Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XXXVII
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
37.Lupoldus Federfusiusmox licentiandusMagistro Ortvino Gratiotot salutes dicit quot aucę comedunt gramina.
Domine magister Ortvine, est in Erphordia in quodlibetis mota una quęstio multum subtilis in duabus facultatibus, theologicali et physicali.Quidam dicunt quando Iudęus fit Christianus, protunc renascitur sibi pręputium, quę est cutis pręcisa de membro virili in nativitate per legem Iudęorum. Et illi sunt de via theologorum, et habent prę se magistrales rationes, de quibus est una quod alias Iudęi facti Christiani in extremo iudicio putarentur esse Iudęi, si essent nudi in ipsorum membro virili, et sic ipsis fieret iniuria: sed deus nemini vult facere iniuriam: ergo etc. Alia ratio tenet ex autoritate psalmistę qui dicit: ‘Et abscondit me in die malorum, et protexit me in abscondito’: dicit ‘in die malorum’, id est in extremo iudicio in valle Iosephat, quando oportet reddere rationem omnium malorum. Alias rationes relinquo propter brevitatem: ex quo in Erphordia sumus moderni, et moderni semper gaudent brevitate, ut scitis. Etiam pro eo quod ego habeo malam memoriam, non possum multa mentetenus scire allegando, prout faciunt domini iuristę. Sed alii volunt quod illa opinio non potest subsistere, et habent pro se Plautum, qui dicit in sua poetria quod facta infecta fieri nequeunt. Ex hoc dieto probant, si aliquam partem corporis Iudęus amisit in sua iudaitate, non recuperat illam in chri[1864: 57] stiana religiositate. Et cum arguunt quod ipsorum argumenta non concludunt formaliter: alias ex prima ratione sequeretur quod illi Christiani qui perdiderunt propter suam luxuriam partem unam e suo membro, ut sępe contingit in sęcularibus et spiritualibus personis, etiam crederentur in extremo iudicio esse Iudęi: sed hoc asserere est hęreticum, et magistri nostri hęreticę pravitatis inquisitores nequaquam concedunt, quia ipsi aliquando etiam sunt defectuosi in ista parte; sed hoc non contingit ipsis ex meretricibus, sed quando in balneis se non pręvident. Iccirco precor domina- tionem vestram humiliter et devotarie quod velitis vestra descisione determinare rei veritatem, et interrogare uxorem domini Ioannis Pfefferkorn, ex quo cum ea bene statis, et illa non verecundatur dicere coram vobis quęcunque vultis propter illam amicabilem [1515: 16v] conversationem quam habetis cum viro suo. Et ego etiam audio quod estis eius confessor; propterea potestis eam compellere sub pena sanctę obedientię: dicatis: ‘Domina mi, nolite verecundari, ego scio quod estis honesta persona, sicut est una in Colonia: non peto inhonestum a vobis, sed ut manifestetis mihi rei veritatem, utrum maritus vester habet pręputium vel non? dicatis audacter sine verecundia, amore dei, quid tacetis?’ Verum ego nolo vos docere: vos melius scitis quomodo debetis vos habere cum mulieribus, quam ego. Datum raptim ex Erphurdia: ex Dracone. |