<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Renati Cartesii
regulae ad directionem ingenii
 


 






 



r e g u l a  X


Ut ingenium fiat sagax, exerceri debet in iisdem quaerendis, quae jam ab aliis inventa sunt, et cum methodo etiam levissima quaeque hominum artificia percurrere, sed illa maxime, quae ordinem explicant vel supponunt.

_______________


1.

Eo me fateor natum esse ingenio, ut summam studiorum voluptatem non in audiendis aliorum rationibus, sed in iisdem propria industria inveniendis semper posuerim; quod me unum cum juvenem adhuc ad scientias addiscendas allexisset, quoties novum inventum aliquis liber pollicebatur in titulo, antequam ulterius legerem, experiebar utrum forte aliquid simile per ingenitam quandam sagacitatem assequerer, cavebamque exacte, ne mihi hanc oblectationem innocuam festina lectio praeriperet. Quod toties successit, ut tandem animadverterim, me non amplius, ut caeteri solent, per vagas et caecas disquisitiones, fortunae auxilio potius quam artis, ad rerum veritatem pervenire, sed certas regulas, quae ad hoc non parum juvant, longa experientia percepisse; quibus usus sum postea ad [404] plures excogitandas, atque ita hanc totam methodum diligenter excolui, meque omnium maxime utilem studendi modum ab initio sequutum fuisse mihi persuasi.

2.

Verum, quia non omnium ingenia tam propensa sunt a natura rebus proprio marte indagandis, haec propositio docet, non statim in difficilioribus et arduis nos occupari oportere, sed levissimas quasque artes et simplicissimas prius esse discutiendas, illasque maxime, in quibus ordo magis regnat, ut sunt artificum qui telas et tapetia texunt, aut mulierum quae acu pingunt, vel fila intermiscent texturae infinitis modis variatae; item omnes numerorum lusus et quaecumque ad Arithmeticam pertinent, et similia, quae omnia mirum quantum ingenia exerceant, modo non ab aliis illorum inventionem mutuemur, sed a nobis ipsis. Cum enim nihil in illis maneat occultum, et tota cognitionis humanae capacitati aptentur, nobis distinctissime exhibent innumeros ordines, omnes inter se diversos, et nihilominus regulares, in quibus rite observandis fere tota consistit humana sagacitas.

3.

Monuimusque idcirco, quaeranda esse illa cum methodo, quae in istis levioribus non alia esse solet, quam ordinis, vel in ipsa re existentis, vel subtiliter excogitati, constans observatio: ut si velimus legere scripturam ignotis characteribus velatam, nullus quidem ordo hic apparet, sed tamen aliquem fingemus, tum ad examinanda omnia praejudicia, quae circa singulas notas, aut verba, aut sententias haberi possunt; tum [405] etiam ad illa ita disponenda, ut per enumerationem cognoscamus quidquid ex illis potest deduci. Et maxime cavendum est, ne in similibus casu et sine arte divinandis tempus teramus: nam etiamsi illa saepe inveniri possunt sine arte, et a felicibus interdum fortasse celerius, quam per methodum, hebetarent tamen ingenii lumen, et ita puerilibus et vanis assuefacerent, ut postea semper in rerum superficiebus haereret, neque interius posset penetrare. Sed ne interim incidamus in errorem illorum, qui tantum rebus seriis et altioribus cogitationem occupant, de quibus post multos labores nonnisi confusam acquirunt scientiam, dum cupiunt profundam. In istis igitur facilioribus primum exerceamur oportet, sed cum methodo, ut per apertas et cognitas vias, quasi ludentes ad intimam rerum veritatem semper penetrare assuescamus: nam hoc pacto sensim postea et tempore supra omnem spem brevi nos etiam aequa facilitate propositiones plures, quae valde difficiles apparent et intricatae, ex evidentibus principiis deducere posse sentiemus.

4.

Mirabuntur autem fortasse nonnulli, quod hoc in loco, ubi qua ratione aptiores reddamur ad veritates unas ab aliis deducendas, inquirimus, omittamus omnia Dialecticorum praecepta, quibus rationem humanem regere se putant, dum quasdam formas disserendi praescribunt, quae tam necessario concludunt, ut illis confisa ratio, etiamsi quodammodo ferietur ab ipsius [406] illationis evidenti et attenta consideratione, possit tamen interim aliquid certum ex vi formae concludere. Quippe advertimus elabi saepe veritatem ex istis vinculis, dum interim in iisdem illi ipsi, qui usi sunt, manent irretiti, quod aliis non tam frequenter accidit; atque experimur, acutissima quaeque sophismata neminem fere unquam pura ratione utentem, sed ipsos Sophistas fallere consuevisse.

5.

Quamobrem hic nos praecipue caventes, ne ratio nostra ferietur, dum alicujus rei veritatem examinamus, rejicimus istas formas ut adversantes nostro instituto, et omnia potius adjumenta perquirimus, quibus cogitatio nostra retineatur attenta, sicut in sequentibus ostendetur. Atqui ut adhuc evidentius appareat, illam disserendi artem nihil omnino conferre ad cognitionem veritatis, advertendum est, nullum posse Dialecticos syllogismum arte formare, qui verum concludat, nisi prius ejusdem materiam habuerint, id est, nisi eandem veritatem, quae in illo deducitur, jam ante cognoverint; unde patet, illos ipsos ex tali forma nihil novi percipere, ideoque vulgarem Dialecticam omnino esse inutilem rerum veritatem investigare cupientibus, sed prodesse tantummodo interdum posse ad rationes jam cognitas facilius aliis exponendas, ac proinde illam ex Philosophia ad Rhetoricam esse transferendam. [407]
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>