibi salutem mitto:
Cum hisce litteris perveniet ad te exemplum typis impressum Edicti quod faciendum curavi, quo, ob rationes quas expressas videbis, aliasque meis rebus conducentes prohibeo commercium omne externorum in ipsis partibus Indiae aliisque regionibus transmarinis. Quandoquidem res haec est momenti atque usus maximi, et quae effici summa cum industria debeat, impero tibi, ut simulatque litteras has et edictum acceperis, publicationem eius omni diligentia procures in omnibus locis ac partibus istius imperi, idque ipsum quod edicto continetur exsequaris sine ullius personae exceptione, cuiuscumque qualitatis, aetatis, condicionisve sit, citra omnem moram atque excusationem, procedasque ad impletionem mandati via merae exsecutionis, nullo admisso impedimento, appellatione, aut gravamine in contrarium, cuiuscumque materiae generis aut qualitatis. Iubeo itaque hoc ipsum impleri per eos ministros ad quos exsecutio pertinet, iisque significari, non modo eos qui contra fecerint malam operam mihi navaturos, sed eosdem me puniturum privatione officiorum in quibus mihi serviunt.Quia autem relatum est mihi commorari in istis partibus [78] externos multos variarum nationum, Italos, Gallos, Germanos, Belgas, quorum pars maior, quantum intelligimus, eo venit per Persida et Turcarum imperium, non per hoc regnum, adversus quos si ex huius Edicti praescripto ac rigore procedatur, posse inde nonnullas difficultates sequi, si illi ad Mauros inimicos perfugiant, vicinisque munitionum mearum dispositionem indicent, rationesque monstrent quae rebus meis nocere possent, exsequi te hoc edictum volo prout res et tempus ferent, atque ea uti prudentia, qua illae difficultates evitentur, curando ut omnes externos in potestate tua habeas eosque custodias pro cuiusque qualitate, ita ut adversus imperium nostrum nihil valeant attentare, utque ergo omnino eum finem consequar quem hoc Edicto mihi proposui.Scriptae Vlyssipone XXVIII Novembris, Anno MDCVI.Subsignatum erat Rex.Inscriptio. Pro Rege.Ad Dominum Martinum Alfonsum de CastroConsiliarium suum, et suum Proregem Indiae. |