BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Jacobus Bidermann

1578 - 1639

 

Cenodoxus

 

Comico-Tragoedia

 

________________________________________________________________

 

 

[78]

Lectori, Spectatori.

 

PArisiaci Doctoris passim meminere multi: Nomen haud ullis temere traditum. Jureconsultum alicubi legis; et magna Eruditionis, nec nulla virtutis fama clarum: ut naturae concesserit, in feretro resedisse; indidem se Reum; altero post die, ludicatum; denique perennibus flammis addictum, proclamasse: Ea de re Brunoni Carthusiensium Auctori primum Auctorem fuisse, ut cum paucis aliis, et locum et vitam in melius mutaret. Haec historia. Caeterum, quod illi Cenodoxo nomen facimus, eiusque Superbiam vitiaque Superbiae cognata notamus, fabula est. Quo enim crimine sit accusatus, nobis in incerto habetur: quod inter flagitia propius fieri et honestius repraesentari potuit, posuimus; Hominem nulla insuper traductum calumnia cupimus. Nam si talis illi vita fuit, convitium haud fecimus: si non fuit, alius vitam, huius mortem memoramus.