BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XLI

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

41.

Vilipatius de Antwerpia baccalaurius

Magistro Ortvino Gratio

amico suo singularissimo

Salutem dicit maximam.

 

Venit ad me unus religiosus ordinis prędicatorum, discipulus magistri nostri Iacobi de Hochstrat, hęreticę pravitatis exquisitoris, et salutavit me. Et statim interrogavi: ‘Quid facit amicus meus singularissimus magister Ortvinus Gratius, a quo multa didici in logica et poesi?’ Et respondit quod estis infirmus: tunc cedidi in terram ante pedes eius prę terrore. Ipse me perfudit cum aqua frigida, et crinisavit me apud pudenda, et vix suscitavit: tunc dixi: ‘O quam me terruistis! quę est eius infirmitas?’ Et ait, quod dextra vestra mamilla est inflata, ac dolorosa infirmitate vos vexat et impedit a studio. Sic cepi iterum mentem dicens: ‘Ha! non est aliud? ego possum bene sanare istam infirmitatem: habeo artem per experientiam. Verum, domine magister, audite, primum, unde venit ista infirmitas?’ Tunc subiungavi remedium: Quando mulieres male pudorosę vident unum pulchrum virum sicut vos estis, videlicet qui habet gilvos crines, brunellos oculos vel grauos, os rubeum, magnum nasum, et est bene corporatus, tunc volunt eum habere. Sed quando ille est bene moratus, qualificatusque in mente sicut vos, et non curat ipsarum levitates et fallacias, tunc [1864: 62] fugiunt ad artes magicas, et in nocte sedent super unam scobem, equitantes super istam scobem ad pulchrum illum virum quem amant, facientes negotium suum cum eo quando dormit, et nihil sentit nisi somnium. Aliquę fiunt cattę vel aves, et sugunt sanguinem eius per mamillas, et faciunt suum amicum aliquando sic infirmum quod vix valet cum baculo ambulare. Ego credo quod diabolus docuit ipsas illam artem: verumenimvero sic debemus ipsis obviare sicut legi in libraria magistrorum in Rostochio in antiquissimo libro, et postea probavi, et est verum. In die dominico debemus sumere sal benedictum, et cum eo super linguam facere unam crucem, et comedere ex mandato scripturę: ‘Vos estis sal terrę’, id est comeditis; postea facere unam crucem in pectore, et unam in dorso; similiter ponere in utramque aurem semper cum cruce, cavendo ne cadat exinde. ac postea orare talem orationem devotam:

 

Domine Iesu Christe,    et vos quattuor evangelistę,

custodite me a malis meretricibus,    et ab ipsis incantatricibus,

ne exsugant meum cruorem,    et faciant gravem dolorem

in meis mammillis;    quęso resistite illis:

dabo vobis offertorium,    unum pulchrum aspersorium.

 

et eritis liberatus. Si iterum veniunt, tunc exsugunt suum sanguinem et fiunt met infirmę. Ceterum quomodo stat res cum doctore Reuchlin? magistri dicunt hic quod vos vicit; ego non credo quod posset vincere magistros nostros. Et multo magis miror quod non scribitis unum dictamen contra ipsum. Valete superęternaliter. Et salutate dominum Ioannem Pfefferkorn cum sua uxore: dicatis quod ego opto sibi plures bonas noctes, quam Astronomi habent minutas. Ex Franckfurdia apud Oderam.

 

―――――

 

Et sic est finis epistolarum virorum Deo gratia eiusque sanctę matri. In Venetia impressum in impressoria Aldi Minutij: Anno quo supra: etiam cauisatum est vt in alijs, ne quis audeat post nos impressare per decennium per illustrissimum principem Venetianorum.