Thomas Campanella
1568 - 1639
|
Litterae
1632
|
________________________________________________________________________________
|
|
Ad Gassendum 7. Maii 1632
Petrus Gassendus
Doctissimo Philosopho ac Astronomo D. Petro Gassendo S.
Vir omnino bonus Gabriel Naudaeus, idemq. singularis utriusque Amicus, ostendit mihi nuperas tuas observationes, quibus, ut video, non parum Astronomicae rei profuturus appares. Gavisus sum valde, quod temporibus nostris, quae priscis difficillima erant, obvia fiunt arcana Coeli, et quidem luminare maius surrexerat Copernicus, luminare minus Tycho Brahe, additur Galilaeus Coelestium occultissima nostro supponens ingenio, ostiumq. pandens per quod extra flammantia maenia mundi longe procedamus ad inexplorata systemata conspiciunda. Adiungeris tu, Vir Doctissime, sternens viam ac tutiores faciens semitas ne animus immensa pervadens spazia aliquo vel puncto aberraret. Doleo tamen è contra saeculi vices, quod cum felicissimum sit inventione novarum rerum, in scholas tamen inventores introire non sinit: occuparunt enim illarum Cathedas olim qui nugaciter philosophati sunt, non duce natura, sed proprio arbitratu cuncta metientes, tantisq. praestigiis animos hominum occupaverunt, eaque obnubilaverunt caligine, ut in somnum adeo profundum, suavemq. obtusis mentibus ita adegerint, ut quicumque vel veritatis voce vel facie telisq. diei perlucidis intrare velit ad istas, statim ira indignationeque perciti contra dulcis somni impedimenta consurgant armati, explosaque luce iterum ad infamem quietem revertantur. Quapropter vagemur extra oportet, donec Deus systema nostrum purget tenebris, habitandumq. suis reddat asseclis. Observationes tuas laudo, caeterisq. commendo, ut alias et ipsi capessant. Sic enim fiet ut res literaria tandem ita refulgeat, quod vel clausos sponte oculos recludat, ac Pastores hominum ad meliora pascula ducere divinum gregem armentumque compellant. Tu interea macte virtutis esto, et cum plura alia rimatus fueris, nos participes facito. Gaudeo iterum quod nebulas Aristotelis excusseris, sed quod Epicureas veluti Caecias ad te traxeris, non satis placet: si enim eas rationes amplecteris, et tu a te ipso non es, rationem habet et Mundus, unde et tua est; ergo non casa regitur: ergo non sine prima sapientia: ergo non sine Deo, si absque ratione fidem non mereris. Caetera Atheïsmus triumphatus nuper editus ostentabit.Vale 7. Maij 1632.Tuus F. Th. Campanella Ord. Praed. |