BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XL

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

40.

Herbordus Mistladerius

Magistro Ortvino

incomparabili in doctrina pręceptori suo sulsissimo

Salutem dicit quam nemo dinumerare poterit.

 

Illuminatissime magister, quando discessi a vestra dominatione ad Suollis ante duo annos, promisistis mihi ad manum meam quod velitis mihi frequenter scribere, et mihi modum dare dictandi in vestris dictaminibus: ast non facitis, et mihi non scribitis sive vivitis, sive non vivitis; sive vivitis sive non vivitis, non tamen scribitis ut scio quid est, quomodo vel qualiter est. Sancte deus, quomodo me sollicitatis: rogo vos propter deum et sanctum Georgium, liberate me ex mea cura, quia timeo quod caput [1864: 61] vobis dolet, vel quod habetis [1515: 17v] infirmitatem in ventre, et estis laxus, sicut olim fuistis quando permerdastis caligas vestras in plateis et non sensistis, donec una mulier dixit: ‘Domine magister, ubi sedistis in merdis? ecce tunica et pantofoli vestri sunt maculata’: tunc ivistis in domum domini Ioannis Pfefferkorn, et mulier eius dedit vobis alia vestimenta. Vos debetis comedere ova dura, et castaneas in fornace assatas, necnon fabas coetas aspersas cum papavere, ut fit in Westvalia patria vestra. Mihi somniavit de vobis quod habetis gravem tussim, et multum de flegmate: comedite zuccarum, et pisas contusas mixtas cum serpillo et allio contrito, ac ponite unum assatum cępe ad umbilicum vestrum, et per sex dies debetis abstinere a mulieribus; tegite caput et lumbos vestros bene, et sanabitis. Vel sumite receptum quod uxor domini Ioannis Pfefferkorn sępe languentibus dederat, quod est probatum sępe. Ex Suollis.