Jacobus Bidermann
1578 - 1639
|
Cenodoxus
Comico-Tragoedia
|
________________________________________________________________
|
|
[124] |
Actus IV
Scena I
Aesculapius. Machaon. Podalyrius. Dama.Cenodoxus. Philautia.
Aesculapius. Dama, nuncia venire, quos herusVocaverat.Dama. Vocati adeste.Cenodoxus. Accedite.Aesculapius. Dolemus aliquid accidisse tristiusCenodoxe; quod nostra tamen opera cito |
1240 | Curabitur; spondemus.Cenodoxus. Ille caelitumQuod Imperator jusserit, certum est sequi.Philautia. Pie.Cenodoxus. Mori perinde vivereque placet,Ut videro placere Numini.Machaon. NihilErit periculi.Philautia. Pericula spernere |
1245 | Te finge.Cenodoxus. Nullum esse autumo periculumQuod ad beata me, et cupita littoraEijcit: ubi his carere tandem incommodisMalisque possiem.Philautia. Quid his caelestiusPote dicier verbis?Podalyrius. Carere nesciunt |
1250 | Haec saecula Cenodoxo: ut ille urbem hactenusServavit, ita decet hodie ut redhostiant.Aesculapius. Extende laevam, donec exploraveroVenam. Machaon tange.Machaon. Tremulus pulsus est,Atque varius: modo nullus.Aesculapius. Etiam ut jacuerit |
1255 | Vidistis? ut supinus? ut tetenderit |
[125] | Porrecta crura, manusque?Machaon. Non faustae notaEst sanitatis.Podalyrius. Ex notis ita dubijsAtque subitis conjecto non dubium malum,Celsusque mecum.Machaon. Assentior plenissime; |
1260 | Eoque mage, quod brachia eadem cruraqueJactat frequentius.Aesculapius. Timentur haec quidem;Sed longiori tantum in aegritudine.Istaec dialis est. Licebit mitiusPronuntiare.Podalyrius. Non mihi.Machaon. Vitream date; |
1265 | Valere non potest.Aesculapius. Ut est livida? quasiTenuia quaedam fila subsidunt.Podalyrius. RefertNubeculas quasi furfurum densissimas.Vixit.Aesculapius. Ita me DEUS amet, haud temere anteidhacTam certa, tam subita indicia perspexeram |
1270 | Mortis propinquae.Machaon. Rursus accedere placet.Caput aestuat.Podalyrius. Cor tange.Cenodoxus. Nemini alteriPer me licebat pectus istud tangere;Tu primus, idemque ultimus es.Machaon. Ingens calorPraecordiorum, et cordis aestuatio. |
1275 | Agitantur inibi venae, et impetu novoFeruntur.Aesculapius. Esse nihil periculosiusQueat. Quid agimus? de genere morbi haud liquet.Medicina morbo incognito est incognita.Placet opperiri crastinum.Podalyrius. Ipse crastinum |
1280 | Non opperibitur: morari non placet.Machaon. Cenodoxe, ubi dolor tibi est acerrimus?Cenodoxus. Perinde ubique. Pulmo tamen ardentiusPrae caeteris divexat, et pleuritidisStimuli coartant latera punctu perpete. |
1285 | Aesculapius. Praesentius nihil huic malo pellendo erit;Pleuritidi quidem recenti AgallochumPotum ex aqua.Podalyrius. Resinave terebynthinaLateri illita, aut apposita.Aesculapius. Sed pulmonibusEt herba Chrysocome bibita medebitur; |
1290 | Et Tragoriganon ex melle in eclegmate datum. |
[126] | Podalyrius. & Machaon. Ita convenit.Aesculapius. Duntaxat ut propere habeat.Cenodoxus. I Dama, Pharmacopola ut istaec apparetJube.Aesculapius. Bono animo es: reveniemus commodumCenodoxe; et ut spero, meliuscule tuae |
1295 | Se res habebunt.Cenodoxus. Numini quod libuerit,Sperare libet.Podalyrius. Animus mihi egregie dolet,Sperare me neque posse, neque promittereTanto viro salutem.Machaon. Habet, quod perditusOrbis suam infelicitatem defleat, |
1300 | Qui tanta lumina nec diu, nec multa habet.Aesculapius. Indignitas haec orbis est: nescit suamOpulentiam. Servare, colere oportuitTales viros: quos negligit, coelum asserit.
Scena II
Hypocrisis.
Hypocrisis. Extremus actus restat, Hypocrisis, tibi; |
1305 | Extrema pariter experiri convenit.Cenodoxon educavi in hoc sinu meo:Simul senuimus. Quid aliud nunc est super,Quam ne velit Cenodoxus absque me emori?Hostes tamen vereor, et illos Caelites |
1310 | Qui se suis adeo student clientibusIllosque sibi probare, saepe ut perditosOrcique certos, ultima defenderintNecessitate, et secum ad astra abduxerint.Velut ego caeli saepe securissimos |
1315 | Suprema in illa lucta ad Orcum compuli.Hic inter et Saxum, et Sacrum, pendent StygisCaelique spes: hic arma decretoriaSumuntur; hic viribus opus validissimis |
[127] | Arteque magistra; quam profiteor Hypocrisis. |
1320 | Sed ne morando meque meaque negligam,Genium antevertam caelitem; neque patiarCenodoxum obaeratum mihi e manu rapi.
Scena III
Dama. Cenodoxus. Hypocrisis. Hugo. Philaretus.
Dama. Here, nisi quid molestiae est, Hugo forisPhilaretusque, aditum rogant.Cenodoxus. Adducito. |
1325 | Hypocrisis. Patientiam doloris hic ut jactitesAdverte: vim doloris aperi, dum tegis,Aut tegere velle crederis: itaque abditumSubinde compella dolorem: nihil agisNil proficis vesane dolor; ut lancines |
1330 | Acerrime, superare non potes: tuasVincam ferendo insanias. Et id genusAlia. Modo adsunt; quod agis age.Cenodoxus. O Philarete.O Hugo; satis an salve?Hugo. Ego esse me rearSalvum absque Cenodoxo?Philautia. Mihi haud ita doleat |
1335 | Meus dolor, Cenodoxe, ut indolui tuo.Cenodoxus. Lectissimi juvenes, nimis amatis, scio,Cenodoxon. Imo iniuriam prope facitis.Hugo. Quid jam?Cenodoxus. Quia supra merita me mea colitis.Hypocrisis. Recte, modeste.Hugo. Novimus tua merita |
1340 | Cenodoxe, nostraque nomina: tuo non licetExire nobis aere. Sed quis lectuloTe casus afflixit?Cenodoxus. Cave, Hugo, dixerisCasum: supremi jussa Numinis puta.Merentur id flagitia mea: quae mavelim |
[128] | Hic expiare, quibus libet cruciatibus,Quam Numine offenso hinc migrare.Hypocrisis. Quam pie.Cenodoxus. Sed unde nostis me [non] valere?Philautia. CivitasPrope universa dictitat, queritur, dolet.Cenodoxus. Quae caussa luctus?Philautia. Tumet. Ille suo Patri, |
1350 | Alius Patrono, omnes amico clamitantMalum accidisse grandius.Hypocrisis. En, ut charus es!Quod tu doles, dolet omnibus.Cenodoxus. Mihi vero nilAccidit, amici.Hugo. Utinam quidem.Cenodoxus. Sapientibus(Nec me tamen numeravero in sapientibus) |
1355 | Accidere quicquam posse credis? omniaParatus exspectaveram, quae corporiDudum minari caeperant. Ad hoc enimEgo memet auctoravi, et addixi libens,Perferre mortalia.Hypocrisis. Nihil constantius. |
1360 | Cenodoxus. Animus mihi hoc erectior, quo mage jacetCorpus.Philautia. An ab istis mens doloribus nihilTurbatur?Cenodoxus. A patientia ipse vinciturDolor: nec ultra furere, quam in corpus sinit.Hugo. Laudanda et admiranda prorsus haec tua est |
1365 | Constantia, Cenodoxe; nil doloribusConcedere; affecto imperare corpori.Sed est molestum potius alijs, quam tibi,Te aegrum esse.Cenodoxus. Quomodo?Hugo. Quia se dolent opeTua carere. Nos uterque principes |
1370 | Ferimus moleste, aliique, quum te non licetSolito docentem attendere et obstupescere.Cenodoxus. Lectissimi flores: docere jam quidemLingua nequit, occupata magno corporisIncommodo: tolerantia atque robore |
1375 | Animus docere potest. Facere non dicereVirtus docuit. Adeste, mecum temniteNon aegritudinem modo, sed et ipsiusAdversa mortis tela. Nec modo spernite,Verum appetite. Pulchrum est DEO spectaculum. |
[129] | Hominem videre, cum doloribus et neceCompositum; eundem posse frangi, non tamenTerrefieri, vincive. Mors mala non erit,Nisi vita fuit. Et inanis est rei metus,Augere quam timor potest, demere nequit. |
1385 | Moriar? id exspectaveram. Moriar? bene est;Ita desinam aegrotare posse; ita desinamPosse alligari, posseque mori desinam.Vivere juvat? Sed saepius taedet, piget.Mori, semel fortasse piget; ubi vicero |
1390 | Semel, pigere denuo haud potest. BrevisVita fuit? imo longa nimium, si mala:Si bona, satis longa fuit. Etenim sufficitBreve spatium virtutibus: Paucos sibiAnnos requirunt: est satis vel unicus, |
1395 | Satisque, nullus. Pluribus certe obfuitVixisse, quam diem obisse.Philautia. Certe non egetSolatio peregre petito, qui suoAeger valentes erigit.Hugo. Multum docesCenodoxe, cum nihil etiam doces. Nequis |
1400 | Vel aeger, alijs denegare utilem operam.Cenodoxus. O quanta pectori ingruit meo lues!Ut asperat praecordia? ardent viscera!Sed eiulare me dolor frustra jubes:Nihil agis; imperabo.Philautia. Lacrimas mihi |
1405 | Prope commovet, quum te video sine lacrimisTam gravia, tamque atrocia pati.Hypocrisis. Bene premisLamenta: ne patientiae laudem opprimas.Cenodoxus. Aegre loquor. Revocate medicorum manum,Serpit malum: intercludit aegrum spiritum. |
1410 | Vis saeva me enicat. Aquulam huic incendioAffundite. Aetnaeo camino calidiorPopulatur artus flamma. Sed nihil proficisImmane saevias licet: feram, feram.Hugo. Obmutuit. Aquam aspergite; labra tingite.Philautia. Cenodoxe! nil movetur.Hugo. An animam forto agit? |
[130] | Philautia. Cenodoxe!Hugo. Nictat, suspicit.Philautia. Qui vivimusCenodoxe?Cenodoxus. Vita in limine fuerat mea.Ite, medicos properate.Hugo. Cedimus; DEUSTe sospitet, Cenodoxe.Cenodoxus. Supremum vale |
1420 | Salveque Philarete; Hugo, mihi salve ac vale.Hugo. Nihil opus ita salvere, Cenodoxe: SuperisVolentibus, salvum videre saepiusTe licuerit.Philautia. Valente te valebimus.
Scena IV
Chorus Angelorum lugentium. Cenodoxophylax.
Chorus. Quid se tuus habet alumnus? etiamnum tibi? |
1425 | Resistit? an vicina mortis horulaIllum reduxit? quid taces?Cenodoxus. Socia cohors,Depositus est alumnus: illum jam salusVix ipsa seruet. Ita periculosus estMorbus animi, quem proceat superbia. |
1430 | Virtute falsa contegit verum scelus:Nescitque vulnus, vulneratus undique,Aut spernit atque negligit, quoad interit.Reperere nempe scelera ad excidium hominisCompendiariam hanc viam, ut virtutibus |
1435 | Velata, nescirentur, hominemque insciumPrope, et nihil timentem ad Orci liminaDeponerent.Chorus. Oportet pertinaciterMonere, nihil omittere, omnia dicere, |
[131] | Omniaque facere: fortean tandem dabit |
1440 | Manus.Cenodoxus. Monemus imo, et aures vellimusAnimosque nostris saepe alumnis: nil tamenProficimus: adeo se suos non autumant,Ut viliores sint sibi ipsis, quam suis |
1444 | Sint hostibus. - - - |
1445 | Chorus. Fundite fletus, tundite pectus,Edite planctus, promite luctus;Sidera vilis spernit homullus, |
1448 | Tartara charus quaerit alumnus. |
1444 | Cenodoxus. - - - - Jam machinationibus |
1449 | Cenodoxus oppugnatur acriter omnibus; |
1450 | At ipse denudatus est; undique pater |
1451 | Locus hosti; amicum credit. - - -Chorus. Quid casso, socij, labore vilemDignamur toties adire terram?Ipsi cedere nos jubent amici, |
1455 | Ipsi pellere nos solent alumni. |
1451 | Cenodoxus. - - - - - - Ibo, et opem feram. |
1456 | Heu monstra stygia; heu inferas acies! mihi |
1457 | Vix aditus est. - - - -
Scena V
Cenodoxophylax. Panurgus. Hypocrisis. Philautia.
|
1457 | Cenodoxophylax. - - - Quid juris in alumnum meumObis, scelesti, sumitis?Panurgus. Quid in meumTibi juris est?Cenodoxophylax. Tuumne dicis?Panurgus. Inquio, |
1460 | Cenodoxophylax. Qua fronte? monstrum.Panurgus. Qua soleo.Cenodoxophylax. Plagiarius |
[132] | Nefandus es.Panurgus. Sese mihi in meam fidemUltro ipse dedit.Cenodoxophylax. Ecquae fides enim tua?Perfide.Panurgus. Vel hinc quae sit, scies; nunquam feramUt hunc, alumnum vel tuum tu appellites, |
1465 | Meum vel esse neges.Cenodoxophylax. datus a DEO est mihi.Panurgus. At scelera fecerunt meum.Cenodoxophylax. Fieri meus.Jam denuo potest.Panurgus. Meusque denuoPotest.Cenodoxophylax. Apage te.Panurgus. Apage te.Cenodoxophylax. Adhuc resipiscereMoram habet.Panurgus. Adhuc plus desipiscere moram habet. |
1470 | Cenodoxophylax. Quid si reduxero?Panurgus. Quid si ego iterum abduxero?Cenodoxophylax. Non hinc recedes?Panurgus. Imo, cum recesseritCenodoxus.Cenodoxophylax. Eheu; misera sors miseri hominis!Et quid sorores inde geminae Tartari?Quid quaeritatis?Hypocrisis. Nostrum herum, cui sedulo |
1475 | Servivimus.Philautia. Nostrum imo mancipium, cuiDiu imperavimus.Panurgus. Tibi nec servijt,Nec tu imperasti.Cenodoxophylax. Eheu, nimis quam scio probe.Panurgus. Proinde jus hic quaere nullum.Hypocrisis. Nullus es;Obsurduit tibi Cenodoxus: mihi vigil |
1480 | Utramque praebet aurem.Philautia. Ego animum retineoArctis ligatum vinculis.Cenodoxophylax. O quam graves,Cenodoxe, dominos pateris?Hypocrisis. Atque quam gravem,Cenodoxe, dominum fugis, ubi hunc fugis. EquidemTibi gloriamque dignitatemque peperi. |
1485 | Hic perdere cupit.Cenodoxophylax. Parere volui, haud perdere,Sed veriorem: haec vana, fluxa, nulla erit.Philautia. Ego unice studui, ut placeres omnibus,Hic displicere omnibus, omnia tibique vult.Cenodoxophylax. Imo placeres ut DEO, hoc contenderam. |
1490 | Jam nec placere DEO, nec homini tu potes:Panurgus. Imo potes et DEO et homini. Nihil ambige.Perspecta virtus enitet.Cenodoxophylax. Quaenam enitetVirtus?Hypocrisis. Misericordia tua adversus inopes, |
[133] | Studium benevolentiaque in omnes: Sanctitas |
1495 | Viventis, et pietas precantis. CaeteramQuid memoro virtutem polo dignam, et DEO?Cenodoxophylax. Benefacere, Cenodoxe, nil juvat; nisiDemissa mens accesserit.Hypocrisis. Laudem licetVirtuti habere.Cenodoxophylax. Ambire vero, non licet. |
1500 | Philautia. Virtus videri debet.Cenodoxophylax. Ipsa non cupit.Philautia. Quaerenda gloria erat.Cenodoxophylax. Erat; sed verior;Haec vana, cassa, falsa, fluxa, nulla erat.Philautia. Haec magna, vera, clara, pulchra, aeterna erat.Cenodoxophylax. Peritura jam jam.Philautia. Vivere imo clarius |
1505 | Jam denique incaeptura.Cenodoxophylax. Sidera aspiceCenodoxe; quid tibi potest praeclariusIlla videri gloria? hanc petas licet.Hypocrisis. Terras videto; tanta tamque patentiaOrbis spatia; quid rarius, quid charius, |
1510 | Quid clarius, quam posse fama et nomineTuo replere haec cuncta? Nosci ab omnibus?Coli, atque amari? postque cineres vivere?Superesse posteris? nec ullis saeculisSenescere!Cenodoxophylax. Quid inde lucrifeceris? petens |
1515 | Faman deperdita anima? Si orbem gloriaHabebit, animam Tartara. Huc te advertitoCenodoxe.Panurgus. Te huc advertito.Cenodoxophylax. Hunc tu ne audiasCenodoxe.Panurgus. Tu ne hunc audias.Cenodoxophylax. Inimicus est.Panurgus. Inimicus est: fallere cupit.Cenodoxophylax. Perdere cupit; |
1520 | Ego te adjuvare.Panurgus. Ego te adjuvare.Hypocrisis. Recte agisCenodoxe; jam sapis.Cenodoxophylax. Male agis, ac desipis.Philautia. In orbe jam laudaberis.Cenodoxophylax. In Orco, miser,Damnaberis.Philautia. Dicere sanctus.Cenodoxophylax. ImprobusDicere.Panurgus. Saeculique decus.Cenodoxophylax. Ah dedecus. |
1525 | Philautia. Virtutis exemplum.Cenodoxophylax. Sceleris.Hypocrisis. Omnes scient |
[134] | Laudes tuas.Cenodoxophylax. Fraudes tuas.Hypocrisis. Te ora omniumFerent.Cenodoxophylax. Prement.Hypocrisis. Amabit orbis.Cenodoxophylax. Oderit.Hypocrisis. Te praedicabit.Cenodoxophylax. Elevabit te.Hypocrisis. Colet.Cenodoxophylax. Tollet. Adeone despicatui te habes, |
1530 | Cenodoxe, ut hostibus tuis, plus quam tuoFidas patrono?Panurgus. Haud est patronus.Philautia. Et tui |
1535 | Quid inquient, quid audient clientiumGreges, nisi tuam gloriam extremum tenes?Cenodoxophylax. Quid inquiet caeleste Numen? caelitesQuid inquient nisi gloriam tandem hanc fugis?Panurgus. Ingratus et molestus, ac dudum gravisApud meum es Cenodoxum. Abi, et meam mihiRelinque praedam.Cenodoxophylax. Immeritus odio sum. FugitSana Cenodoxus, improba modo quaeritat |
1540 | Consilia. Lusus inferis cohortibusAbeo. Tonantem flectere precibus meisFortasse quibo. Non mihi parcam, ut meo(Heu non meo) velit ille alumno parcere.
Scena VI
Dama. Aesculapius. Machaon. Podalyrius.
Dama. Seri estis: eluctatur animus egredi |
1545 | E corpore.Aesculapius. Meliora superi.Dama. Accurrite.Machaon. Cenodoxe. Surdo.Podalyrius. Deficitur aeger animoTotus.Aesculapius. Date huc buglosson, ori ut ingeram.Podalyrius. Habes.Aesculapius. Revomit.Podalyrius. At denuo ingere.Aesculapius. Reijcit. |
[135] | Machaon. Pulejum aceto fractum ad imas admove |
1550 | Nares.Aesculapius. Nihil ago. Nulla virtus. RespuitMedicamina malum.Podalyrius. Jam pedes extendereOccoepit. Omnis calor abit: frigidus habetExtrema sudor membra. Proximum est mori.Machaon. Adeo repentinum malum, pestem, necem |
1555 | Nunquam videre memini.Podalyrius. An expiaveratAnimum prius, quam hic ageret animam?Dama. MaximoCum sensu: et ipse lacrimis madidas genasManare vidi.Machaon. Pastus epulo etiam est sacro?Dama. Sanctissime: movitque fletum astantibus |
1560 | Flens ipse. Verba semifracta, sed novamPrae se ferentia sanctitatem identidemIterans: nec ante sancta desijt loqui,Quam desierat omnino proloqui.Aesculapius. Decet,Moriatur ut sancte ille, qui sic vixerat. |
1565 | Sed adeste; concedamus hinc; nihil operaJam nostra mortuum juvat. Nam mortumVocitare Cenodoxum dolore maximoCogor. - - - - - -
Scena VII
Panurgus. Philautia. Chorus Cacodaemonum insultantium. Mors. [Hypocrisis. Spiritus Cenodoxi. Cenodoxophylax. Phasallioth.]
|
1570 | Vitam precario redimere. Nequis measEvadere manus.Philautia. Evome animam. Tartaro |
[136] | Hanc hostiam debes, mihique hoc praemium.Panurgus. Istaec manus te expectat; hos ungues tibiDefigere aveo.Asempholoth. Jam profugere non potes |
1575 | Cavea mea.Phasallioth. Revertere ad Numen nequis:Jam non receptat, saepius vocaverat,Sed abnuisti. Quid moraris emori!Hypocrisis. Frustra ingemiscis. Cingere, morere, sequereCocyti ad antra, sceleribus meritas tuis |
1580 | Sedes; superbus ad superbos; improbus |
1581 | Ad improbos. - - - -Chorus Cacodaemonum.Triumphate, cachinnate, reserate Tartara,Jam superba anhelamus, et raptamus spolia.Asempholoth, Phasallioth, et Asteroth hiascite, |
1585 | Faucibus et rictibus hanc belluam immergite.Jam propinquat mors tremenda, mors horrenda jaculo: |
1587 | Jam fas erit harpagare, deturbare Tartaro. |
1581 | Mors. - - - - Regina terrae, quae mea |
1588 | Framea feroces frango Regum spiritus.Quicquid potens est, arbores, saxa, oppida, |
1590 | Ferrumque chalybemque domo. Quicquid in aëre,Quicquid profundo, quicquid ista gigniturTellure; fasces undique horret ad meos.Nec tu, nec iste, nec ille, nec quisquis aliusHoc spiculum non sentiet. Saepe pueros, |
1595 | Saepe Juvenes, semper senes mihi subigo,Hoc clepsydrae reliquum quod est, concediturParisiaco Doctori; ut audio, inclytoViro; sed inclytus licet sit, non movet;Morietur; appetit mora extremissima. |
1600 | Compono telum; libro, vibro, figo,Omnes. Habet;Vicimus.Spiritus Cenodoxi. Heu, heu.Panurgus. Ad inferos; ad inferos.Cenodoxophylax. ManePanurge.Panurgus. Non maneo.Cenodoxus. Impero.Panurgus. Quid jam rei? |
[137] | Cenodoxus. Supplicia differ. Judicem prius audiatCenodoxus! illic interim asserva reum. |
1605 | Mors. In uno nequeo conquiescere.Plures adeo. Regumque turres, pauperumVelut tabernas pulso, verto, subruo.Nunc quaerito, quis proximus sit debitor.
Scena VIII
Chorus Mortualis.
Chorus Mortualis.Sic transit mundi gloria |
1610 | Cum sequuntur funera.Omnis enim dignitasMera est inanitas.Heri plenus honoribus, |
1615 | Cras erit esca vermibus.Cras infestabit vipera,Quem nunc honestat purpura.Beati rector Seculi,Parce terrae pulveri.Nulla cavet prudentia |
1620 | Mortis strategemata.Nulla flectit potentia,Iratae mortis brachia.Nulla fallit solertia,Astutae mortis spicula. |
1625 | O Magni virtus Numinis,Quid est vita hominis?Vixdum bene nascimurCum repente morimur:Vita enim hominum, |
1630 | Nil est nisi somnium. |